Denique uideamus quid ipsi XLVIIII anni significent. non sine causa enim Deus uoluit in septem hebdomadibus tam magnum id est propheticum opus consummari. hoc autem modo propheticum fuisse intelligitur, cum de XLVITII annis in nomine Iesu Christi decem et octo segregantur et remanent XXXI: quibus suppletis Christus Iesus propter credentium salutem passus est et resurrexit, et per semet ipsum omnia perfecta ostendit: et templum quod non humanis sed suis sacris manibus ob imperium patris sui plasmauit non oleo sed spiritu Dei unxit et ciuitatem id est ecclesiam lapidibus sanctificatis aedificauit et in ipsa plateam constituit. platea autem est uia recta et plana, in qua ambulantes perueniunt ad uitam aeternam. huic ciuitati fortem et inexpugnabilem murum id est sanctum nomen suum constituit: per quod nomen omnes aduersarios pedibus eius subicit. et ecce Dei gratia quam praeclara et admirabilia nobis ostensa sunt per annos XXXVIIII, qui anni e contrario infidelibus et persecutionem seruis Dei facientibus magnam demonstrant superuenturam calamitatem. qua autem ratione uideamus: hic enim mundus in quo iusti et iniusti ab initio saeculi conuersantur sex diebus est consummatus, quibus suppletis benedictus est dies septimus ille superuenturus sabbati aeterni. in.his itaque 2 hesdrae b 3 ait per omnia cv darii om. b 5 hebdomades c plateas c 7 protecta b, munita co 10 hcbdomadas b propheticum] perfectum b 11 consommari b et sic saepe modo om. c propheticam] perfectum b intelligitur] igitur b 12 congregantur b 16 ob imperio b, secundum imperium cv plasmauit b, formauit cv 18 plateam conetituit om. b et plana om. b 21 et ecce b, ecce cv 22 admirabilia nobilia c 23 anni e] animae c 24 quia autem rationem c 25 etenim b ab initio] habitatione b 27 scilicet ille b, illi scilicet c diebus ab initio non tantum diabolo et angelis eius sed et omnibus peccatoribus a Deo ignis est praeparatus. in cuius flamma uri illo Finaeus diues ab ipso Dei filio est demonstratus. hic est gehennae ignis, in cuius similitudine caminus imperio regis septies tantum incensus per XL et VIIII cubita excreuit et aduersarios Ananiae Azariae et Misahel consumpsit, et ipsos tres pueros a Dei filio protectos (in mysterio nostro qui sumus tertium genus hominum) non uexauit. suppletis itaque XLVIIII annis post LXX captiuitatis facti sunt anni CXVIIII. qui CXVIIII anni coniunguntur illis qui ab Exodo usque ad Iechoniam computati sunt anni DCCCCXCV, et fiunt in se anni usque ad Hierusalem restitutam suppleta septima septimana I CXIIII.