Hi sunt apostoli, quorum sermonibus aedificati recognouimns Dominum nostrum anno sextodecimo imperii Tiberii Caesaris passum, cum esset ipse annorum XXXI. ad XVI ergo annum et XXXI adiciamus XVIII in nomine ipsius Iesu, et fit numerus LXV: quibus desunt trecenti ut impleatur annus secundum cursum solis. CCC autem apud Graecos per unam litteram notantur quae dicitur tau, et manifeste demonstrat omnibus tau crucis signum. ecce iterum iam uere credamus quod V kl. April. secundum carnem natus sit Christus: in quo die probauimus solem factum.