Quid autem statues in personam eius uerbum audientis qui forte adprehensus in nomine Christi statim confessus ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei fuerit punitus, utrum perisse eum pronuntiabis quia non est aqua baptizatus, an uero aliquid extrinsecus 1 uinorum cod., em. Baluzius 4 et] ut Big . libentes Big . 10 a inchtsi 18 debet fort . 22 secutum] seruatum Big . 26 aut si cod . 27 studiosi. Si Big . 28 noluit Big . patrocinari ei ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus ? quod perisse eum existimabis, obuiam tibi ueniet sententia Domini dicentis: quicumque me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram patre meo qui in caelis est: quia nihil interest utrum hic uerbum audiens an fidelis sit qui confitetur Dominum, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet confiteatur, quia Dominus pari uice confitendo et ipse confessorem suum apud patrem honore eum martyrii sui, ut pollicitus est, exornet. quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis, qui tamen ipsum Christum negat, confiteri, quia in alium Christum credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit, si quidem Dominus non nisi se ipsum in confessionem a nobis coram hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine uenerando nomine eius non potest fieri. et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum et inuiolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito ipsius confessoris, siue ille iustus sine peccator, perfectusque christianus an uero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo Dominum confiteri non timuit. nec est hoc contrarium superiori tractatui: quia illic quidem tempus supererat ad corrigenda quae mutila uel praua sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem non nisi in ipso et per ipsum Dominum possit consummari, et idcirco neque Christum sine ipsius nomine quis possit confiteri neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari.