Quid autem statues in personam eius uerbum audientis qui forte adprehensus in nomine Christi statim confessus ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei fuerit punitus, utrum perisse eum pronuntiabis quia non est aqua baptizatus, an uero aliquid extrinsecus 1 uinorum cod., em. Baluzius 4 et] ut Big . libentes Big . 10 a inchtsi 18 debet fort . 22 secutum] seruatum Big . 26 aut si cod . 27 studiosi. Si Big . 28 noluit Big . patrocinari ei ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus ? quod perisse eum existimabis, obuiam tibi ueniet sententia Domini dicentis: quicumque me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram patre meo qui in caelis est: quia nihil interest utrum hic uerbum audiens an fidelis sit qui confitetur Dominum, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet confiteatur, quia Dominus pari uice confitendo et ipse confessorem suum apud patrem honore eum martyrii sui, ut pollicitus est, exornet. quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis, qui tamen ipsum Christum negat, confiteri, quia in alium Christum credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit, si quidem Dominus non nisi se ipsum in confessionem a nobis coram hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine uenerando nomine eius non potest fieri. et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum et inuiolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito ipsius confessoris, siue ille iustus sine peccator, perfectusque christianus an uero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo Dominum confiteri non timuit. nec est hoc contrarium superiori tractatui: quia illic quidem tempus supererat ad corrigenda quae mutila uel praua sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem non nisi in ipso et per ipsum Dominum possit consummari, et idcirco neque Christum sine ipsius nomine quis possit confiteri neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari. Quapropter totus discernendas est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. namque inuocatio nominis Iesu ideo tantum patrocinari potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et prophetae et apostoli ita praedicanerunt. ait enim Iacobus in actis apostolorum: uiri fratres, audite: Simon exposuit quemadmodum primum Deus uisitauerit accipere ex gentibus populum nomini suo, et huic consonant sermones prophetarum, sicut scriptum est: post haec reuertar et reaedificabo 3 Matth. 10, 32. 29 Act. 15, 13-17. 2 quod] quando fort . 6 dominum scripsi, domino cod. et v 13 nisi addidi 19 domino Rig . 21 quae mutila coni. BcUuzius, quam multa cosi. Big., quae multa cod. et v 32 buic] si Rig . 6 * tabernaculum illud Dauid quod cecidit et quae demolita sunt eius reaedificabo, et denuo erigam illud, uti exquirant residui hominum Deum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens haec. itaque et residui hominum id est quidam Iudaeorum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen Domini possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa inuocatio nominis praebet eis occasionem uel etiam imponit necessitatem requirendi Dominum: cum quibus praecipiunt scripturas sanctas, siue uniuersas siue quasdam, tamen audentius de ueritate tractare quam cum gentibus, super quos non est inuocatum nomen Domini Iesu filii Dei uiui, sicuti nec super Iudaeos, qui ueteres tantum scripturas recipiunt. et ideo utriusque huius generis homines id est Iudaei et gentiles plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. haeretici uero iam baptizati aqua in nomine Iesu Christi, tantum in spiritu sancto baptizandi sunt: et in Iesu, quod nomen solum datum est sub caelo, in quo oporteat saluos fieri nos, merito mors contemnitur, quoniam si sic perseuerent, salui esse non possunt, quia non requisiuerunt Dominum post inuocationem nominis eius super eos, sicut et illi t qui in eos Christus qui forte credere noluerunt, de quibus Dominus ait: cauete ne quis uos in errorem inducat. multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus et multos in errorem inducent. et iterum ait: tunc si qui dixerit uobis: ecce hic Christus aut hic, nolite credere. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et portenta, ita ut errent, si*fieri potest, etiam electi. quas uirtutes non dubie tunc illi sub nomine Christi facient. in quo nomine uidentur quidam etiam modo quasdam uirtutes facere et falso prophetare. sed certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non pertinere: quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens solo nomini eius [qui] non multum adiuuatur, immo magis hoc nomine etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut iustissimus aut claro aliquo honoratus aut confessionis dignitate praeditus. hi enim omnes 21 Matth. 24, 4. 5. 11. 24 Matth. 24, 23. 24. 11 iesu] id est iesu Big . 16 et in] etenim fort . 18 quoniam] quam Rig . 20 illi qui ob pseudochristos forte coni. Oxon . 32 qui inclusi . negando uerum Christum introducendo aut sequendo alium, cum sit nullus omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt, non aliter quam illi qui coram hominibus negauerunt Christum, quos negari necesse est a Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conuersatione eorum aut sensu aut dignitate, proinde atque ipsi ausi sunt Christum id est salutem suam abrogare, damnati per huiusmodi clausulam, quia manifestissimo a Domino dictum est: quicumque me negauerit coram hominibus, negabo eum et ego coram patre meo qui in caelis est. ut uerbum hoc quicumque etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit, licet negator ille antea uel haereticus fuerit uel audiens ant audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, uel de haeresi ad ueritatem fidei conuersus uel ab ecclesia digressus et postea reuersus sit, et tunc cum rediret prius quam ei manus ab episcopo imponeretur adprehensus confiteri Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut iterum neganti Christum nulla propria uetus dignitas potest ad salutem patrocinari. Quodcnmque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit, in illo quisque nostrum iudicari necesse habebit, abolitis et obliteratis omnibus quae prius gessit. et ideo cum in martyrio tanta sit mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam ueloci possint mutari uniuersa, nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa, sicuti et illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum angelorum tantummodo post se respexit et tumulus salis facta est. qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo male senserit, cum in alium Deum uel in alium Christum credendo semet ipsum fefellit, confessor non Christi, sed solitario Christi nomine, quando et apostolus consequenter dicat: etsi corpus meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem non habeam, nihil proficio. quia hoc facto nihil proficit qui non habet dilectionem eius Dei et Christi, qui per legem et prophetas 7 Matth. 10, 33. 30 I. Cor. 13, 3. 5 ausi] aut si cod . 14 ac postea Big . 15 quam om. cod. ? 18 quocamque coni. Gallandius 19 quisque scripsi, quis cod. et b et in euangelio in hoc modo praedicatur: diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota cogitatione tua, et, diliges proximum tibi tamquam te. in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, sicut et Ioannes euangelista dicit: et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum, quia Deus dilectio est. sicuti et Deus ait: ita enim dilexit Deus mundum ut filium suum unicum daret, ut omnis qui in eum crederet non periret, sed haberet uitam aeternam. ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi a nobis dilectionem in se non habeat inani confessione et passione nihil proficere, quando ipsum apparet et constat haereticum esse qui in alium Deum credat siue Christum alium accipiat quam quem scripturae noui et ueteris testamenti manifeste praedicant, quae patrem omnipotentem creatorem omnium et fiiium eius sine obscuritate annuntiant. eueniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem exspectanti, ut tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei patris omnipotentis creatoris filio, quem blasphemauerunt, in poenam aeternam damnentur, cum iudicare Deus coeperit absconsa hominum secundum euangelium per Christum Iesum, eo quod in ipsum non crediderint, licet ipsius nomine abluti sint. Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente aliquo interuallo temporis corrigi potest , si quia superuixerit et fidem correxerit, ut Deus noster in euangelio secundum Lucam ad discipulos suos locutus est dicens: habeo autem aliud baptisma baptizari. item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem ratione dixerit: potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismate quo ego baptizor baptizari? quod sciret homines non solum aqua uerum etiam sanguine suo proprio habere baptizari, ita ut et solo hoc baptismate baptizati fidem integram et dignationem sinceram lauacri possint adipisci et utroque modo 1 Dent. 6, 5. Matth. 22, 37 -40. 5 I. Io. 4, 7. 8. 7 Io. 3, 16. 25 Luc. 12, 50. 27 Marc. 10, 38. 12 quando ipsum scripsi, quam ut ipsa cod., quoniam re ipsa coni. JBaluzius; quam ut ipsum appareat et constet coni. Bigaltius 17 ut addidi 24 deum nostrum cod. et b 31 dignationem] dilectionem Rig . baptizari, aeque tamen unum baptisma salutis et honoris pariter et aequaliter consequi. quod enim dictum est a Domino: habeo aliud baptisma baptizari, hoc in loco non ut secundum baptisma ac si sint duo baptismata significat, sed alterius quoque speciei baptisma ad eandem salutem concurrens donatum nobis esse demonstrat. quas utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari et sanctificari oportebat, ut nobis quoque alterutra siue utraque species unum non duplex salutiferum atque honorificum baptisma praestaret, et uiae quaedam unius baptismatis sic nobis patefierent ut aliquando impune aliqua illarum deesset, sicut in uerbum audientibus martyribus impune aquae baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid laxamenti habeant, etiam aqua solitos baptizari, itemque illis qui legitimi sunt fideles effecti impune deest baptisma sanguinis proprii, quia baptizati in nomine Christi redompti sunt pretiosissimo sanguine Domini, cum utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina baptismatis dominici, ut omnis qui sitit ueniat et bibat, sicut scriptura dicit: flumina de uentre eius currebant aquae uiuae. quae flumina primum apparuerunt in Domini passione, cuius de latere perforato lancea militari sanguis et aqua manauit, ut emitteret duo flumina diuersae speciei, sed tamen eiusdem ac singulare latus, ita ut impleatur spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine. haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus significans spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant in illum. nondum autem erat spiritus, quia Iesus nondum erat clarificatus. igitur dicens quemadmodum generari potest baptisma quod apostolus unum esse praedicat, utique manifestum est illa ratione, quia diuersae sunt species unius atque eiusdem baptismatis ex uno uulnere profluentis in aquam et sanguinem, cum illic duo sint de quibus locuti sumus baptismata aquae, id est unius atque eiusdem species, cum unum esse debeat baptisma uniuscuiusque species, sicut plenius sumus locuti. Et quoniam uidemnr omne baptisma spiritale trifariam diuisisse, ueniamus etiam ad probationem narrationis propositae, ne uideamur proprio sensu et temere hoc fecisse. ait enim Ioannes de Domino nostro in epistola sua nos docens: hic est qui uenit per aquam 17 Io. 7, 38. 24 Io. 7, 39. 35 I Io. 5, 6. 8. , 3 si om. Big . 6 initiari] ministrari Big . 7 non scripsi, hoc eod. et v 21 utroue fort . et sanguinem Iesus Christus, non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. et spiritus est qui testimonium perhibet, quia spiritus est ueritas: quia tres testimonium perhibent, spiritus et aqua et sanguis. et isti tres unum sunt. ut ex illis colligamus et aquam praestare spiritum solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare spiritum solitum et ipsum quoque spiritum praestare spiritum solitum. nam cum effundatur aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit Domino super omnes qui crediderunt: utique et aqua et nihilominus proprio sanguine, tunc deinde et spiritu sancto possunt homines baptizari. ait enim Petrus : sed hoc est quod dictum est per prophetam: erit in nouissimis diebus, dicit Dominus, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum et iuuenes uisiones uidebunt et seniores somnia somniabunt. et quidem super seruos et super ancillas effundam de spiritu meo. quem spiritum in ueteri testamento, non quidem passim nec effuse, sed communicatum cum aliis aut etiam sponte insiluisso in quosdam homines uel induisse eos uel fuisse super eos deprehendimus, sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a Domino dictum esse animaduertimus: et auferam spiritum qui super te est, et imponam super eos. propter quod etiam secundum pollicitationem suam Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat imposuit super illos, et prophetauerunt in castris, quod Moyses ut homo spiritalis ita contigisse gaudebat, licet ab Iesu filio Naue ut huic rei intercederet inuito suadebatur, et idcirco non fuisse t permotus. porro autem in libro Iudicum, item in Regnorum libris animaduertimus super plerosque aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos, tamquam super Gothoniel Gedeon Iephthe Samson Saul Dauid et ceteros alios. quod usque adeo ita se habet ut spiritus sancti sponte accedendi ab eis libertatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit dicens: spiritus ubi uult spirat, et uocem eius audis et nescis unde ueniat aut quo uadat. ita ut idem spiritus etiam super 11 Act. 2, 17. 18. 21 Num. 11, 17. 32 Io. 3, 8. 5 in unum Rig . 6 prius spiritum om. cod . 28 ab alio] ablato fort . indignos quoque sui nonnumquam inueniatur esse, non utique otiose nec sine ratione, sed necessariae alicuius operationis gratia: sicuti super Saul fuit, super quem factus est spiritus Dei et prophetauit, quamquam posteriore tempore postquam recessit ab eo spiritus Domini et postquam angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam tone ad hoc postremus uenerat post nuntios quos ante assidue praemiserat ut interficeret Dauid, qui idcirco inciderunt in chorum prophetarum et prophetauerunt, ne id quod iussi fuerant perficere possent aut uellent, quod admirabili ratione per uoluntatem Dei spiritum qui super illos omnes fuit credimus operatum esse. qui spiritus impleuit etiam Ioannem baptistam adhuc ab utero matris suae, et incubuit super eos qui cum Cornelio centurione erant prius quam baptizarentur aqua. ita dum cohaeret baptismati hominum spiritus aut antecedit aut sequitur uel cessante baptismate aquae incumbit super eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex integro rite baptisma seruare aut forte dato a quocumque in nomine Iesu Christi baptismate supplere id debeamus, custodita nominis Iesu Christi, sicuti plenissime exposuimus, sanctissima inuocatione, custodita praeterea tanti temporis tot uirorum ueneranda nobis consuetudine et auctoritate.