Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente aliquo interuallo temporis corrigi potest , si quia superuixerit et fidem correxerit, ut Deus noster in euangelio secundum Lucam ad discipulos suos locutus est dicens: habeo autem aliud baptisma baptizari. item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem ratione dixerit: potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismate quo ego baptizor baptizari? quod sciret homines non solum aqua uerum etiam sanguine suo proprio habere baptizari, ita ut et solo hoc baptismate baptizati fidem integram et dignationem sinceram lauacri possint adipisci et utroque modo 1 Dent. 6, 5. Matth. 22, 37 -40. 5 I. Io. 4, 7. 8. 7 Io. 3, 16. 25 Luc. 12, 50. 27 Marc. 10, 38. 12 quando ipsum scripsi, quam ut ipsa cod., quoniam re ipsa coni. JBaluzius; quam ut ipsum appareat et constet coni. Bigaltius 17 ut addidi 24 deum nostrum cod. et b 31 dignationem] dilectionem Rig . baptizari, aeque tamen unum baptisma salutis et honoris pariter et aequaliter consequi. quod enim dictum est a Domino: habeo aliud baptisma baptizari, hoc in loco non ut secundum baptisma ac si sint duo baptismata significat, sed alterius quoque speciei baptisma ad eandem salutem concurrens donatum nobis esse demonstrat. quas utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari et sanctificari oportebat, ut nobis quoque alterutra siue utraque species unum non duplex salutiferum atque honorificum baptisma praestaret, et uiae quaedam unius baptismatis sic nobis patefierent ut aliquando impune aliqua illarum deesset, sicut in uerbum audientibus martyribus impune aquae baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid laxamenti habeant, etiam aqua solitos baptizari, itemque illis qui legitimi sunt fideles effecti impune deest baptisma sanguinis proprii, quia baptizati in nomine Christi redompti sunt pretiosissimo sanguine Domini, cum utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina baptismatis dominici, ut omnis qui sitit ueniat et bibat, sicut scriptura dicit: flumina de uentre eius currebant aquae uiuae. quae flumina primum apparuerunt in Domini passione, cuius de latere perforato lancea militari sanguis et aqua manauit, ut emitteret duo flumina diuersae speciei, sed tamen eiusdem ac singulare latus, ita ut impleatur spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine. haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus significans spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant in illum. nondum autem erat spiritus, quia Iesus nondum erat clarificatus. igitur dicens quemadmodum generari potest baptisma quod apostolus unum esse praedicat, utique manifestum est illa ratione, quia diuersae sunt species unius atque eiusdem baptismatis ex uno uulnere profluentis in aquam et sanguinem, cum illic duo sint de quibus locuti sumus baptismata aquae, id est unius atque eiusdem species, cum unum esse debeat baptisma uniuscuiusque species, sicut plenius sumus locuti.