Quoniam autem prima pars disputationis huius uidetur explicata, etiam sequentem eius propter haereticos debemus attingere, quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praeterire, ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus aliquis haereticorum uersutia sua audeat attentare. nam quia Ioannes dixit nos baptizandos esse in spiritu sancto et igni, eo quod addiderit dicens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque prauitatem suam porrigere et propterea homines nasutissimi quaerunt quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpant ac uiolent ut etiam euacuent: qui originem iam exinde trahunt a Simone mago multiformi peruersitate per uarios errores eam exercentes. cui Simoni Petrus in actis apostolorum dixit: pecunia tua tecum sit in perditionem, quia gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. non est tibi portio neque sors in sermone hoc. cor enim tuum non est rectum coram Deo. et agunt isti haec omnia dum fallere cupiunt eos qui sunt 3 I Reg. 19, 23. 31 Act. 8, 20. 21. 4 quamquam] quoniam fort . 5 a domino) adm. cod . 10 illos om. Rig . 16 obseruare Big . 27 uersutissimi Baiueius simplicioores aut curiosiores, et temptant nonnulli illorum tractare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum, baptisma tradere, quod taliter dicuntur adsignare ut quam mox in aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat. quod si aliquo lusu perpetrari potest, sicut adfirmantur plerique huiusmodi lusus Anaxilai esse, siue naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, siue illi putant hoc se conspicere siue maligni opus et magicum uirus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam et stropham praedicant perfectum baptisma esse, quod fideles homines si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse, perinde ac si quis sacramento miles dicto desertis suis castris in hostium diuersissimis castris longe aliud sacramentum uelit dicere, hac ratione constat eum uetere sacramento exauctoratum esse.