<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter totus discernendas est tractatus hic, ut possit manifestior  <lb/>
            fieri. namque inuocatio nominis Iesu ideo tantum patrocinari <lb/>
            potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et prophetae et apostoli ita <lb/>
            praedicanerunt. ait enim Iacobus in actis apostolorum: uiri fratres, <lb/>
            audite: Simon exposuit quemadmodum primum <lb n="30"/>
            Deus uisitauerit accipere ex gentibus populum nomini <lb/>
            suo, et huic consonant sermones prophetarum, sicut <lb/>
            scriptum est: post haec reuertar et reaedificabo

<note type="footnote"> 3 Matth. 10, 32. 29 Act. 15, 13-17. </note>

<note type="footnote"> 2 quod] quando <hi rend="italic">fort</hi>. 6 dominum <hi rend="italic">scripsi,</hi> domino <hi rend="italic">cod. et v</hi> <lb/>
            13 nisi <hi rend="italic">addidi</hi> 19 domino <hi rend="italic">Rig</hi>. 21 quae mutila <hi rend="italic">coni. BcUuzius,</hi> <lb/>
            quam multa <hi rend="italic">cosi. Big.,</hi> quae multa <hi rend="italic">cod. et v</hi> 32 buic] si <hi rend="italic">Rig</hi>. </note>

<note type="footnote"> 6 * </note> <lb/>
             
<pb n="84"/>
            tabernaculum illud Dauid quod cecidit et quae demolita <lb/>
            sunt eius reaedificabo, et denuo erigam illud, uti <lb/>
            exquirant residui hominum Deum et omnes gentes <lb/>
            super quas inuocatum est nomen meum super eas, <lb/>
            dicit Dominus faciens haec. itaque et residui hominum id est<lb n="5"/>
            quidam Iudaeorum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen <lb/>
            Domini possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa inuocatio <lb/>
            nominis praebet eis occasionem uel etiam imponit necessitatem <lb/>
            requirendi Dominum: cum quibus praecipiunt scripturas sanctas, siue <lb/>
            uniuersas siue quasdam, tamen audentius de ueritate tractare quam<lb n="10"/>
            cum gentibus, super quos non est inuocatum nomen Domini Iesu filii <lb/>
            Dei uiui, sicuti nec super Iudaeos, qui ueteres tantum scripturas <lb/>
            recipiunt. et ideo utriusque huius generis homines id est Iudaei et <lb/>
            gentiles plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. haeretici <lb/>
            uero iam baptizati aqua in nomine Iesu Christi, tantum in spiritu<lb n="15"/>
            sancto baptizandi sunt: et in Iesu, quod nomen solum datum est sub <lb/>
            caelo, in quo oporteat saluos fieri nos, merito mors contemnitur, <lb/>
            quoniam si sic perseuerent, salui esse non possunt, quia non requisiuerunt <lb/>
            Dominum post inuocationem nominis eius super eos, sicut <lb/>
            et illi t qui in eos Christus qui forte credere noluerunt, de quibus<lb n="20"/>
            Dominus ait: cauete ne quis uos in errorem inducat. <lb/>
            multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum <lb/>
            Christus et multos in errorem inducent. et iterum ait: <lb/>
            tunc si qui dixerit uobis: ecce hic Christus aut hic, <lb/>
            nolite credere. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae <lb n="25"/>
            et dabunt signa magna et portenta, ita ut <lb/>
            errent, si*fieri potest, etiam electi. quas uirtutes non <lb/>
            dubie tunc illi sub nomine Christi facient. in quo nomine uidentur <lb/>
            quidam etiam modo quasdam uirtutes facere et falso prophetare. sed <lb/>
            certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non <lb n="30"/>
            pertinere: quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens <lb/>
            solo nomini eius [qui] non multum adiuuatur, immo magis hoc nomine <lb/>
            etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut iustissimus aut claro <lb/>
            aliquo honoratus aut confessionis dignitate praeditus. hi enim omnes

<note type="footnote"> 21 Matth. 24, 4. 5. 11. 24 Matth. 24, 23. 24. </note>

<note type="footnote"> 11 iesu] id est iesu <hi rend="italic">Big</hi>. 16 et in] etenim <hi rend="italic">fort</hi>. 18 quoniam] <lb/>
            quam <hi rend="italic">Rig</hi>. 20 illi qui ob pseudochristos forte <hi rend="italic">coni. Oxon</hi>. 32 qui <lb/>
            <hi rend="italic">inclusi</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="85"/>
            negando uerum Christum introducendo aut sequendo alium, cum sit <lb/>
            nullus omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt, non aliter <lb/>
            quam illi qui coram hominibus negauerunt Christum, quos negari <lb/>
            necesse est a Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti <lb/>
            conuersatione eorum aut sensu aut dignitate, proinde atque ipsi ausi <lb n="5"/>
            sunt Christum id est salutem suam abrogare, damnati per huiusmodi <lb/>
            clausulam, quia manifestissimo a Domino dictum est: quicumque <lb/>
            me negauerit coram hominibus, negabo eum et ego <lb/>
            coram patre meo qui in caelis est. ut uerbum hoc quicumque <lb/>
            etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat <lb n="10"/>
            quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit, licet negator ille <lb/>
            antea uel haereticus fuerit uel audiens ant audire incipiens, qui nondum <lb/>
            baptizatus sit, uel de haeresi ad ueritatem fidei conuersus uel <lb/>
            ab ecclesia digressus et postea reuersus sit, et tunc cum rediret <lb/>
            prius quam ei manus ab episcopo imponeretur adprehensus confiteri <lb n="15"/>
            Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut iterum neganti <lb/>
            Christum nulla propria uetus dignitas potest ad salutem patrocinari. 
</p></div></div></body></text></TEI>