<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa009.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Denique uideamus quid ipsi XLVIIII anni significent. non sine causa <lb/>
            enim Deus uoluit in septem hebdomadibus tam magnum id est propheticum<lb n="10"/>
            opus consummari. hoc autem modo propheticum fuisse intelligitur, <lb/>
            cum de XLVITII annis in nomine Iesu Christi decem et octo segregantur <lb/>
            et remanent XXXI: quibus suppletis Christus Iesus propter <lb/>
            credentium salutem passus est et resurrexit, et per semet ipsum omnia <lb/>
            perfecta ostendit: et templum quod non humanis sed suis sacris manibus<lb n="15"/>
            ob imperium patris sui plasmauit non oleo sed spiritu Dei unxit <lb/>
            et ciuitatem id est ecclesiam lapidibus sanctificatis aedificauit et in <lb/>
            ipsa plateam constituit. platea autem est uia recta et plana, in qua <lb/>
            ambulantes perueniunt ad uitam aeternam. huic ciuitati fortem et <lb/>
            inexpugnabilem murum id est sanctum nomen suum constituit: per <lb n="20"/>
            quod nomen omnes aduersarios pedibus eius subicit. et ecce Dei gratia <lb/>
            quam praeclara et admirabilia nobis ostensa sunt per annos XXXVIIII, <lb/>
            qui anni e contrario infidelibus et persecutionem seruis Dei facientibus <lb/>
            magnam demonstrant superuenturam calamitatem. qua autem ratione <lb/>
            uideamus: hic enim mundus in quo iusti et iniusti ab initio saeculi <lb n="25"/>
            conuersantur sex diebus est consummatus, quibus suppletis benedictus <lb/>
            est dies septimus ille superuenturus sabbati aeterni. in.his itaque

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 hesdrae b 3 ait per omnia cv darii om. b</hi> 5 hebdomades <lb/>
            c plateas <hi rend="italic">c</hi> 7 protecta <hi rend="italic">b,</hi> munita co 10 hcbdomadas <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> propheticum] perfectum b 11 consommari <hi rend="italic">b et sic<lb/>
             saepe</hi> modo <hi rend="italic">om. c</hi> propheticam] perfectum <hi rend="italic">b</hi> intelligitur] <lb/>
            igitur <hi rend="italic">b</hi> 12 congregantur b 16 ob imperio <hi rend="italic">b,</hi> secundum imperium <lb/>
            cv plasmauit <hi rend="italic">b,</hi> formauit <hi rend="italic">cv</hi> 18 plateam conetituit <lb/>
            om. <hi rend="italic">b</hi> et plana <hi rend="italic">om. b</hi> 21 et ecce <hi rend="italic">b,</hi> ecce cv 22 admirabilia <lb/>
            nobilia <hi rend="italic">c</hi> 23 anni e] animae <hi rend="italic">c</hi> 24 quia autem rationem <lb/>
            c 25 etenim <hi rend="italic">b</hi> ab initio] habitatione <hi rend="italic">b</hi> 27 scilicet <lb/>
            ille <hi rend="italic">b,</hi> illi scilicet c </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            diebus ab initio non tantum diabolo et angelis eius sed et omnibus peccatoribus <lb/>
            a Deo ignis est praeparatus. in cuius flamma uri illo Finaeus <lb/>
            diues ab ipso Dei filio est demonstratus. hic est gehennae ignis, in <lb/>
            cuius similitudine caminus imperio regis septies tantum incensus per <lb/>
            XL et VIIII cubita excreuit et aduersarios Ananiae Azariae et Misahel <lb n="5"/>
            consumpsit, et ipsos tres pueros a Dei filio protectos (in mysterio <lb/>
            nostro qui sumus tertium genus hominum) non uexauit. suppletis itaque <lb/>
            XLVIIII annis post LXX captiuitatis facti sunt anni CXVIIII. qui <lb/>
            CXVIIII anni coniunguntur illis qui ab Exodo usque ad Iechoniam computati <lb/>
            sunt anni DCCCCXCV, et fiunt in se anni usque ad Hierusalem <lb n="10"/>
            restitutam suppleta septima septimana I CXIIII. 
</p></div></div></body></text></TEI>