Nemo miratus est Dominum humano more spirantem ac respirantem, sed cum in cruce clamore ualido emisisset spiritum, simul intellectum est, illum et uerum fuisse hominem et uerum Deum: hominem quod iuxta naturae ordinem et ubi uitalem flatum emisisset, desiit uiuere: Deum, quod simul cum ingenti clamore mortuus est, declarans se nolentem ac spontaneum deponere uitam, quod humanarum uirium nemo nescit non esse. sensit efficax testimonium spiritus uicinus centurio: sic enim narrat beatus Marcus: uidens autem centurio qui ex aduerso stabat, quia sic exspirasset, ait: uere hic homo filius Dei erat. quid morte abiectius iuxta carnem? sed nihil morte potentius iuxta spiritum. erat et illud praeter naturae cursum quod e latere exanimati 31 Marc. 15, 89. corporis sanguis et aqua profluit, ut absolueretur triplex testimonium. totum effudit spiritum ut nos respiraremus: quidquid erat humoris aquei reliquum, expressit ut nos ablueremur: quidquid resederat in corde sanguinis, emisit ut nos confirmaremur. atque haud scio an perperam faciam haec tria inter se conferens, cum sint unum non natura sed in mysterio. si qua tamen est discretio, sanguis in testimoniorum ratione potissimum celebratur, quod in hoc scriptura testatur esse uitam animantis, et ob id a cibis submouebatur edicto legis: praeterea magis est expositus hominum oculis sanguis quam spiritus ant aqua. Vita Domini, qui summus fuit martyr quique et hodie pugnat et uincit in martyribus, plurimis fuit offendiculo. non iam loquor de Pharisaeis et scribis, ipsis etiam cognatis ac fratribus fuit detestabilis, cum dicerent illum in furorem uersum: sed mors illius non solum piis, sed impiis etiam fuit admirabilis, nec alibi magis uerum fuit quod Dei uirtus in infirmitate perficitur. ibi fracta est satanae tyrannis, ibi deuicti sunt inferi, ibi triumphatum est de diabolo, ibi deiectus orcus, caelum apertum. nimirum hoc erat quod instante mortis tempore deprecabatur Dominus: pater, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te, quid homine mortuo contemtius ? quis enim uel Caesarem mortuum metuat? sed Christi morte quid efficacius ? uelum templi scissum est a summo usque ad imum, terra concussa est, saxa discissa sunt, aperta sunt monumenta, reuixerunt sepultorum corpora, sol medio die obtexit faciem suam. numquam per omnem uitam magis declarauit potentiam suam: mox refractis omnibus mortis repagulis uiuum se discipulis exhibuit. nimirum hoc est efficax illud sacrosancti sanguinis testimonium, qui solus potuit dirimere maceriam, quae Deum ab hominum genere separabat: solus potuit unica litura delere totum illud chirographum quod erat contra nos, et satanae in nos ius uindicabat. neque enim sanguis hircorum aut uitulorum potuit abolere peccatum: umbrae erant illa et typi futurorum. nec ullius hominis sanguis poterat tollere peccatum mundi praeter unici illius agni sanguinem cui baptista tribuit testimonium dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. 16 II Cor. 12, 9. 19 Io. 17, 1. 34 Io. 1, 29. 36. iliA .15 Plus est tollere peccatum quam peccata et peccatum non huius aut illius sed mundi. corpus enim peccati mundum uniuersum occuparat: hoc per Christum esse sublatum sanguis ipsius pro nobis effusus reddit euidens testimonium, melius pro nobis loquens, ut inquit apostolus, quam sanguis Abel. siquidem ille clamans de terra loquebatur uindictam: at Christi sanguis de cruce clamans pacem loquitur et reconciliationem. quin idem sanguis quoniam a nobis bibitur, si modo digne bibitur, clamat in cordibus nostris uerba pacifica et solatii plena. et illic triplex est testimonium, licet spiritali quodam modo. clamat spiritus qui nobis arrhabonis loco datus est: Abba pater, testificans quod sumus filii Dei. clamat aqua per quam renati sumus, quod condonata sunt nobis omnia peccata: et si quis adhuc dubitat, accedit sanguinis testimonium clamantis: quid adhuc haesitas, quid adhuc pauitas tyrannum satanan? ecce pretium quo te redimit Dei filius. nisi te saluum uoluisset Deus, non tradidisset unigenitum suum in mortem. Nemo maiorem caritatem habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. si non est maius eximiae beneuolentiae testimonium quam si quis uitam impertiat amico, grauius est dominici sanguinis testimonium qui pro inimicis effusus est. effusus pro inimicis fecit amicos ac filios Dei: atque ut consideremus hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit nobis edendam carnem suam, reliquit bibendum sanguinem, ut per eadem aleremur, per quae sumus redemti. sanguinis aspersione confirmatum est uetus testamentum, quemadmodum ad Hebraeos scribens praeclare docet beatissimus Paulus: Christi sanguine consignatum et corroboratum est nonum testamentum, hoc est testamentum et pactum gratiae et remissionis peccatorum per sanguinem agni immaculati, qui in se recipere dignatus est totius mundi peccatum, quod omnes ex Adam contrahunt qui prodeunt in hanc uitam et cuius contagio peccant quicumque peccant. tanta autem est Christi sublimitas, ut fortasse non oporteat quemquam ceterorum hominum cum illo conferre, nisi ipse nobis tantam fiduciam praebuisset, qui non dedignatus sit discipulos suos uocare amicos, seruulos suos uocare fratres et coheredes. quemadmodum igitur ille suo mirabili testimonio clarificauit patrem in hoc mundo 10 Rom. 8, 16. 17 Io. 15, 13. atque etiam in caelis: ita testimonium illius quodammodo consummatur testimonio sanctorum, quasi sit una. passio Domini et seruorum. id. ne quia existimet parum religiose dictum, beatus Paulus nobis patrocinatur ita scribens ad Colossenses: qui nunc gaudeo in passionibus pro nobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia. quis enim nescit, fratres, quam uberem prouentum effudit ecclesiae seges, apostolorum ac ceterorum martyrum sanguine irrigata? quo plus sanguinis effusum est, hoc magis effloruit multitudo fidelium, hoc latius sparsit suas propagines illa beata uitis a Christo stirpe surgens et occupans orbem uniuersum quacumque patet ab oriente ad occidentem, ab aquilone usque ad austrum. Ecce, fratres dilectissimi, a Domini redemtoris temporibus anni fluxerunt plus minus ducenti quadraginta, iamque huius uitis palmites paene latius se sparserunt quam Romanum imperium, efferas etiam nationes musto spiritus inebriantes et quos nulla ferri uis domare potuit, emollit sanguis illius agni candidi. qui naturae causas scrutantur, narrant adamantem nullae chalybis duritiei cedentem hircino sanguine maceratum ictu malleorum dissilire: nullus autem adamas corde saxeo peccatorum durior. hoc igitur cor ferreum, cor saxeum, cor plus quam adamantinum emollit sanguis Christi et huius martyrum, qui supplerunt quod illius passionibus deerat. hoc argumento summus ille pastor et ut Petrus ait princeps pastorum testificatus est se esse pastorem bonum, quia animam suam posuit pro ouibus, nobis exemplum praebens, ut qui pro nostra qualicumque portione uices illius gerimus, parati simus et ipsi pro grege dominico sanguinem fundere, nisi malumus uideri mercenarii quam pastores. domini uerbis congruunt uerba discipuli. cum enim dixisset se gaudere in passionibus, quibus consummaret passiones Christi, perpetiens et ipse pro corpore Christi, quod est ecclesia, qualia passus erat Dominus, causam adiecit cur ea libenter pateretur. cuius, inquit, factus ego sum minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in nobis, ut impleam uerbum Dei. et alio quodam in loco scribit se repleuisse euangelium. sicut ergo mortibus martyrum consummantur passiones Christi, ita sanguine pastorum confirmantur 4 CoL 1, 24. 31 Col. 1, 25. 15 * promissa Christi. nullum enim instrumentum indubitabilius, quam quod tot martyrum sanguine signatum est. hoc nimirum est implere uerbum Dei, hoc est replere euangelium.