<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis  <lb n="20"/>
            pessimae conuersationis baptizantur: qui tamen tandem cum Deus <lb/>
            uoluerit, in sceleribus suis conuicti, etiam ipso aut prorsus etiam <lb/>
            communicatione priuantur? aut quid statues de eis qui ab episcopis <lb/>
            praue sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non <lb/>
            ad liquidum et integre uel etiam aliter quam oportet in traditione <lb n="25"/>
            sacramenti fuerint locuti, certe aut interrogauerint quid aut interrogantes <lb/>
            a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut <lb/>
            responderi. debet, quod tamen non ualde illam nostram rectam fidem <lb/>
            laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores <lb/>
            homines mysterium fidei tradant. dicturus es enim utique <lb n="30"/>
            pro tua singulari diligentia hos quoque denuo baptizandos esse, cum <lb/>
            maxime eis res desit aut obstet quo minus inuiolabile illud diuinum

<note type="footnote"> 18 cf. lo. 3, 22. </note>

<note type="footnote"> 6 eum <hi rend="italic">om. Big</hi>. 14 innuerant <hi rend="italic">Big.,</hi> crediderant <hi rend="italic">Bal.,</hi> timuerant <hi rend="italic">cod</hi>. <lb/>
            22 ipso aut <hi rend="italic">cod.,</hi> ipso monere <hi rend="italic">Oxon.,</hi> epatu (i. <hi rend="italic">e</hi>. episcopatu) aut <hi rend="italic">fort</hi>. </note>

<note type="footnote"> m A </note>

<note type="footnote"> 6 </note> <lb/>
             
<pb n="82"/>
            mysterium fidei intemeratum possint accipere. sed enim, uirorum <lb/>
            optime, reddamus et permittamus uirtutibus caelestibus uires suas, <lb/>
            et dignationi diuinae maiestatis concedamus operationes proprias, <lb/>
            et intellegentes quantum in ea sit emolumentum libenter ei adquiescamus. <lb/>
            et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod plerumque<lb n="5"/>
            cum baptismate aquae coniunctum est, sit constituta, siquidem <lb/>
            per nos baptisma tradetur, integro et sollemniter et per omnia quae <lb/>
            scripta sunt adsignetur atque sine ulla ullius rei separatione tradatur: <lb/>
            aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, euentum exspectemus <lb/>
            ut aut suppleatur a nobis aut [a] Domino supplendum<lb n="10"/>
            reseruetur: si uero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium <lb/>
            et ut admittit corrigatur, quia spiritus sanctus extra ecclesiam non <lb/>
            sit, fides quoque non solum apud haereticos, uerum etiam apud eos <lb/>
            qui in schismate constituti sunt sana esse non possit, idcircoque <lb/>
            paenitentiam agentibus correctisque per doctrinam ueritatis et per <lb n="15"/>
            fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, <lb/>
            tantummodo baptismate spiritali id est manus impositione episcopi <lb/>
            et spiritus sancti subministratione subueniri debeat. signum quoque <lb/>
            fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in ecclesia merito consueuit, <lb/>
            ne inuocatio nominis Iesu quae aboleri non potest contemptui<lb n="20"/>
            a nobis uideatur habita, quod utique non oportet, quamquam talis <lb/>
            inuocatio, si nihil eorum quae memorauimus secutum fuerit, ab <lb/>
            operatione salutis cesset ac uacet. dicente enim apostolo unum esse <lb/>
            baptisma, necesse est inuocatione nominis Iesu perseuerante, quia <lb/>
            non potest a quoquam hominum quae semel inuocata est auferri, si<lb n="25"/>
            eam contra decretum apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate <lb/>
            praestandi immo superaddendi baptismatis studio: si ille qui ad <lb/>
            ecclesiam reuertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus <lb/>
            baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non <lb/>
            esse baptismate aquae. <lb n="30"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>