Ecce igitur quanta nobis dies natiuitatis Domini ostendit. qui natiuitatis dies ab Exodo repertus est ut diximus post annos 1DXLVIII. quos annos ab Exodo sic uere a nobis collectos ostendimus, cum et ipsorum annorum rationem non esse uacuam demonstramus. Dominus enim sanctus et diuinus ut ostenderet nobis quoniam futurorum est praescius, et in ipsis annis manifestauit tempus in quo oportebat a filio eius aquam quae abluit peccata XV anno imperii Tiberii Caesaris sanctificari. et ideo quomodo Abraham quando expugnare uoluit qui Loth filium fratris eius captiuum duxerunt, numerauit uernas suos primum XVIII in nomine Iesu, et alios propter centenariam generationem in sacramento trium dierum triplicans numerauit CCC et fecit T signum crucis: ita et nos de I DXLVIII annis quindecies centenos deducamus, et remanent XLVIII: ex quibus in nomine Iesu sublatis XVIII inuenti sunt anni XXX: quibus suppletis Dominus Iesus a natiuitate sua baptizatus est a Ioanne anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris: cuius anno sextodecimo passus est et resurrexit. adiciamus ergo iterum ad summam annos XXXI, et fiunt in se omnes ab Exodo usque ad passionem anni Ι̅ DLXXVIIII. a quo tempore id est a passione usque ad annum quintum Gordiani Arriano etPapo consulibus suppleti sunt anni CCXV, ab Exodo autem omnes anni Ι̅ DCCXCIIII.