Yndecimo itaque anno Sedeciae suppleti sunt ab Exodo anni mille et sex. et tunc populus Iudaeorum, qui legem non obseruauerat sed potius contra uoluntatem Dei filios suos idolis immolauera.t, et ipse captiuus agitur: et ciuitas eorum quae synagogae portabat typum succensa ab aduersariis eradicatur, et templum illud, quod in mysterio Adae fuerat fabricatum, et ipsum a fundamentis subuertitur et ad planum redigitur. et sic nobis qui in nouissimis diebus credere praeuidebamur, magnum ut dixi sacramentum demonstrabatur. etenim si meruerat ipse populus et ciuitas exterminari, quid templum Dei 4 Ez. 12, 13. 8 Hier. 24, 8-10. 1 sedechiam inorbauit b 3 et tunc c ν dixerat dominus b, dictum est a domino cv 4 et om. cv 6 et in terra b 7 ieremias b 8 propheta om. b 9 sedechiam b 10 eius om. c in (ante hier.) om. b 11 inhabitant c 12 dissipationem b, dispersionem cv 14 et in locum ubi c mittam b 17 XI itaque annis suppleti sunt Ezechiae ab b suppletae c anni om. c 18 et sex] sex ut b 20 agetur c portauerat cv 21 eradicatur] traditur b 22 subuertetur ad planum redigetur c 23 qui om. c 24 si] sic c 25 quod c 17* admiserat ut hoc pateretur? nisi quia uere constat eum factum ut dixi in mysterio eius qui prior legem Dei transgressus est et fuit pater omnium peccatorum: et ideo non solum Adae oportebat subueniri, sed et omnibus peccatoribus qui filii Abrahae futuri praeuidebantur, merito et ipsi ciuitati et templo priusquam subuerteretur, post annos LXX restituto, repromittebatur. et hoc erat quod iam tunc ab initio saeculi in Abraham patrem fidei demonstrabatur: qui cum supplesset a die natiuitatis suae annos LXX, non potuit de terra sua exire, nisi in similitudine Pentateuchi, cuius uniuersa mandata populus Israel non erat obseruaturus, adicerentur et anni V, et sic credens Deo, reputaretur ei ad iustitiam. hic est itaque Abraham de quo superius diximus, quod LXXV annorum crediderit uocatus. ad quos LXXV annos adicitur unus annus, et fiunt LXXVI. quis autem hic qui adicitur unus ? ille scilicet qui de semine eius agnus anniculus immaculatus est dictus. igitur de mille et sex deducamus LXXVI, et remanent anni DCCCCXXX, quibus suppletis Adam functus est uita.