Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis pessimae conuersationis baptizantur: qui tamen tandem cum Deus uoluerit, in sceleribus suis conuicti, etiam ipso aut prorsus etiam communicatione priuantur? aut quid statues de eis qui ab episcopis praue sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre uel etiam aliter quam oportet in traditione sacramenti fuerint locuti, certe aut interrogauerint quid aut interrogantes a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut responderi. debet, quod tamen non ualde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant. dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia hos quoque denuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quo minus inuiolabile illud diuinum 18 cf. lo. 3, 22. 6 eum om. Big . 14 innuerant Big., crediderant Bal., timuerant cod . 22 ipso aut cod., ipso monere Oxon., epatu (i. e . episcopatu) aut fort . m A 6 mysterium fidei intemeratum possint accipere. sed enim, uirorum optime, reddamus et permittamus uirtutibus caelestibus uires suas, et dignationi diuinae maiestatis concedamus operationes proprias, et intellegentes quantum in ea sit emolumentum libenter ei adquiescamus. et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod plerumque cum baptismate aquae coniunctum est, sit constituta, siquidem per nos baptisma tradetur, integro et sollemniter et per omnia quae scripta sunt adsignetur atque sine ulla ullius rei separatione tradatur: aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, euentum exspectemus ut aut suppleatur a nobis aut [a] Domino supplendum reseruetur: si uero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium et ut admittit corrigatur, quia spiritus sanctus extra ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, uerum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt sana esse non possit, idcircoque paenitentiam agentibus correctisque per doctrinam ueritatis et per fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo baptismate spiritali id est manus impositione episcopi et spiritus sancti subministratione subueniri debeat. signum quoque fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in ecclesia merito consueuit, ne inuocatio nominis Iesu quae aboleri non potest contemptui a nobis uideatur habita, quod utique non oportet, quamquam talis inuocatio, si nihil eorum quae memorauimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac uacet. dicente enim apostolo unum esse baptisma, necesse est inuocatione nominis Iesu perseuerante, quia non potest a quoquam hominum quae semel inuocata est auferri, si eam contra decretum apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate praestandi immo superaddendi baptismatis studio: si ille qui ad ecclesiam reuertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae. Quid autem statues in personam eius uerbum audientis qui forte adprehensus in nomine Christi statim confessus ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei fuerit punitus, utrum perisse eum pronuntiabis quia non est aqua baptizatus, an uero aliquid extrinsecus 1 uinorum cod., em. Baluzius 4 et] ut Big . libentes Big . 10 a inchtsi 18 debet fort . 22 secutum] seruatum Big . 26 aut si cod . 27 studiosi. Si Big . 28 noluit Big . patrocinari ei ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus ? quod perisse eum existimabis, obuiam tibi ueniet sententia Domini dicentis: quicumque me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram patre meo qui in caelis est: quia nihil interest utrum hic uerbum audiens an fidelis sit qui confitetur Dominum, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet confiteatur, quia Dominus pari uice confitendo et ipse confessorem suum apud patrem honore eum martyrii sui, ut pollicitus est, exornet. quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis, qui tamen ipsum Christum negat, confiteri, quia in alium Christum credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit, si quidem Dominus non nisi se ipsum in confessionem a nobis coram hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine uenerando nomine eius non potest fieri. et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum et inuiolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito ipsius confessoris, siue ille iustus sine peccator, perfectusque christianus an uero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo Dominum confiteri non timuit. nec est hoc contrarium superiori tractatui: quia illic quidem tempus supererat ad corrigenda quae mutila uel praua sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem non nisi in ipso et per ipsum Dominum possit consummari, et idcirco neque Christum sine ipsius nomine quis possit confiteri neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari. Quapropter totus discernendas est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. namque inuocatio nominis Iesu ideo tantum patrocinari potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et prophetae et apostoli ita praedicanerunt. ait enim Iacobus in actis apostolorum: uiri fratres, audite: Simon exposuit quemadmodum primum Deus uisitauerit accipere ex gentibus populum nomini suo, et huic consonant sermones prophetarum, sicut scriptum est: post haec reuertar et reaedificabo 3 Matth. 10, 32. 29 Act. 15, 13-17. 2 quod] quando fort . 6 dominum scripsi, domino cod. et v 13 nisi addidi 19 domino Rig . 21 quae mutila coni. BcUuzius, quam multa cosi. Big., quae multa cod. et v 32 buic] si Rig . 6 * tabernaculum illud Dauid quod cecidit et quae demolita sunt eius reaedificabo, et denuo erigam illud, uti exquirant residui hominum Deum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens haec. itaque et residui hominum id est quidam Iudaeorum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen Domini possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa inuocatio nominis praebet eis occasionem uel etiam imponit necessitatem requirendi Dominum: cum quibus praecipiunt scripturas sanctas, siue uniuersas siue quasdam, tamen audentius de ueritate tractare quam cum gentibus, super quos non est inuocatum nomen Domini Iesu filii Dei uiui, sicuti nec super Iudaeos, qui ueteres tantum scripturas recipiunt. et ideo utriusque huius generis homines id est Iudaei et gentiles plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. haeretici uero iam baptizati aqua in nomine Iesu Christi, tantum in spiritu sancto baptizandi sunt: et in Iesu, quod nomen solum datum est sub caelo, in quo oporteat saluos fieri nos, merito mors contemnitur, quoniam si sic perseuerent, salui esse non possunt, quia non requisiuerunt Dominum post inuocationem nominis eius super eos, sicut et illi t qui in eos Christus qui forte credere noluerunt, de quibus Dominus ait: cauete ne quis uos in errorem inducat. multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus et multos in errorem inducent. et iterum ait: tunc si qui dixerit uobis: ecce hic Christus aut hic, nolite credere. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et portenta, ita ut errent, si*fieri potest, etiam electi. quas uirtutes non dubie tunc illi sub nomine Christi facient. in quo nomine uidentur quidam etiam modo quasdam uirtutes facere et falso prophetare. sed certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non pertinere: quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens solo nomini eius [qui] non multum adiuuatur, immo magis hoc nomine etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut iustissimus aut claro aliquo honoratus aut confessionis dignitate praeditus. hi enim omnes 21 Matth. 24, 4. 5. 11. 24 Matth. 24, 23. 24. 11 iesu] id est iesu Big . 16 et in] etenim fort . 18 quoniam] quam Rig . 20 illi qui ob pseudochristos forte coni. Oxon . 32 qui inclusi . negando uerum Christum introducendo aut sequendo alium, cum sit nullus omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt, non aliter quam illi qui coram hominibus negauerunt Christum, quos negari necesse est a Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conuersatione eorum aut sensu aut dignitate, proinde atque ipsi ausi sunt Christum id est salutem suam abrogare, damnati per huiusmodi clausulam, quia manifestissimo a Domino dictum est: quicumque me negauerit coram hominibus, negabo eum et ego coram patre meo qui in caelis est. ut uerbum hoc quicumque etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit, licet negator ille antea uel haereticus fuerit uel audiens ant audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, uel de haeresi ad ueritatem fidei conuersus uel ab ecclesia digressus et postea reuersus sit, et tunc cum rediret prius quam ei manus ab episcopo imponeretur adprehensus confiteri Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut iterum neganti Christum nulla propria uetus dignitas potest ad salutem patrocinari.