<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Quodcnmque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum  <lb/>
            fuerit, in illo quisque nostrum iudicari necesse habebit, abolitis et obliteratis <lb/>
            omnibus quae prius gessit. et ideo cum in martyrio tanta sit <lb n="20"/>
            mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam ueloci possint <lb/>
            mutari uniuersa, nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae <lb/>
            salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa, sicuti <lb/>
            et illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum <lb/>
            angelorum tantummodo post se respexit et tumulus salis facta est. <lb n="25"/>
            qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur <lb/>
            nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo <lb/>
            male senserit, cum in alium Deum uel in alium Christum credendo <lb/>
            semet ipsum fefellit, confessor non Christi, sed solitario Christi <lb/>
            nomine, quando et apostolus consequenter dicat: etsi corpus <lb n="30"/>
            meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem <lb/>
            non habeam, nihil proficio. quia hoc facto nihil proficit qui <lb/>
            non habet dilectionem eius Dei et Christi, qui per legem et prophetas

<note type="footnote"> 7 Matth. 10, 33. 30 I. Cor. 13, 3. </note>

<note type="footnote"> 5 ausi] aut si <hi rend="italic">cod</hi>. 14 ac postea <hi rend="italic">Big</hi>. 15 quam <hi rend="italic">om. cod. </hi>? <lb/>
            18 quocamque <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 19 quisque <hi rend="italic">scripsi,</hi> quis <hi rend="italic">cod. et b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="86"/>
            et in euangelio in hoc modo praedicatur: diliges Dominum Deum <lb/>
            tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota <lb/>
            cogitatione tua, et, diliges proximum tibi tamquam <lb/>
            te. in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et <lb/>
            prophetae, sicut et Ioannes euangelista dicit: et omnis qui <lb n="5"/>
            diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum, quia Deus <lb/>
            dilectio est. sicuti et Deus ait: ita enim dilexit Deus <lb/>
            mundum ut filium suum unicum daret, ut omnis qui <lb/>
            in eum crederet non periret, sed haberet uitam aeternam. <lb/>
            ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi <lb n="10"/>
            a nobis dilectionem in se non habeat inani confessione et passione <lb/>
            nihil proficere, quando ipsum apparet et constat haereticum esse qui <lb/>
            in alium Deum credat siue Christum alium accipiat quam quem <lb/>
            scripturae noui et ueteris testamenti manifeste praedicant, quae <lb/>
            patrem omnipotentem creatorem omnium et fiiium eius sine obscuritate<lb n="15"/>
            annuntiant. eueniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem <lb/>
            exspectanti, <hi rend="italic">ut</hi> tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei patris <lb/>
            omnipotentis creatoris filio, quem blasphemauerunt, in poenam aeternam <lb/>
            damnentur, cum iudicare Deus coeperit absconsa hominum <lb/>
            secundum euangelium per Christum Iesum, eo quod in ipsum non<lb n="20"/>
            crediderint, licet ipsius nomine abluti sint. 
</p></div></div></body></text></TEI>