Post haec reuertamur ad VII et sic ad LXII hebdomadas. quae septem hebdomadae continent annos XLVIQV: quibus suppletis illo in tempore et Hierusalem restituta cognoscebatur et platea per medium eius aedificata considerabatur et murus in circuitu ciuitatis ipsius erectus illa omnia quae intus erant fortiter tuebatur. in qua ciuitate templum illud quod in similitudine Adae fuerat destructum in nomine eius iterum per XLVI annos est aedificatum et in sacramento spiritus sancti oleo est unctum, quomodo ab angelo fuerat dictum, ut consummetur uisio et prophetia et ungueatur sanctum sanctorum. ipsud autem fuit sanctum sanctorum in imaginem hominis unctum, quod cum ipsa ciuitate pro infidelitate Iudaeorum ab ipso Domino nostro iterum temporibus Vespasiani est exterminatum. sic fuerat enim in eodem 1 sic etenim] sicut c danielo b, a daniele c 2 et confirmanit c 6 qui sunt scripsi, quis b, qui fiunt cv apocalypsi in b 8 antichristus b, nequissimus cv 9 sedere cv dominum se b 10 dominum] christum c 13 uastationis c 14 et super c 16 haec] hoc b LXll] LXXII b, LXX et duas c 20 tuebantur b 21 similitudinem c omine c 22 per... aedificatum om. c sacramentum c 23 consummaretor c 24 propheta b, prophetiae c ungeatur b sanctus c ipsum W 25 unctum] uictum c 26 pro W, per b, cura c 27 sic fuerat enim] quomodo et fuerat c eunde capitulo c capitulo quem exponimus scriptum: et post LXTT hebdomadas disperibit unctio, et iudicium non est in eo, et ciuitatem et illud sanctum corrumpet cum illo duce qui ueniet, et excidentur in cataclysmo, et usque ad finem belli breuiati exterminii. excidentur inquit in cataclysmo. de quibus hoc dicitur ? utique de ipsis Iudaeis qui post aduentum Christi in illa obsidione et expugnatione Vespasiani excisi et eiecti sunt de ciuitate sua, in qua iam non redeunt nec in ipsa fine belli breuiati. quod est autem hoc bellum breuiatum, nisi antichristi regnum quod exsurgere habet contra populum Christianorum ? ipsi sunt dies de quibus ait Dominus in euangelio: et nisi abbreuiati essent dies illi, non liberaretur omnis caro.