<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> Nemo miratus est Dominum humano more spirantem ac respirantem, <lb/>
            sed cum in cruce clamore ualido emisisset spiritum, simul <lb n="25"/>
            intellectum est, illum et uerum fuisse hominem et uerum Deum: <lb/>
            hominem quod iuxta naturae ordinem et ubi uitalem flatum emisisset, <lb/>
            desiit uiuere: Deum, quod simul cum ingenti clamore mortuus est, <lb/>
            declarans se nolentem ac spontaneum deponere uitam, quod humanarum <lb/>
            uirium nemo nescit non esse. sensit efficax testimonium spiritus <lb n="30"/>
            uicinus centurio: sic enim narrat beatus Marcus: uidens autem <lb/>
            centurio qui ex aduerso stabat, quia sic exspirasset, <lb/>
            ait: uere hic homo filius Dei erat. quid morte abiectius <lb/>
            iuxta carnem? sed nihil morte potentius iuxta spiritum. <lb/>
            erat et illud praeter naturae cursum quod e latere exanimati

<note type="footnote"> 31 Marc. 15, 89. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="225"/>
            corporis sanguis et aqua profluit, ut absolueretur triplex testimonium. <lb/>
            totum effudit spiritum ut nos respiraremus: quidquid <lb/>
            erat humoris aquei reliquum, expressit ut nos ablueremur: <lb/>
            quidquid resederat in corde sanguinis, emisit ut nos confirmaremur. <lb/>
            atque haud scio an perperam faciam haec tria inter <lb n="5"/>
            se conferens, cum sint unum non natura sed in mysterio. si qua <lb/>
            tamen est discretio, sanguis in testimoniorum ratione potissimum celebratur, <lb/>
            quod in hoc scriptura testatur esse uitam animantis, et ob <lb/>
            id a cibis submouebatur edicto legis: praeterea magis est expositus <lb/>
            hominum oculis sanguis quam spiritus ant aqua. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Vita Domini, qui summus fuit martyr quique et hodie pugnat et  <lb/>
            uincit in martyribus, plurimis fuit offendiculo. non iam loquor de <lb/>
            Pharisaeis et scribis, ipsis etiam cognatis ac fratribus fuit detestabilis, <lb/>
            cum dicerent illum in furorem uersum: sed mors illius non <lb/>
            solum piis, sed impiis etiam fuit admirabilis, nec alibi magis uerum <lb n="15"/>
            fuit quod Dei uirtus in infirmitate perficitur. ibi fracta <lb/>
            est satanae tyrannis, ibi deuicti sunt inferi, ibi triumphatum est de <lb/>
            diabolo, ibi deiectus orcus, caelum apertum. nimirum hoc erat quod <lb/>
            instante mortis tempore deprecabatur Dominus: pater, clarifica <lb/>
            filium tuum, ut filius tuus clarificet te, quid homine <lb n="20"/>
            mortuo contemtius ? quis enim uel Caesarem mortuum metuat? sed <lb/>
            Christi morte quid efficacius ? uelum templi scissum est a summo <lb/>
            usque ad imum, terra concussa est, saxa discissa sunt, aperta sunt <lb/>
            monumenta, reuixerunt sepultorum corpora, sol medio die obtexit <lb/>
            faciem suam. numquam per omnem uitam magis declarauit potentiam <lb n="25"/>
            suam: mox refractis omnibus mortis repagulis uiuum se discipulis <lb/>
            exhibuit. nimirum hoc est efficax illud sacrosancti sanguinis testimonium, <lb/>
            qui solus potuit dirimere maceriam, quae Deum ab hominum <lb/>
            genere separabat: solus potuit unica litura delere totum illud chirographum <lb/>
            quod erat contra nos, et satanae in nos ius uindicabat. <lb n="30"/>
            neque enim sanguis hircorum aut uitulorum potuit abolere peccatum: <lb/>
            umbrae erant illa et typi futurorum. nec ullius hominis sanguis <lb/>
            poterat tollere peccatum mundi praeter unici illius agni sanguinem <lb/>
            cui baptista tribuit testimonium dicens: ecce agnus Dei, ecce <lb/>
            qui tollit peccata mundi.

<note type="footnote"> 16 II Cor. 12, 9. 19 Io. 17, 1. 34 Io. 1, 29. 36. </note>

<note type="footnote"> iliA </note>

<note type="footnote"> .15 </note><lb n="35"/>
             
<pb n="226"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Plus est tollere peccatum quam peccata et peccatum non huius aut <lb/>
            illius sed mundi. corpus enim peccati mundum uniuersum occuparat: <lb/>
            hoc per Christum esse sublatum sanguis ipsius pro nobis effusus <lb/>
            reddit euidens testimonium, melius pro nobis loquens, ut inquit <lb/>
            apostolus, quam sanguis Abel. siquidem ille clamans de terra loquebatur <lb n="5"/>
            uindictam: at Christi sanguis de cruce clamans pacem loquitur <lb/>
            et reconciliationem. quin idem sanguis quoniam a nobis bibitur, si <lb/>
            modo digne bibitur, clamat in cordibus nostris uerba pacifica et <lb/>
            solatii plena. et illic triplex est testimonium, licet spiritali quodam <lb/>
            modo. clamat spiritus qui nobis arrhabonis loco datus est: Abba<lb n="10"/>
            pater, testificans quod sumus filii Dei. clamat aqua <lb/>
            per quam renati sumus, quod condonata sunt nobis omnia peccata: <lb/>
            et si quis adhuc dubitat, accedit sanguinis testimonium clamantis: <lb/>
            quid adhuc haesitas, quid adhuc pauitas tyrannum satanan? ecce <lb/>
            pretium quo te redimit Dei filius. nisi te saluum uoluisset Deus, non <lb n="15"/>
            tradidisset unigenitum suum in mortem. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p> Nemo maiorem caritatem habet, quam ut animam <lb/>
            suam ponat pro amicis suis. si non est maius eximiae beneuolentiae <lb/>
            testimonium quam si quis uitam impertiat amico, grauius <lb/>
            est dominici sanguinis testimonium qui pro inimicis effusus est. <lb n="20"/>
            effusus pro inimicis fecit amicos ac filios Dei: atque ut consideremus <lb/>
            hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit nobis edendam carnem suam, <lb/>
            reliquit bibendum sanguinem, ut per eadem aleremur, per quae sumus <lb/>
            redemti. sanguinis aspersione confirmatum est uetus testamentum, <lb/>
            quemadmodum ad Hebraeos scribens praeclare docet beatissimus <lb n="25"/>
            Paulus: Christi sanguine consignatum et corroboratum est nonum <lb/>
            testamentum, hoc est testamentum et pactum gratiae et remissionis <lb/>
            peccatorum per sanguinem agni immaculati, qui in se recipere dignatus <lb/>
            est totius mundi peccatum, quod omnes ex Adam contrahunt qui <lb/>
            prodeunt in hanc uitam et cuius contagio peccant quicumque peccant. <lb n="30"/>
            tanta autem est Christi sublimitas, ut fortasse non oporteat quemquam <lb/>
            ceterorum hominum cum illo conferre, nisi ipse nobis tantam <lb/>
            fiduciam praebuisset, qui non dedignatus sit discipulos suos uocare <lb/>
            amicos, seruulos suos uocare fratres et coheredes. quemadmodum igitur <lb/>
            ille suo mirabili testimonio clarificauit patrem in hoc mundo

<note type="footnote"> 10 Rom. 8, 16. 17 Io. 15, 13. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="227"/>
            atque etiam in caelis: ita testimonium illius quodammodo consummatur <lb/>
            testimonio sanctorum, quasi sit una. passio Domini et seruorum. id. ne <lb/>
            quia existimet parum religiose dictum, beatus Paulus nobis patrocinatur <lb/>
            ita scribens ad Colossenses: qui nunc gaudeo in passionibus <lb/>
            pro nobis, et adimpleo ea quae desunt passionum <lb n="5"/>
            Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia. <lb/>
            quis enim nescit, fratres, quam uberem prouentum effudit ecclesiae <lb/>
            seges, apostolorum ac ceterorum martyrum sanguine irrigata? quo <lb/>
            plus sanguinis effusum est, hoc magis effloruit multitudo fidelium, hoc <lb/>
            latius sparsit suas propagines illa beata uitis a Christo stirpe surgens <lb n="10"/>
            et occupans orbem uniuersum quacumque patet ab oriente ad occidentem, <lb/>
            ab aquilone usque ad austrum. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Ecce, fratres dilectissimi, a Domini redemtoris temporibus anni  <lb/>
            fluxerunt plus minus ducenti quadraginta, iamque huius uitis palmites <lb/>
            paene latius se sparserunt quam Romanum imperium, efferas etiam <lb n="15"/>
            nationes musto spiritus inebriantes et quos nulla ferri uis domare <lb/>
            potuit, emollit sanguis illius agni candidi. qui naturae causas scrutantur, <lb/>
            narrant adamantem nullae chalybis duritiei cedentem hircino <lb/>
            sanguine maceratum ictu malleorum dissilire: nullus autem adamas <lb/>
            corde saxeo peccatorum durior. hoc igitur cor ferreum, cor saxeum, <lb n="20"/>
            cor plus quam adamantinum emollit sanguis Christi et huius martyrum, <lb/>
            qui supplerunt quod illius passionibus deerat. hoc argumento summus <lb/>
            ille pastor et ut Petrus ait princeps pastorum testificatus est se esse <lb/>
            pastorem bonum, quia animam suam posuit pro ouibus, nobis exemplum <lb/>
            praebens, ut qui pro nostra qualicumque portione uices illius <lb n="25"/>
            gerimus, parati simus et ipsi pro grege dominico sanguinem fundere, <lb/>
            nisi malumus uideri mercenarii quam pastores. domini uerbis congruunt <lb/>
            uerba discipuli. cum enim dixisset se gaudere in passionibus, <lb/>
            quibus consummaret passiones Christi, perpetiens et ipse pro corpore <lb/>
            Christi, quod est ecclesia, qualia passus erat Dominus, causam adiecit <lb n="30"/>
            cur ea libenter pateretur. cuius, inquit, factus ego sum minister <lb/>
            secundum dispensationem Dei, quae data est <lb/>
            mihi in nobis, ut impleam uerbum Dei. et alio quodam <lb/>
            in loco scribit se repleuisse euangelium. sicut ergo mortibus martyrum <lb/>
            consummantur passiones Christi, ita sanguine pastorum confirmantur

<note type="footnote"> 4 CoL 1, 24. 31 Col. 1, 25. </note>

<note type="footnote"> 15 * </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="228"/>
            promissa Christi. nullum enim instrumentum indubitabilius, quam <lb/>
            quod tot martyrum sanguine signatum est. hoc nimirum est implere <lb/>
            uerbum Dei, hoc est replere euangelium. 
</p></div></div></body></text></TEI>