<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Quoniam autem prima pars disputationis huius uidetur explicata,  <lb n="20"/>
            etiam sequentem eius propter haereticos debemus attingere, quia <lb/>
            perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit <lb/>
            non praeterire, ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus aliquis <lb/>
            haereticorum uersutia sua audeat attentare. nam quia Ioannes dixit <lb/>
            nos baptizandos esse in spiritu sancto et igni, eo quod addiderit dicens <lb n="25"/>
            et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque <lb/>
            prauitatem suam porrigere et propterea homines nasutissimi quaerunt <lb/>
            quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpant ac uiolent ut etiam <lb/>
            euacuent: qui originem iam exinde trahunt a Simone mago multiformi <lb/>
            peruersitate per uarios errores eam exercentes. cui Simoni Petrus in <lb n="30"/>
            actis apostolorum dixit: pecunia tua tecum sit in perditionem, <lb/>
            quia gratiam Dei existimasti per pecunias <lb/>
            posse possideri. non est tibi portio neque sors in sermone <lb/>
            hoc. cor enim tuum non est rectum coram Deo. <lb/>
            et agunt isti haec omnia dum fallere cupiunt eos qui sunt

<note type="footnote"> 3 I Reg. 19, 23. 31 Act. 8, 20. 21. </note>

<note type="footnote"> 4 quamquam] quoniam <hi rend="italic">fort</hi>. 5 a domino) adm. <hi rend="italic">cod</hi>. 10 illos <lb/>
            om. <hi rend="italic">Rig</hi>. 16 obseruare <hi rend="italic">Big</hi>. 27 uersutissimi <hi rend="italic">Baiueius</hi> </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="90"/>
            simplicioores aut curiosiores, et temptant nonnulli illorum tractare se solos <lb/>
            integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum, <lb/>
            baptisma tradere, quod taliter dicuntur adsignare ut quam mox in <lb/>
            aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat. quod si <lb/>
            aliquo lusu perpetrari potest, sicut adfirmantur plerique huiusmodi <lb n="5"/>
            lusus Anaxilai esse, siue naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, <lb/>
            siue illi putant hoc se conspicere siue maligni opus et <lb/>
            magicum uirus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam <lb/>
            et stropham praedicant perfectum baptisma esse, quod fideles <lb/>
            homines si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod<lb n="10"/>
            habuerant amisisse, perinde ac si quis sacramento miles dicto desertis <lb/>
            suis castris in hostium diuersissimis castris longe aliud sacramentum <lb/>
            uelit dicere, hac ratione constat eum uetere sacramento exauctoratum <lb/>
            esse. 
</p></div></div></body></text></TEI>