<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa009.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Ecce igitur quanta nobis dies natiuitatis Domini ostendit. qui natiuitatis <lb/>
            dies ab Exodo repertus est ut diximus post annos 1DXLVIII. <lb/>
            quos annos ab Exodo sic uere a nobis collectos ostendimus, cum et <lb/>
            ipsorum annorum rationem non esse uacuam demonstramus. Dominus <lb/>
            enim sanctus et diuinus ut ostenderet nobis quoniam futurorum est<lb n="5"/>
            praescius, et in ipsis annis manifestauit tempus in quo oportebat a filio <lb/>
            eius aquam quae abluit peccata XV anno imperii Tiberii Caesaris <lb/>
            sanctificari. et ideo quomodo Abraham quando expugnare uoluit qui <lb/>
            Loth filium fratris eius captiuum duxerunt, numerauit uernas suos <lb/>
            primum XVIII in nomine Iesu, et alios propter centenariam generationem<lb n="10"/>
            in sacramento trium dierum triplicans numerauit CCC et fecit T <lb/>
            signum crucis: ita et nos de I DXLVIII annis quindecies centenos deducamus, <lb/>
            et remanent XLVIII: ex quibus in nomine Iesu sublatis <lb/>
            XVIII inuenti sunt anni XXX: quibus suppletis Dominus Iesus a natiuitate <lb/>
            sua baptizatus est a Ioanne anno quintodecimo imperii Tiberii <lb n="15"/>
            Caesaris: cuius anno sextodecimo passus est et resurrexit. adiciamus <lb/>
            ergo iterum ad summam annos XXXI, et fiunt in se omnes ab Exodo <lb/>
            usque ad passionem anni <foreign xml:lang="grc">Ι̅</foreign>DLXXVIIII. a quo tempore id est a passione <lb/>
            usque ad annum quintum Gordiani Arriano etPapo consulibus suppleti <lb/>
            sunt anni CCXV, ab Exodo autem omnes anni <foreign xml:lang="grc">Ι̅</foreign> DCCXCIIII. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>