Animaduerto quaesitum apud fratres quid potius obseruari oporteret in personam eorum, qui in haeresi quidem sed in nomine Dei 15 nostri Iesu Christi [sint) tincti, postmodum inde digressi et suppliciter ad ecclesiam Dei aduolantes, totis praecordiis paenitentiam agerent et erroris sui damnationem nunc demum intellegentes auxilium salutis ab ea implorarent, utrum uetustissima consuetudine ac traditione ecclesiastica post illum quod foris quidem sed in nomine Iesu Christi Domini nostri acceperunt baptisma tantummodo imponi eis manum ab episcopo ad accipiendum spiritum sanctum sufficeret et haec manus nus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret, an uero etiam iteratum baptisma his necessarium esset 2 Sir. 2, 10-12. 10 Hunc tractatum primus edidit Nicolaus RigaUius ex apographo Sirmondi ex uetustissimo codice monasterii S. Remigii RemensØ deseripto: post Sirmondi curam Baiuzius iterum contulit codicem quem frustra inter libros Bemenses quaesiui . — 14 oportet cod. et v 15 sint inclusi 19 qui Rig . 20 domini nostri Baluzius, domini non cod., dominicum Sirmondus tamquam nihil habituris, si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, perinde ac si numquam baptizati in nomine Iesu Christi forent. ideoque nonnulla super hac noua quaestione scripta aut rescripta esse iactabantur, quibus utraque pars ad dostruenda aliena summo studio nitebatur. in quo genere quaestionis, ut mihi uidetur, nulla omnino potuisset controuersia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum contentus uenerabili ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate nihil innouare gestiret, cum locum contradictioni non quemlibet animaduerteret. namque omne quod et anceps et ambiguum et in diuersis sententiis prudentium ac fidelium uirorum constitutum est, si contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum et fidelium solemnissimam obseruationem iudicatur, damnari utique debet, cum in re olim composita et ordinata, quodcumque est illud quod contra ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur nihil praeter discordias et simultates et schismata allaturum: ubi nullus alius fructus reperiatur nisi hic solus, ut unus homo, quicumque ille est, magnae prudentiae et constantiae esse apud quosdam lenes homines inani gloria praedicetur et haereticorum stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solacium est si non soli peccare uideantur, errores et uitia uniuersarum ecclesiarum correxisse apud simillimos sui et compares celebretur. haereticorum enim omnium hoc studium atque propositum.est sanctissimae matri nostrae ecclesiae eiuscemodi et plurimas quantas calumnias nectere et inuenisse aliquid quod ei crimini uel etiam leuiter dari posset summam gloriam ducere. quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere uel maxime nullum omnino in quocumque clero constitutum ac multo magis episcoporum audere deceat, monstri simile est ipsos episcopos talia scandala cogitare et turpitudinem matris ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra praeceptum legis et omnium scripturarum nimis inreuerenter cum ipsa ipsorum turpitudine et periculo non uereri detegere, quamquam nulla sit in hoc nisi in errore ipsorum illorum turpitudo ecclesiae. itaque deterius delinquitur ab hominibus eiusmodi, si id quod in obseruatione antiquissima aliis tamquam non recte fiat reprehenditur, et ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam a nobis recte obseruatum esse et 9 prius et om. Big . 15 praeter om. cod. ? 30 ipsa] sua Big . 34 aliis cod., ab iis Balulius, ab illis fort . seruari manifeste ac fortiter ostendatur, ita ut etsi paribus argumentis ex utraque parte congrederemur, tamen quia non poterat id quod innouabatur sine dissensione fratrum et damno ecclesiastico consistere, utique non debeat contra fas quod aiunt et nefas id est contra bonum et aequum ecclesiae matri quasi macula temere infligi, eisque qui hoc adtentarent audaciae huius atque impietatis ignominia merito deberet adscribi. sed quoniam non est in nostra potestate ut secundum praeceptum apostoli id ipsum dicamus omnes neue sint in nobis schismata, tamen in quantum possumus conitimur huius tractatus statum demonstrare et turbulentis hominibus ut uel nunc suum negotium agere incipiant persuadere, consecuturis plurimum etiam nobis, si hoc quoque consilio sano tandem uoluerint adquiescere. et ideo quaecumque sanctarum scripturarum ad hanc partem pertinentia sunt capitula necessario in unum congeremus, et quae uidentur esse diuersa aut uaria quantum poterit manifeste inter se conglutinabimus et utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate nostra examinabimus, ut agendi in ecclesia formam et consuetudinem saluberrimam atque pacificam uniuersis fratribus insinuemus. Igitur adgredientibus tractatum salutaris et noui hoc est spiritalis et euangelici baptismatis in primis occurrit notissima omnibus praedicatio celebrata atque coepta ab Ioanne baptista, qui aliquantum desciscens a lege id est Moysi antiquissimo baptismate et uiam nouae et uerae gratiae praesternens [et] baptismate quod interim exercebat aquae et paenitentiae sensim aures Iudaeorum praeueniebat et occupabat spiritalis baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et dicens: qui post me uenit fortior me est, cuius ego non sum dignus corrigiam calciamenti soluere. ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni. propter quod nobis quoque huius sermonis orsus hinc incipere debebit. nam et Dominus hanc eandem uocem Ioannis post suam resurrectionem in actis 26 Matth. 3, 11. Marc. 1, 7. Luc. 3, 16. lo. 1, 27. 7 debeat Big . 15 poterit; cf. Front. p. 48, 21 (Nab.) 17 agendi teripsi, accendi cod., tacendi coni. BigaltiuB, accedenti coni. Oxon., attendi coni. Baiueius 22 moyse cod. et v, moysis Bal.; cf. epist . 791, 6 apostolorum confirmans praecepit eis ab Hierosolymis non discedere, sed exspectare illam promissionem patris quam audistis a me, quia Ioannes quidem baptizau it it aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies. itemque Petrus eadem uerba Domini percensuit, rationem pro se apud apostolos reddens dicendo: cum autem inciperem loqui ego, irruit spiritus sanctus super eos, sicut et super nos in principio, et recordatus sum sermonem Domini sicut dicebat: Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto. si ergo aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus Dominum legum Christum, ego quis eram qui possem probibere Domino? et iterum: uiri fratres, scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit per os meum audire gentes uerbum euangelii et credere et qui corda nouit Deus testimonium perhibuit dans eis spiritum sanctum sicut et nobis. ac propterea huius sententiae quae sit uis et potestas considerare debemus. ait enim Dominus eis qui postmodum baptizari haberent, quia crederent, baptizandos esse, non quemadmodum a se in aqua in paenitentiam, sed in spiritu sancto. de qua praedicatione cum utique nemo nostrum possit ambigere, manifestum est qua ratione homines in spiritu sancto baptizati sint. nam et proprie in ipso solo sancto spiritu baptizati sunt qui crediderunt, quia Ioannes discreuit et dixit dicens se quidem in aqua baptizare, uenturum autem qui in spiritu sancto baptizet. gratia et uirtute Dei sunt t et hoc et occulta largiente et operante, nihilominus autem etiam in baptismate spiritus et aquae, praeterea etiam in baptismate spiritus in sanguine proprio uniuscuiusque, sicut declarant nobis sanctae scripturae , quarum per singula quaeque eorum quae enarrabimus adferemus perspicuas probationes. Ad quae forte tu, qui nouum quid inducis, continuo impatienter respondeas ut soles dixisse in euangelio Dominum: nisi quis denuo natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum caelorum. ex quo manifeste apparet illi 1 Act. 1, 4. 5. 6 Act. 11, 15-17. 18 Act. 15, 7, 8. 32 Io. 3, 3. 5. baptisma solum prodesse cui possit etiam spiritus sanctus inesse: super ipsum enim Dominum cum baptizaretur spiritum sanctum descendisse factumque eius atque dictum pariter congruere nec alia ulla ratione mysterium istud posse consistere. cui responso nemo nostrum adeo ita insanus reperitur aut contumax ut audeat contra fas aut contra uerum contradicere, scilicet rebus integris et omni modo ita in ecclesia gerundis et secundum disciplinae ordinem perpetuo a nobis\' obseruandis. sed si in eodem nouo testamento haec quae in isto negotio deprehendimus adunata nonnumquam reperiantur quodam modo diuisa ac separata et proinde disposita atque si sint singula, uideamus utrum possint esse aliquando etiam singulariter solitaria,, quasi non sint mutila sed tamquam integra atque perfecta. nam cum per manus impositionem episcopi datur unicuique credenti spiritus sanctus, sicut apostoli circa Samaritanos post Philippi baptisma manum eis imponendo fecerunt, et hac ratione spiritum sanctum in eos contulerunt, quod ut fieri posset ipsi pro eis orauerunt, nondum enim super quemquam eorum descenderat spiritus, tantum autem baptizati erant in nomine Domini Iesu: Dominus quoque noster post resurrectionem, cum insufflasset et dixisset apostolis suis accipite spiritum sanctum, ita demum largitus eis spiritum sanctum.