Quoniam autem prima pars disputationis huius uidetur explicata, etiam sequentem eius propter haereticos debemus attingere, quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praeterire, ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus aliquis haereticorum uersutia sua audeat attentare. nam quia Ioannes dixit nos baptizandos esse in spiritu sancto et igni, eo quod addiderit dicens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque prauitatem suam porrigere et propterea homines nasutissimi quaerunt quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpant ac uiolent ut etiam euacuent: qui originem iam exinde trahunt a Simone mago multiformi peruersitate per uarios errores eam exercentes. cui Simoni Petrus in actis apostolorum dixit: pecunia tua tecum sit in perditionem, quia gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. non est tibi portio neque sors in sermone hoc. cor enim tuum non est rectum coram Deo. et agunt isti haec omnia dum fallere cupiunt eos qui sunt 3 I Reg. 19, 23. 31 Act. 8, 20. 21. 4 quamquam] quoniam fort . 5 a domino) adm. cod . 10 illos om. Rig . 16 obseruare Big . 27 uersutissimi Baiueius simplicioores aut curiosiores, et temptant nonnulli illorum tractare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum, baptisma tradere, quod taliter dicuntur adsignare ut quam mox in aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat. quod si aliquo lusu perpetrari potest, sicut adfirmantur plerique huiusmodi lusus Anaxilai esse, siue naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, siue illi putant hoc se conspicere siue maligni opus et magicum uirus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam et stropham praedicant perfectum baptisma esse, quod fideles homines si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse, perinde ac si quis sacramento miles dicto desertis suis castris in hostium diuersissimis castris longe aliud sacramentum uelit dicere, hac ratione constat eum uetere sacramento exauctoratum esse. Item si huiusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis utrum habeat baptisma necne: et tamen oportebit te huic quoque paenitentiam agenti quibuscumque modis potueris subuenire. est autem adulterini huius immo internecini baptismatis si qui alius auctor, tum etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eundem errorem confictus liber qui inscribitur PAVLLI PRAEDICATIO. in quo libro contra omnes scripturas et de peccato proprio confitentem inuenies Christum, qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum Ioannis baptisma paene inuitum a matre sua Maria esse compulsum, item cum baptizaretur ignem super aquam esse uisum, quod in euangelio nullo est scriptum, et post tanta tempora Petrum et Paulum post conlationem euangelii in Hierusalem et mutuam cogitationem et altercationem et rerum agendarum dispositionem postremo in urbe quasi tunc primum inuicem sibi esse cognitos, et quaedam alia huiuscemodi absurde ac turpiter conficta, quae omnia in illum librum inuenies congesta. qui autem non ignorant spiritus sancti qualitatem intellegunt quod dictum est de igni de ipso spiritu dictum esse. nam in actis apostolorum secundum hanc eandem promissionem Domini nostri ipso die Pentecostes cum descendisset spiritus sanctus super discipulos ut in illo baptizarentur, uisae sunt insidentes super 1 illorum] iterum Rig . 3 dicantur JRig . 20 Paulli cod., Petri Bigaltius; cf. Clem. Alex. Strom. VI. p . 639, Lactant. lnst. IV c. 21 26 cogitationem et om. Big . 34 ut] et Big . singulos linguae quasi ignis, ut constaret eos spiritu sancto et in igne baptizatos, hoc est eo spiritu qui esset siue ignis siue quasi ignis, qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat qualisque est ille ignis qui est angelorum spiritus, sicut scriptura dicit: qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem ardentem. cui cum similis aut socius aut particeps fueris, poteris nullum ignem timere nec illum quidem qui antecedens Domino in die iudicii conflagrabit totum orbem terrae absque eis qui baptizati sunt in spiritu sancto et igni. Et hominibus quidem spiritus perseuerat hodie inuisibilis, sicut Dominus dicit: spiritus ubi uult spirat, et nescis unde ueniant uel quo uadat. sed in principio mysterii fidei et spiritalis baptismatis hic idem spiritus manifeste uisus est et super discipulos insedisse quasi ignis. item caelis apertis descendisse super Dominum columbae similem, quoniam pleraque immo paene omnia quae essent futura manifesta sunt: quae tamen modo essent inuisibilia nihilominus, nunc quoque oculis et incredulitati hominum uel ox parte uel aliquando uel in figura sunt monstrata ad corroborandam et confirmandam fidem nostram. sed nec aliud omiserim quod euangelium merito praedicat. ait enim paralytico Dominus noster: bono animo esto, fili, dimittuntur tibi peccata, ut ostenderet fide mundari corda ad remissionem peccatorum consequendam. quam remissionem peccatorum consecuta est etiam illa quae erat mulier peccatrix in ciuitate, cui Dominus ait: dimittuntur tibi peccata. et cum coepissent qui simul discumbebant apud semet ipsos dicere: quis est hic qui peccata dimittit? quod et circa paralyticum acerbius scribae et Pharisaei obmurmurauerant: ait ad mulierem Dominus: fides tua te saluam fecit, uade in pace. ex quibus uniuersis ostenditur fide emundari corda, spiritu autem ablui animas. porro autem per aquam lauari corpora, sanguine quoque festinantius perueniri per compendium ad salutis praemia. 5 Ps. 103, 4. 11 Io. 3, 8. 20 Matth. 9, 2. 25 Luc. 7, 48 sq. 5 fecit Big . 19 aliud] illud Big . 23 etiam om. Big . 30 lauacri Bdg . 31 ad salutis praemia puto non distinguit Bahuius Puto nos plene exsecutos praedicationem baptistae Ioannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad ludaeos: ego quidem nos baptizo aqua in poenitentiam. qui autem post me uenit fortior me est, cuius ego non sum dignus soluere corrigiam calciamenti. ipse nos baptizabit in spiritu sancto et igni. arbitror autem et apostoli Ioannis doctrinam nos non inepte disposuisse, qui ait: quia tres testimonium perhibent, spiritus et aqua et sanguis, et isti tres unum sunt. nisi fallor autem etiam illud explanauimus quod Dominus noster ait: Ioannes quidem baptizauit aqua, nos autem baptizabimini in spiritu sancto. praeterea existimo nos non infirmam rationem reddidisse consuetudinis causam. tueamur tamen, etsi posteriore loco id facimus, ne qui putet nos unico articulo praesentem altercationem suscitare. quamquam haec consuetudo etiam sola deberet apud homines timorem Dei habentes et humiles praecipuum locum obtinere.