Et quoniam uidemnr omne baptisma spiritale trifariam diuisisse, ueniamus etiam ad probationem narrationis propositae, ne uideamur proprio sensu et temere hoc fecisse. ait enim Ioannes de Domino nostro in epistola sua nos docens: hic est qui uenit per aquam 17 Io. 7, 38. 24 Io. 7, 39. 35 I Io. 5, 6. 8. , 3 si om. Big . 6 initiari] ministrari Big . 7 non scripsi, hoc eod. et v 21 utroue fort . et sanguinem Iesus Christus, non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. et spiritus est qui testimonium perhibet, quia spiritus est ueritas: quia tres testimonium perhibent, spiritus et aqua et sanguis. et isti tres unum sunt. ut ex illis colligamus et aquam praestare spiritum solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare spiritum solitum et ipsum quoque spiritum praestare spiritum solitum. nam cum effundatur aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit Domino super omnes qui crediderunt: utique et aqua et nihilominus proprio sanguine, tunc deinde et spiritu sancto possunt homines baptizari. ait enim Petrus : sed hoc est quod dictum est per prophetam: erit in nouissimis diebus, dicit Dominus, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum et iuuenes uisiones uidebunt et seniores somnia somniabunt. et quidem super seruos et super ancillas effundam de spiritu meo. quem spiritum in ueteri testamento, non quidem passim nec effuse, sed communicatum cum aliis aut etiam sponte insiluisso in quosdam homines uel induisse eos uel fuisse super eos deprehendimus, sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a Domino dictum esse animaduertimus: et auferam spiritum qui super te est, et imponam super eos. propter quod etiam secundum pollicitationem suam Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat imposuit super illos, et prophetauerunt in castris, quod Moyses ut homo spiritalis ita contigisse gaudebat, licet ab Iesu filio Naue ut huic rei intercederet inuito suadebatur, et idcirco non fuisse t permotus. porro autem in libro Iudicum, item in Regnorum libris animaduertimus super plerosque aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos, tamquam super Gothoniel Gedeon Iephthe Samson Saul Dauid et ceteros alios. quod usque adeo ita se habet ut spiritus sancti sponte accedendi ab eis libertatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit dicens: spiritus ubi uult spirat, et uocem eius audis et nescis unde ueniat aut quo uadat. ita ut idem spiritus etiam super 11 Act. 2, 17. 18. 21 Num. 11, 17. 32 Io. 3, 8. 5 in unum Rig . 6 prius spiritum om. cod . 28 ab alio] ablato fort . indignos quoque sui nonnumquam inueniatur esse, non utique otiose nec sine ratione, sed necessariae alicuius operationis gratia: sicuti super Saul fuit, super quem factus est spiritus Dei et prophetauit, quamquam posteriore tempore postquam recessit ab eo spiritus Domini et postquam angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam tone ad hoc postremus uenerat post nuntios quos ante assidue praemiserat ut interficeret Dauid, qui idcirco inciderunt in chorum prophetarum et prophetauerunt, ne id quod iussi fuerant perficere possent aut uellent, quod admirabili ratione per uoluntatem Dei spiritum qui super illos omnes fuit credimus operatum esse. qui spiritus impleuit etiam Ioannem baptistam adhuc ab utero matris suae, et incubuit super eos qui cum Cornelio centurione erant prius quam baptizarentur aqua. ita dum cohaeret baptismati hominum spiritus aut antecedit aut sequitur uel cessante baptismate aquae incumbit super eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex integro rite baptisma seruare aut forte dato a quocumque in nomine Iesu Christi baptismate supplere id debeamus, custodita nominis Iesu Christi, sicuti plenissime exposuimus, sanctissima inuocatione, custodita praeterea tanti temporis tot uirorum ueneranda nobis consuetudine et auctoritate.