Quodcnmque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit, in illo quisque nostrum iudicari necesse habebit, abolitis et obliteratis omnibus quae prius gessit. et ideo cum in martyrio tanta sit mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam ueloci possint mutari uniuersa, nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa, sicuti et illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum angelorum tantummodo post se respexit et tumulus salis facta est. qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo male senserit, cum in alium Deum uel in alium Christum credendo semet ipsum fefellit, confessor non Christi, sed solitario Christi nomine, quando et apostolus consequenter dicat: etsi corpus meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem non habeam, nihil proficio. quia hoc facto nihil proficit qui non habet dilectionem eius Dei et Christi, qui per legem et prophetas 7 Matth. 10, 33. 30 I. Cor. 13, 3. 5 ausi] aut si cod . 14 ac postea Big . 15 quam om. cod. ? 18 quocamque coni. Gallandius 19 quisque scripsi, quis cod. et b et in euangelio in hoc modo praedicatur: diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota cogitatione tua, et, diliges proximum tibi tamquam te. in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, sicut et Ioannes euangelista dicit: et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum, quia Deus dilectio est. sicuti et Deus ait: ita enim dilexit Deus mundum ut filium suum unicum daret, ut omnis qui in eum crederet non periret, sed haberet uitam aeternam. ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi a nobis dilectionem in se non habeat inani confessione et passione nihil proficere, quando ipsum apparet et constat haereticum esse qui in alium Deum credat siue Christum alium accipiat quam quem scripturae noui et ueteris testamenti manifeste praedicant, quae patrem omnipotentem creatorem omnium et fiiium eius sine obscuritate annuntiant. eueniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem exspectanti, ut tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei patris omnipotentis creatoris filio, quem blasphemauerunt, in poenam aeternam damnentur, cum iudicare Deus coeperit absconsa hominum secundum euangelium per Christum Iesum, eo quod in ipsum non crediderint, licet ipsius nomine abluti sint.