Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis pessimae conuersationis baptizantur: qui tamen tandem cum Deus uoluerit, in sceleribus suis conuicti, etiam ipso aut prorsus etiam communicatione priuantur? aut quid statues de eis qui ab episcopis praue sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre uel etiam aliter quam oportet in traditione sacramenti fuerint locuti, certe aut interrogauerint quid aut interrogantes a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut responderi. debet, quod tamen non ualde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant. dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia hos quoque denuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quo minus inuiolabile illud diuinum 18 cf. lo. 3, 22. 6 eum om. Big . 14 innuerant Big., crediderant Bal., timuerant cod . 22 ipso aut cod., ipso monere Oxon., epatu (i. e . episcopatu) aut fort . m A 6 mysterium fidei intemeratum possint accipere. sed enim, uirorum optime, reddamus et permittamus uirtutibus caelestibus uires suas, et dignationi diuinae maiestatis concedamus operationes proprias, et intellegentes quantum in ea sit emolumentum libenter ei adquiescamus. et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod plerumque cum baptismate aquae coniunctum est, sit constituta, siquidem per nos baptisma tradetur, integro et sollemniter et per omnia quae scripta sunt adsignetur atque sine ulla ullius rei separatione tradatur: aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, euentum exspectemus ut aut suppleatur a nobis aut [a] Domino supplendum reseruetur: si uero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium et ut admittit corrigatur, quia spiritus sanctus extra ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, uerum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt sana esse non possit, idcircoque paenitentiam agentibus correctisque per doctrinam ueritatis et per fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo baptismate spiritali id est manus impositione episcopi et spiritus sancti subministratione subueniri debeat. signum quoque fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in ecclesia merito consueuit, ne inuocatio nominis Iesu quae aboleri non potest contemptui a nobis uideatur habita, quod utique non oportet, quamquam talis inuocatio, si nihil eorum quae memorauimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac uacet. dicente enim apostolo unum esse baptisma, necesse est inuocatione nominis Iesu perseuerante, quia non potest a quoquam hominum quae semel inuocata est auferri, si eam contra decretum apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate praestandi immo superaddendi baptismatis studio: si ille qui ad ecclesiam reuertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae.