Post haec autem demonstremus captiuitatis tempus annorum LXX. suppletis enim ab Exodo usque ad Iechoniam annis DCCCCLXXXXV adiciamus XI Sedeciae, qui anni undecim in corpore LXX annorum computantur. quo autem modo uideamus. ex quo capta est Hierusalem, ipse Sedecias annis XI. post quem Nabuchodonosor, qui eum in terra Chaldaeorum uinctum duxit annis XXV. Vlemaradan annis XII. Balthasar annis IIII. et Darius Cyri filius annis XVIII. sunt in se anni LXX. et sic Cyrus suscepit regnum Medorum et Persarum. ipse est Cyrus cuius in principio regni cum thesauris domus Dei reuersus est populus Iudaeorum in terra sua. ex quo tempore oportet nos 1 amiserat c eum bc, id W dixit b 2 legis c 3 ideo] odio c solo b subuenire c 4 filii c, filii fidei bv 5 snbuerterentur c 6 tunc om. c 9 similitudine b, signo cv 10 deputaretur ei iustitia b 12 credens c 14 unus b, annus c-v immaculatus] inmolatus c 15 igitur do] legitur b et sex] VI b 16 uitam c 18 anni c 19 XI sedeciae] XL c 20 quo] qui c hyerusalem b et sic saepe 21 Sedecias] ut diximus add. cv post quem] cuius post mortem postquam c 22 anni c uitae Marodat b XII] XI b baldasar c 23 cyri] asiriae b sunt b, fiunt cv 24 suscipit c 25 domus om. b 26 iudaeorom om. b quo] ipso enim c hebdomadas computare. de ipsis enim angelum Dei meminimus Danielo dixisse: LXX hebdomades breuiatae sunt super pop ulum tuum et super ciuitatem illam sanctam, ut consummetur peccatum et ut signentur peccata et deleantur iniustitiae et expientur iniustitiae et ut reducatur iustitia aeterna et ut signatur uisio et prophetia et ut ungueatur sanctum sanctorum. et cognosces et intelliges ab exitu sermonis, ut respondeatur et ut aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem, hebdomades VII et hebdomades LXII: et conuertetur et aedificabitur platea et murus, et exinanientur tempora! et post hebdomadas has LXII disperibit unctio et iudicium non est in eo: et ciuitatem et illum sanctum corrumpet cum illo duce qui ueniet, et excidentur in cataclysmo, et usque ad finem belli breuiati exterminii. et confirmabit testamentum multis hebdomas una: et in dimidio hebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et super illum sanctum execratio uastationum, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super hanc uastationcm. Et confirmabit inquit testamentum multis hebdomas