<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Quid autem statues in personam eius uerbum audientis qui forte <lb/>
            adprehensus in nomine Christi statim confessus ac priusquam baptizari <lb/>
            aqua permitteretur ei fuerit punitus, utrum perisse eum pronuntiabis <lb/>
            quia non est aqua baptizatus, an uero aliquid extrinsecus

<note type="footnote"> 1 uinorum <hi rend="italic">cod., em. Baluzius</hi> 4 et] ut <hi rend="italic">Big</hi>. libentes <hi rend="italic">Big</hi>. <lb/>
            10 a <hi rend="italic">inchtsi</hi> 18 debet <hi rend="italic">fort</hi>. 22 secutum] seruatum <hi rend="italic">Big</hi>. 26 aut <lb/>
            si <hi rend="italic">cod</hi>. 27 studiosi. Si <hi rend="italic">Big</hi>. 28 noluit <hi rend="italic">Big</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="83"/>
            patrocinari ei ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus ? <lb/>
            quod perisse eum existimabis, obuiam tibi ueniet sententia Domini <lb/>
            dicentis: quicumque me confessus fuerit coram hominibus, <lb/>
            confitebor illum et ego coram patre meo qui in <lb/>
            caelis est: quia nihil interest utrum hic uerbum audiens an fidelis <lb n="5"/>
            sit qui confitetur Dominum, dummodo ipsum Christum quem confiteri <lb/>
            oportet confiteatur, quia Dominus pari uice confitendo et ipse confessorem <lb/>
            suum apud patrem honore eum martyrii sui, ut pollicitus <lb/>
            est, exornet. quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque <lb/>
            porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis, <lb n="10"/>
            qui tamen ipsum Christum negat, confiteri, quia in alium Christum <lb/>
            credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit, <lb/>
            si quidem Dominus non <hi rend="italic">nisi</hi> se ipsum in confessionem a nobis coram <lb/>
            hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine uenerando <lb/>
            nomine eius non potest fieri. et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum <lb n="15"/>
            et inuiolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo <lb/>
            delectu habito ipsius confessoris, siue ille iustus sine peccator, perfectusque <lb/>
            christianus an uero etiam nunc imperfectus, qui summo <lb/>
            discrimine suo Dominum confiteri non timuit. nec est hoc contrarium <lb/>
            superiori tractatui: quia illic quidem tempus supererat ad corrigenda <lb n="20"/>
            quae mutila uel praua sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi <lb/>
            tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem non nisi in <lb/>
            ipso et per ipsum Dominum possit consummari, et idcirco neque <lb/>
            Christum sine ipsius nomine quis possit confiteri neque nomen Christi <lb/>
            sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>