<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa010.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Animaduerto quaesitum apud fratres quid potius obseruari  <lb/>
            oporteret in personam eorum, qui in haeresi quidem sed in nomine Dei <lb/>
            15 nostri Iesu Christi [sint) tincti, postmodum inde digressi et suppliciter <lb/>
            ad ecclesiam Dei aduolantes, totis praecordiis paenitentiam agerent <lb/>
            et erroris sui damnationem nunc demum intellegentes auxilium salutis <lb/>
            ab ea implorarent, utrum uetustissima consuetudine ac traditione <lb/>
            ecclesiastica post illum quod foris quidem sed in nomine Iesu Christi <lb/>
            Domini nostri acceperunt baptisma tantummodo imponi eis manum <lb n="10"/>
            ab episcopo ad accipiendum spiritum sanctum sufficeret et haec manus <lb/>
            nus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret, <lb/>
            an uero etiam iteratum baptisma his necessarium esset

<note type="footnote"> 2 Sir. 2, 10-12. </note>

<note type="footnote"> 10 <hi rend="italic">Hunc tractatum primus edidit Nicolaus RigaUius ex apographo</hi> <lb/>
            Sirmondi <hi rend="italic">ex uetustissimo codice monasterii S. Remigii RemensØ deseripto: <lb/>
            post Sirmondi curam Baiuzius iterum contulit codicem quem<lb/>
             frustra inter libros Bemenses quaesiui</hi>. — 14 oportet <hi rend="italic">cod. et v</hi> 15 sint <lb/>
            inclusi 19 qui <hi rend="italic">Rig</hi>. 20 domini nostri <hi rend="italic">Baluzius,</hi> domini non <lb/>
            cod., dominicum <hi rend="italic">Sirmondus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            tamquam nihil habituris, si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, <lb/>
            perinde ac si numquam baptizati in nomine Iesu Christi forent. <lb/>
            ideoque nonnulla super hac noua quaestione scripta aut rescripta esse <lb/>
            iactabantur, quibus utraque pars ad dostruenda aliena summo studio <lb/>
            nitebatur. in quo genere quaestionis, ut mihi uidetur, nulla omnino<lb n="5"/>
            potuisset controuersia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum <lb/>
            contentus uenerabili ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria <lb/>
            humilitate nihil innouare gestiret, cum locum contradictioni non <lb/>
            quemlibet animaduerteret. namque omne quod et anceps et ambiguum <lb/>
            et in diuersis sententiis prudentium ac fidelium uirorum constitutum<lb n="10"/>
            est, si contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum <lb/>
            et fidelium solemnissimam obseruationem iudicatur, damnari <lb/>
            utique debet, cum in re olim composita et ordinata, quodcumque est <lb/>
            illud quod contra ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur <lb/>
            nihil praeter discordias et simultates et schismata allaturum: <lb n="15"/>
            ubi nullus alius fructus reperiatur nisi hic solus, ut unus <lb/>
            homo, quicumque ille est, magnae prudentiae et constantiae esse <lb/>
            apud quosdam lenes homines inani gloria praedicetur et haereticorum <lb/>
            stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solacium <lb/>
            est si non soli peccare uideantur, errores et uitia uniuersarum ecclesiarum<lb n="20"/>
            correxisse apud simillimos sui et compares celebretur. haereticorum <lb/>
            enim omnium hoc studium atque propositum.est sanctissimae <lb/>
            matri nostrae ecclesiae eiuscemodi et plurimas quantas calumnias nectere <lb/>
            et inuenisse aliquid quod ei crimini uel etiam leuiter dari <lb/>
            posset summam gloriam ducere. quod cum nullum sanae mentis fidelium<lb n="25"/>
            tenere uel maxime nullum omnino in quocumque clero constitutum <lb/>
            ac multo magis episcoporum audere deceat, monstri simile <lb/>
            est ipsos episcopos talia scandala cogitare et turpitudinem matris <lb/>
            ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra praeceptum legis <lb/>
            et omnium scripturarum nimis inreuerenter cum ipsa ipsorum turpitudine <lb n="30"/>
            et periculo non uereri detegere, quamquam nulla sit in hoc <lb/>
            nisi in errore ipsorum illorum turpitudo ecclesiae. itaque deterius <lb/>
            delinquitur ab hominibus eiusmodi, si id quod in obseruatione antiquissima <lb/>
            aliis tamquam non recte fiat reprehenditur, et ab his qui <lb/>
            ante nos fuerunt, tum etiam a nobis recte obseruatum esse et

<note type="footnote"> 9 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">om. Big</hi>. 15 praeter <hi rend="italic">om. cod. </hi>? 30 ipsa] sua <hi rend="italic">Big</hi>. <lb/>
            34 aliis <hi rend="italic">cod.,</hi> ab iis <hi rend="italic">Balulius,</hi> ab illis <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="71"/>
            seruari manifeste ac fortiter ostendatur, ita ut etsi paribus argumentis <lb/>
            ex utraque parte congrederemur, tamen quia non poterat id <lb/>
            quod innouabatur sine dissensione fratrum et damno ecclesiastico <lb/>
            consistere, utique non debeat contra fas quod aiunt et nefas id est <lb/>
            contra bonum et aequum ecclesiae matri quasi macula temere infligi, <lb n="5"/>
            eisque qui hoc adtentarent audaciae huius atque impietatis ignominia <lb/>
            merito deberet adscribi. sed quoniam non est in nostra potestate ut <lb/>
            secundum praeceptum apostoli id ipsum dicamus omnes neue sint in <lb/>
            nobis schismata, tamen in quantum possumus conitimur huius tractatus <lb/>
            statum demonstrare et turbulentis hominibus ut uel nunc suum <lb n="10"/>
            negotium agere incipiant persuadere, consecuturis plurimum etiam <lb/>
            nobis, si hoc quoque consilio sano tandem uoluerint adquiescere. <lb/>
            et ideo quaecumque sanctarum scripturarum ad hanc partem pertinentia <lb/>
            sunt capitula necessario in unum congeremus, et quae uidentur <lb/>
            esse diuersa aut uaria quantum poterit manifeste inter se conglutinabimus <lb n="15"/>
            et utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate <lb/>
            nostra examinabimus, ut agendi in ecclesia formam et consuetudinem <lb/>
            saluberrimam atque pacificam uniuersis fratribus insinuemus. 
</p></div></div></body></text></TEI>