Animaduerto quaesitum apud fratres quid potius obseruari oporteret in personam eorum, qui in haeresi quidem sed in nomine Dei 15 nostri Iesu Christi [sint) tincti, postmodum inde digressi et suppliciter ad ecclesiam Dei aduolantes, totis praecordiis paenitentiam agerent et erroris sui damnationem nunc demum intellegentes auxilium salutis ab ea implorarent, utrum uetustissima consuetudine ac traditione ecclesiastica post illum quod foris quidem sed in nomine Iesu Christi Domini nostri acceperunt baptisma tantummodo imponi eis manum ab episcopo ad accipiendum spiritum sanctum sufficeret et haec manus nus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret, an uero etiam iteratum baptisma his necessarium esset 2 Sir. 2, 10-12. 10 Hunc tractatum primus edidit Nicolaus RigaUius ex apographo Sirmondi ex uetustissimo codice monasterii S. Remigii RemensØ deseripto: post Sirmondi curam Baiuzius iterum contulit codicem quem frustra inter libros Bemenses quaesiui . — 14 oportet cod. et v 15 sint inclusi 19 qui Rig . 20 domini nostri Baluzius, domini non cod., dominicum Sirmondus tamquam nihil habituris, si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, perinde ac si numquam baptizati in nomine Iesu Christi forent. ideoque nonnulla super hac noua quaestione scripta aut rescripta esse iactabantur, quibus utraque pars ad dostruenda aliena summo studio nitebatur. in quo genere quaestionis, ut mihi uidetur, nulla omnino potuisset controuersia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum contentus uenerabili ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate nihil innouare gestiret, cum locum contradictioni non quemlibet animaduerteret. namque omne quod et anceps et ambiguum et in diuersis sententiis prudentium ac fidelium uirorum constitutum est, si contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum et fidelium solemnissimam obseruationem iudicatur, damnari utique debet, cum in re olim composita et ordinata, quodcumque est illud quod contra ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur nihil praeter discordias et simultates et schismata allaturum: ubi nullus alius fructus reperiatur nisi hic solus, ut unus homo, quicumque ille est, magnae prudentiae et constantiae esse apud quosdam lenes homines inani gloria praedicetur et haereticorum stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solacium est si non soli peccare uideantur, errores et uitia uniuersarum ecclesiarum correxisse apud simillimos sui et compares celebretur. haereticorum enim omnium hoc studium atque propositum.est sanctissimae matri nostrae ecclesiae eiuscemodi et plurimas quantas calumnias nectere et inuenisse aliquid quod ei crimini uel etiam leuiter dari posset summam gloriam ducere. quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere uel maxime nullum omnino in quocumque clero constitutum ac multo magis episcoporum audere deceat, monstri simile est ipsos episcopos talia scandala cogitare et turpitudinem matris ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra praeceptum legis et omnium scripturarum nimis inreuerenter cum ipsa ipsorum turpitudine et periculo non uereri detegere, quamquam nulla sit in hoc nisi in errore ipsorum illorum turpitudo ecclesiae. itaque deterius delinquitur ab hominibus eiusmodi, si id quod in obseruatione antiquissima aliis tamquam non recte fiat reprehenditur, et ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam a nobis recte obseruatum esse et 9 prius et om. Big . 15 praeter om. cod. ? 30 ipsa] sua Big . 34 aliis cod., ab iis Balulius, ab illis fort . seruari manifeste ac fortiter ostendatur, ita ut etsi paribus argumentis ex utraque parte congrederemur, tamen quia non poterat id quod innouabatur sine dissensione fratrum et damno ecclesiastico consistere, utique non debeat contra fas quod aiunt et nefas id est contra bonum et aequum ecclesiae matri quasi macula temere infligi, eisque qui hoc adtentarent audaciae huius atque impietatis ignominia merito deberet adscribi. sed quoniam non est in nostra potestate ut secundum praeceptum apostoli id ipsum dicamus omnes neue sint in nobis schismata, tamen in quantum possumus conitimur huius tractatus statum demonstrare et turbulentis hominibus ut uel nunc suum negotium agere incipiant persuadere, consecuturis plurimum etiam nobis, si hoc quoque consilio sano tandem uoluerint adquiescere. et ideo quaecumque sanctarum scripturarum ad hanc partem pertinentia sunt capitula necessario in unum congeremus, et quae uidentur esse diuersa aut uaria quantum poterit manifeste inter se conglutinabimus et utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate nostra examinabimus, ut agendi in ecclesia formam et consuetudinem saluberrimam atque pacificam uniuersis fratribus insinuemus.