<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa009.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Yndecimo itaque anno Sedeciae suppleti sunt ab Exodo anni mille  <lb/>
            et sex. et tunc populus Iudaeorum, qui legem non obseruauerat sed <lb/>
            potius contra uoluntatem Dei filios suos idolis immolauera.t, et ipse <lb/>
            captiuus agitur: et ciuitas eorum quae synagogae portabat typum <lb n="20"/>
            succensa ab aduersariis eradicatur, et templum illud, quod in mysterio <lb/>
            Adae fuerat fabricatum, et ipsum a fundamentis subuertitur et ad <lb/>
            planum redigitur. et sic nobis qui in nouissimis diebus credere praeuidebamur, <lb/>
            magnum ut dixi sacramentum demonstrabatur. etenim si <lb/>
            meruerat ipse populus et ciuitas exterminari, quid templum Dei

<note type="footnote"> 4 Ez. 12, 13. 8 Hier. 24, 8-10. </note>

<note type="footnote"> </note>

<note type="footnote"> 1 sedechiam inorbauit b 3 et tunc <hi rend="italic">c<foreign xml:lang="grc">ν</foreign></hi> dixerat dominus <hi rend="italic">b,</hi> <lb/>
            dictum est a domino <hi rend="italic">cv</hi> 4 et <hi rend="italic">om. cv</hi> 6 et in terra <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 ieremias <hi rend="italic">b</hi> 8 propheta om. <hi rend="italic">b</hi> 9 sedechiam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            10 eius <hi rend="italic">om. c</hi> in <hi rend="italic">(ante</hi> hier.) <hi rend="italic">om. b</hi> 11 inhabitant <hi rend="italic">c</hi> <lb/>
            12 dissipationem <hi rend="italic">b,</hi> dispersionem <hi rend="italic">cv</hi> 14 et in locum ubi c <lb/>
            mittam <hi rend="italic">b</hi> 17 XI itaque annis suppleti sunt Ezechiae ab <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            suppletae c anni om. c 18 et sex] sex ut <hi rend="italic">b</hi> 20 agetur c <lb/>
            portauerat cv 21 eradicatur] traditur b 22 subuertetur ad <lb/>
            planum redigetur c 23 qui <hi rend="italic">om. c</hi> 24 si] sic c <lb/>
            25 quod c </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="260"/>
            admiserat ut hoc pateretur? nisi quia uere constat eum factum ut dixi <lb/>
            in mysterio eius qui prior legem Dei transgressus est et fuit pater <lb/>
            omnium peccatorum: et ideo non solum Adae oportebat subueniri, sed <lb/>
            et omnibus peccatoribus qui filii Abrahae futuri praeuidebantur, merito <lb/>
            et ipsi ciuitati et templo priusquam subuerteretur, post annos<lb n="5"/>
            LXX restituto, repromittebatur. et hoc erat quod iam tunc ab initio <lb/>
            saeculi in Abraham patrem fidei demonstrabatur: qui cum supplesset <lb/>
            a die natiuitatis suae annos LXX, non potuit de terra sua exire, nisi <lb/>
            in similitudine Pentateuchi, cuius uniuersa mandata populus Israel <lb/>
            non erat obseruaturus, adicerentur et anni V, et sic credens Deo, reputaretur<lb n="10"/>
            ei ad iustitiam. hic est itaque Abraham de quo superius <lb/>
            diximus, quod LXXV annorum crediderit uocatus. ad quos LXXV <lb/>
            annos adicitur unus annus, et fiunt LXXVI. quis autem hic qui adicitur <lb/>
            unus ? ille scilicet qui de semine eius agnus anniculus immaculatus <lb/>
            est dictus. igitur de mille et sex deducamus LXXVI, et remanent<lb n="15"/>
            anni DCCCCXXX, quibus suppletis Adam functus est uita. 
</p></div></div></body></text></TEI>