<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente <lb/>
            aliquo interuallo temporis corrigi potest , si quia superuixerit et <lb/>
            fidem correxerit, ut Deus noster in euangelio secundum Lucam ad <lb/>
            discipulos suos locutus est dicens: habeo autem aliud baptisma<lb n="25"/>
            baptizari. item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem <lb/>
            ratione dixerit: potestis bibere calicem quem ego bibo <lb/>
            aut baptismate quo ego baptizor baptizari? quod sciret <lb/>
            homines non solum aqua uerum etiam sanguine suo proprio habere <lb/>
            baptizari, ita ut et solo hoc baptismate baptizati fidem integram et <lb n="30"/>
            dignationem sinceram lauacri possint adipisci et utroque modo

<note type="footnote"> 1 Dent. 6, 5. Matth. 22, 37 -40. 5 I. Io. 4, 7. 8. 7 Io. 3, 16. <lb/>
            25 Luc. 12, 50. 27 Marc. 10, 38. </note>

<note type="footnote"> 12 quando ipsum <hi rend="italic">scripsi,</hi> quam ut ipsa <hi rend="italic">cod.,</hi> quoniam re ipsa coni. <lb/>
            <hi rend="italic">JBaluzius;</hi> quam ut ipsum appareat et constet <hi rend="italic">coni. Bigaltius</hi> 17 ut <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 24 deum nostrum <hi rend="italic">cod. et b</hi> 31 dignationem] dilectionem <hi rend="italic">Rig</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            baptizari, aeque tamen unum baptisma salutis et honoris pariter et aequaliter <lb/>
            consequi. quod enim dictum est a Domino: habeo aliud baptisma <lb/>
            baptizari, hoc in loco non ut secundum baptisma ac si <lb/>
            sint duo baptismata significat, sed alterius quoque speciei baptisma ad <lb/>
            eandem salutem concurrens donatum nobis esse demonstrat. quas <lb n="5"/>
            utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari et sanctificari <lb/>
            oportebat, ut nobis quoque alterutra siue utraque species unum non <lb/>
            duplex salutiferum atque honorificum baptisma praestaret, et uiae <lb/>
            quaedam unius baptismatis sic nobis patefierent ut aliquando impune <lb/>
            aliqua illarum deesset, sicut in uerbum audientibus martyribus impune <lb n="10"/>
            aquae baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid laxamenti <lb/>
            habeant, etiam aqua solitos baptizari, itemque illis qui legitimi sunt <lb/>
            fideles effecti impune deest baptisma sanguinis proprii, quia baptizati <lb/>
            in nomine Christi redompti sunt pretiosissimo sanguine Domini, cum <lb/>
            utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina baptismatis <lb n="15"/>
            dominici, ut omnis qui sitit ueniat et bibat, sicut scriptura dicit: <lb/>
            flumina de uentre eius currebant aquae uiuae. quae <lb/>
            flumina primum apparuerunt in Domini passione, cuius de latere perforato <lb/>
            lancea militari sanguis et aqua manauit, ut emitteret duo <lb/>
            flumina diuersae speciei, sed tamen eiusdem ac singulare latus, ita ut <lb n="20"/>
            impleatur spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine. <lb/>
            haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus <lb/>
            significans spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant <lb/>
            in illum. nondum autem erat spiritus, quia Iesus nondum <lb/>
            erat clarificatus. igitur dicens quemadmodum generari <lb n="25"/>
            potest baptisma quod apostolus unum esse praedicat, utique manifestum <lb/>
            est illa ratione, quia diuersae sunt species unius atque eiusdem <lb/>
            baptismatis ex uno uulnere profluentis in aquam et sanguinem, cum <lb/>
            illic duo sint de quibus locuti sumus baptismata aquae, id est unius <lb/>
            atque eiusdem species, cum unum esse debeat baptisma uniuscuiusque <lb n="30"/>
            species, sicut plenius sumus locuti. 
</p></div></div></body></text></TEI>