Quapropter totus discernendas est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. namque inuocatio nominis Iesu ideo tantum patrocinari potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et prophetae et apostoli ita praedicanerunt. ait enim Iacobus in actis apostolorum: uiri fratres, audite: Simon exposuit quemadmodum primum Deus uisitauerit accipere ex gentibus populum nomini suo, et huic consonant sermones prophetarum, sicut scriptum est: post haec reuertar et reaedificabo 3 Matth. 10, 32. 29 Act. 15, 13-17. 2 quod] quando fort . 6 dominum scripsi, domino cod. et v 13 nisi addidi 19 domino Rig . 21 quae mutila coni. BcUuzius, quam multa cosi. Big., quae multa cod. et v 32 buic] si Rig . 6 * tabernaculum illud Dauid quod cecidit et quae demolita sunt eius reaedificabo, et denuo erigam illud, uti exquirant residui hominum Deum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens haec. itaque et residui hominum id est quidam Iudaeorum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen Domini possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa inuocatio nominis praebet eis occasionem uel etiam imponit necessitatem requirendi Dominum: cum quibus praecipiunt scripturas sanctas, siue uniuersas siue quasdam, tamen audentius de ueritate tractare quam cum gentibus, super quos non est inuocatum nomen Domini Iesu filii Dei uiui, sicuti nec super Iudaeos, qui ueteres tantum scripturas recipiunt. et ideo utriusque huius generis homines id est Iudaei et gentiles plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. haeretici uero iam baptizati aqua in nomine Iesu Christi, tantum in spiritu sancto baptizandi sunt: et in Iesu, quod nomen solum datum est sub caelo, in quo oporteat saluos fieri nos, merito mors contemnitur, quoniam si sic perseuerent, salui esse non possunt, quia non requisiuerunt Dominum post inuocationem nominis eius super eos, sicut et illi t qui in eos Christus qui forte credere noluerunt, de quibus Dominus ait: cauete ne quis uos in errorem inducat. multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus et multos in errorem inducent. et iterum ait: tunc si qui dixerit uobis: ecce hic Christus aut hic, nolite credere. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et portenta, ita ut errent, si*fieri potest, etiam electi. quas uirtutes non dubie tunc illi sub nomine Christi facient. in quo nomine uidentur quidam etiam modo quasdam uirtutes facere et falso prophetare. sed certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non pertinere: quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens solo nomini eius [qui] non multum adiuuatur, immo magis hoc nomine etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut iustissimus aut claro aliquo honoratus aut confessionis dignitate praeditus. hi enim omnes 21 Matth. 24, 4. 5. 11. 24 Matth. 24, 23. 24. 11 iesu] id est iesu Big . 16 et in] etenim fort . 18 quoniam] quam Rig . 20 illi qui ob pseudochristos forte coni. Oxon . 32 qui inclusi . negando uerum Christum introducendo aut sequendo alium, cum sit nullus omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt, non aliter quam illi qui coram hominibus negauerunt Christum, quos negari necesse est a Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conuersatione eorum aut sensu aut dignitate, proinde atque ipsi ausi sunt Christum id est salutem suam abrogare, damnati per huiusmodi clausulam, quia manifestissimo a Domino dictum est: quicumque me negauerit coram hominibus, negabo eum et ego coram patre meo qui in caelis est. ut uerbum hoc quicumque etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit, licet negator ille antea uel haereticus fuerit uel audiens ant audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, uel de haeresi ad ueritatem fidei conuersus uel ab ecclesia digressus et postea reuersus sit, et tunc cum rediret prius quam ei manus ab episcopo imponeretur adprehensus confiteri Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut iterum neganti Christum nulla propria uetus dignitas potest ad salutem patrocinari.