<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa009.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Hi sunt apostoli, quorum sermonibus aedificati recognouimns Dominum  <lb/>
            nostrum anno sextodecimo imperii Tiberii Caesaris passum, cum <lb/>
            esset ipse annorum XXXI. ad XVI ergo annum et XXXI adiciamus XVIII <lb/>
            in nomine ipsius Iesu, et fit numerus LXV: quibus desunt trecenti ut <lb/>
            impleatur annus secundum cursum solis. CCC autem apud Graecos per <lb n="5"/>
            unam litteram notantur quae dicitur <hi rend="italic">tau,</hi> et manifeste demonstrat <lb/>
            omnibus <hi rend="italic">tau</hi> crucis signum. ecce iterum iam uere credamus quod V <lb/>
            kl. April. secundum carnem natus sit Christus: in quo die probauimus <lb/>
            solem factum. 
</p></div></div></body></text></TEI>