<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Quodcnmque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum  <lb/>
            fuerit, in illo quisque nostrum iudicari necesse habebit, abolitis et obliteratis <lb/>
            omnibus quae prius gessit. et ideo cum in martyrio tanta sit <lb n="20"/>
            mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam ueloci possint <lb/>
            mutari uniuersa, nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae <lb/>
            salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa, sicuti <lb/>
            et illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum <lb/>
            angelorum tantummodo post se respexit et tumulus salis facta est. <lb n="25"/>
            qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur <lb/>
            nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo <lb/>
            male senserit, cum in alium Deum uel in alium Christum credendo <lb/>
            semet ipsum fefellit, confessor non Christi, sed solitario Christi <lb/>
            nomine, quando et apostolus consequenter dicat: etsi corpus <lb n="30"/>
            meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem <lb/>
            non habeam, nihil proficio. quia hoc facto nihil proficit qui <lb/>
            non habet dilectionem eius Dei et Christi, qui per legem et prophetas

<note type="footnote"> 7 Matth. 10, 33. 30 I. Cor. 13, 3. </note>

<note type="footnote"> 5 ausi] aut si <hi rend="italic">cod</hi>. 14 ac postea <hi rend="italic">Big</hi>. 15 quam <hi rend="italic">om. cod. </hi>? <lb/>
            18 quocamque <hi rend="italic">coni. Gallandius</hi> 19 quisque <hi rend="italic">scripsi,</hi> quis <hi rend="italic">cod. et b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="86"/>
            et in euangelio in hoc modo praedicatur: diliges Dominum Deum <lb/>
            tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota <lb/>
            cogitatione tua, et, diliges proximum tibi tamquam <lb/>
            te. in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et <lb/>
            prophetae, sicut et Ioannes euangelista dicit: et omnis qui <lb n="5"/>
            diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum, quia Deus <lb/>
            dilectio est. sicuti et Deus ait: ita enim dilexit Deus <lb/>
            mundum ut filium suum unicum daret, ut omnis qui <lb/>
            in eum crederet non periret, sed haberet uitam aeternam. <lb/>
            ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi <lb n="10"/>
            a nobis dilectionem in se non habeat inani confessione et passione <lb/>
            nihil proficere, quando ipsum apparet et constat haereticum esse qui <lb/>
            in alium Deum credat siue Christum alium accipiat quam quem <lb/>
            scripturae noui et ueteris testamenti manifeste praedicant, quae <lb/>
            patrem omnipotentem creatorem omnium et fiiium eius sine obscuritate<lb n="15"/>
            annuntiant. eueniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem <lb/>
            exspectanti, <hi rend="italic">ut</hi> tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei patris <lb/>
            omnipotentis creatoris filio, quem blasphemauerunt, in poenam aeternam <lb/>
            damnentur, cum iudicare Deus coeperit absconsa hominum <lb/>
            secundum euangelium per Christum Iesum, eo quod in ipsum non<lb n="20"/>
            crediderint, licet ipsius nomine abluti sint. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente <lb/>
            aliquo interuallo temporis corrigi potest , si quia superuixerit et <lb/>
            fidem correxerit, ut Deus noster in euangelio secundum Lucam ad <lb/>
            discipulos suos locutus est dicens: habeo autem aliud baptisma<lb n="25"/>
            baptizari. item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem <lb/>
            ratione dixerit: potestis bibere calicem quem ego bibo <lb/>
            aut baptismate quo ego baptizor baptizari? quod sciret <lb/>
            homines non solum aqua uerum etiam sanguine suo proprio habere <lb/>
            baptizari, ita ut et solo hoc baptismate baptizati fidem integram et <lb n="30"/>
            dignationem sinceram lauacri possint adipisci et utroque modo

<note type="footnote"> 1 Dent. 6, 5. Matth. 22, 37 -40. 5 I. Io. 4, 7. 8. 7 Io. 3, 16. <lb/>
            25 Luc. 12, 50. 27 Marc. 10, 38. </note>

<note type="footnote"> 12 quando ipsum <hi rend="italic">scripsi,</hi> quam ut ipsa <hi rend="italic">cod.,</hi> quoniam re ipsa coni. <lb/>
            <hi rend="italic">JBaluzius;</hi> quam ut ipsum appareat et constet <hi rend="italic">coni. Bigaltius</hi> 17 ut <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 24 deum nostrum <hi rend="italic">cod. et b</hi> 31 dignationem] dilectionem <hi rend="italic">Rig</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            baptizari, aeque tamen unum baptisma salutis et honoris pariter et aequaliter <lb/>
            consequi. quod enim dictum est a Domino: habeo aliud baptisma <lb/>
            baptizari, hoc in loco non ut secundum baptisma ac si <lb/>
            sint duo baptismata significat, sed alterius quoque speciei baptisma ad <lb/>
            eandem salutem concurrens donatum nobis esse demonstrat. quas <lb n="5"/>
            utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari et sanctificari <lb/>
            oportebat, ut nobis quoque alterutra siue utraque species unum non <lb/>
            duplex salutiferum atque honorificum baptisma praestaret, et uiae <lb/>
            quaedam unius baptismatis sic nobis patefierent ut aliquando impune <lb/>
            aliqua illarum deesset, sicut in uerbum audientibus martyribus impune <lb n="10"/>
            aquae baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid laxamenti <lb/>
            habeant, etiam aqua solitos baptizari, itemque illis qui legitimi sunt <lb/>
            fideles effecti impune deest baptisma sanguinis proprii, quia baptizati <lb/>
            in nomine Christi redompti sunt pretiosissimo sanguine Domini, cum <lb/>
            utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina baptismatis <lb n="15"/>
            dominici, ut omnis qui sitit ueniat et bibat, sicut scriptura dicit: <lb/>
            flumina de uentre eius currebant aquae uiuae. quae <lb/>
            flumina primum apparuerunt in Domini passione, cuius de latere perforato <lb/>
            lancea militari sanguis et aqua manauit, ut emitteret duo <lb/>
            flumina diuersae speciei, sed tamen eiusdem ac singulare latus, ita ut <lb n="20"/>
            impleatur spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine. <lb/>
            haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus <lb/>
            significans spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant <lb/>
            in illum. nondum autem erat spiritus, quia Iesus nondum <lb/>
            erat clarificatus. igitur dicens quemadmodum generari <lb n="25"/>
            potest baptisma quod apostolus unum esse praedicat, utique manifestum <lb/>
            est illa ratione, quia diuersae sunt species unius atque eiusdem <lb/>
            baptismatis ex uno uulnere profluentis in aquam et sanguinem, cum <lb/>
            illic duo sint de quibus locuti sumus baptismata aquae, id est unius <lb/>
            atque eiusdem species, cum unum esse debeat baptisma uniuscuiusque <lb n="30"/>
            species, sicut plenius sumus locuti. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Et quoniam uidemnr omne baptisma spiritale trifariam diuisisse,  <lb/>
            ueniamus etiam ad probationem narrationis propositae, ne uideamur <lb/>
            proprio sensu et temere hoc fecisse. ait enim Ioannes de Domino <lb/>
            nostro in epistola sua nos docens: hic est qui uenit per aquam

<note type="footnote"> 17 Io. 7, 38. 24 Io. 7, 39. 35 I Io. 5, 6. 8. , </note>

<note type="footnote"> 3 si om. <hi rend="italic">Big</hi>. 6 initiari] ministrari <hi rend="italic">Big</hi>. 7 non <hi rend="italic">scripsi,</hi> hoc <lb/>
            <hi rend="italic">eod. et v</hi> 21 utroue <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="88"/>
            et sanguinem Iesus Christus, non in aqua tantum, sed <lb/>
            in aqua et sanguine. et spiritus est qui testimonium <lb/>
            perhibet, quia spiritus est ueritas: quia tres testimonium <lb/>
            perhibent, spiritus et aqua et sanguis. et <lb/>
            isti tres unum sunt. ut ex illis colligamus et aquam praestare <lb n="5"/>
            spiritum solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare spiritum <lb/>
            solitum et ipsum quoque spiritum praestare spiritum solitum. nam <lb/>
            cum effundatur aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit <lb/>
            Domino super omnes qui crediderunt: utique et aqua et nihilominus <lb/>
            proprio sanguine, tunc deinde et spiritu sancto possunt homines<lb n="10"/>
            baptizari. ait enim Petrus : sed hoc est quod dictum est per <lb/>
            prophetam: erit in nouissimis diebus, dicit Dominus, <lb/>
            effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt <lb/>
            filii eorum et filiae eorum et iuuenes uisiones <lb/>
            uidebunt et seniores somnia somniabunt. et quidem <lb n="15"/>
            super seruos et super ancillas effundam de spiritu <lb/>
            meo. quem spiritum in ueteri testamento, non quidem passim nec <lb/>
            effuse, sed communicatum cum aliis aut etiam sponte insiluisso in <lb/>
            quosdam homines uel induisse eos uel fuisse super eos deprehendimus, <lb/>
            sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a Domino dictum esse animaduertimus:<lb n="20"/>
            et auferam spiritum qui super te est, et imponam <lb/>
            super eos. propter quod etiam secundum pollicitationem <lb/>
            suam Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat imposuit super <lb/>
            illos, et prophetauerunt in castris, quod Moyses ut homo spiritalis <lb/>
            ita contigisse gaudebat, licet ab Iesu filio Naue ut huic rei intercederet <lb n="25"/>
            inuito suadebatur, et idcirco non fuisse t permotus. porro autem in <lb/>
            libro Iudicum, item in Regnorum libris animaduertimus super plerosque <lb/>
            aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos, tamquam super <lb/>
            Gothoniel Gedeon Iephthe Samson Saul Dauid et ceteros alios. quod <lb/>
            usque adeo ita se habet ut spiritus sancti sponte accedendi ab eis <lb n="30"/>
            libertatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit dicens: <lb/>
            spiritus ubi uult spirat, et uocem eius audis et nescis <lb/>
            unde ueniat aut quo uadat. ita ut idem spiritus etiam super

<note type="footnote"> 11 Act. 2, 17. 18. 21 Num. 11, 17. 32 Io. 3, 8. </note>

<note type="footnote"> 5 in unum <hi rend="italic">Rig</hi>. 6 <hi rend="italic">prius</hi> spiritum <hi rend="italic">om. cod</hi>. 28 ab alio] ablato <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            indignos quoque sui nonnumquam inueniatur esse, non utique otiose <lb/>
            nec sine ratione, sed necessariae alicuius operationis gratia: sicuti <lb/>
            super Saul fuit, super quem factus est spiritus Dei et prophetauit, <lb/>
            quamquam posteriore tempore postquam recessit ab eo spiritus Domini <lb/>
            et postquam angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam <lb n="5"/>
            tone ad hoc postremus uenerat post nuntios quos ante assidue praemiserat <lb/>
            ut interficeret Dauid, qui idcirco inciderunt in chorum prophetarum <lb/>
            et prophetauerunt, ne id quod iussi fuerant perficere possent <lb/>
            aut uellent, quod admirabili ratione per uoluntatem Dei spiritum <lb/>
            qui super illos omnes fuit credimus operatum esse. qui spiritus impleuit <lb n="10"/>
            etiam Ioannem baptistam adhuc ab utero matris suae, et incubuit <lb/>
            super eos qui cum Cornelio centurione erant prius quam baptizarentur <lb/>
            aqua. ita dum cohaeret baptismati hominum spiritus aut <lb/>
            antecedit aut sequitur uel cessante baptismate aquae incumbit super <lb/>
            eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex integro rite baptisma <lb n="15"/>
            seruare aut forte dato a quocumque in nomine Iesu Christi baptismate <lb/>
            supplere id debeamus, custodita nominis Iesu Christi, sicuti plenissime <lb/>
            exposuimus, sanctissima inuocatione, custodita praeterea tanti <lb/>
            temporis tot uirorum ueneranda nobis consuetudine et auctoritate. 
</p></div></div></body></text></TEI>