<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p> Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis augeat: est enim <lb/>
            Dei donum et illi debetur omnis uictoriae gloria. ingeramus illorum <lb n="15"/>
            animis et infigamus, quam horrendum crimen sit omnis idololatria, <lb/>
            quam seuere punita sit a Deo sub lege uetere, quot millia trucidarit <lb/>
            Moyses ob uitulum aureum. deinde proponatur comparatio manifestae <lb/>
            idololatriae cum immolatur simulacris et occultae cum contemto Deo <lb/>
            obeditur per concupiscentiam satanae. deinde conferantur inter se<lb n="20"/>
            Deus fons omnis boni et diabolus omnis malitiae princeps. ostendatur <lb/>
            et inaequalitas contubernii: in altera parte sunt filii Dei, conciues <lb/>
            angelorum et heredes beatae immortalitatis: in altera filii Belial, <lb/>
            societas omnium daemonum et heredes gehennae. conferatur et impar <lb/>
            militiae genus, comparentur diuersa stipendia. haec si prius fuerint <lb n="25"/>
            persuasa et intimis infixa uisceribus, facilis erit uictoria. nunc fides <lb/>
            multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit ant uehementer langueat. <lb/>
            quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: audi, <lb/>
            Dominus Deus tuus, Dominus unus est? et: Dominum <lb/>
            Deum tuum adorabis, et illi soli seruies ?  quis non quotidie <lb n="30"/>
            recitat ore (credo in Deum patrem omnipotentem.\' at non credit <lb/>
            in Deum qui in eo solo collocat totius felicitatis suae fiduciam, nec <lb/>
            unum habet Deum ac Dominum qui per scortationem, per luxum et <lb/>
            auaritiam satanae facit imperata, nec illi soli seruit qui seruit uentri, <lb/>
            qui deditus est huic mundo, qui in prauo positus est.

<note type="footnote"> .28 Dent. 6. 84; 10, 20. </note> <lb n="35"/>
            
<pb n="245"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Eihmci putant plurea esse deos, et hoc tibi uideris perfectus Christiauus,  <lb/>
            quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis? <lb/>
            idem credunt Iudaei qui quotidie blasphemant in synagogis suis: idem <lb/>
            credunt daemones et contremiscunt. si uere credis in Deum, crede iustum <lb/>
            et ueracem: iustum in remunerandis piis et puniendis impiis, ueracem in <lb n="5"/>
            promissis. crede non esse spem salutis, nisi per filium eius quem pro nobis <lb/>
            omnibus tradidit in mortem: crede nihil accidere mali posse iis qui se <lb/>
            totos illius uoluntati tradiderunt et in illo perseuerant. hoc est credere <lb/>
            in Deum patrem, hoc est credere in filium eius, hoc est credere in <lb/>
            Spiritum sanctum, unum Deum et ecclesiam sanctam mysticum Christi <lb n="10"/>
            corpus, extra quam non est salus et in qua non est pernicies.,
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Quisquis in tali petra pedes animi fixerit, aduersus omnes tentationum  <lb/>
            incursus stabit immobilis. exempli gratia: lacessitus ea conuicio, <lb/>
            suggerit tibi caro uindictae cupiditatem. priusquam respondeas, sic <lb/>
            cogita tecum: hunc maledicum hominem subornauit diabolus ut me <lb n="15"/>
            deiiciat ac deiectum perdat, sed ausculta quid suadeat imperator tuus <lb/>
            cui militas: beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt <lb/>
            terram, et: mea est uindicta, et ego retribuam. quid <lb/>
            suadeat fortissimus ille Christi dux Paulus: non nosmetipsos <lb/>
            uindicantes, carissimi, sed date locum irae. diabolus <lb n="20"/>
            dicit: (fruere uindicta et perde uitam aeternam&gt;. Deus dicit: uince <lb/>
            in bono malum, et noli resistere malo, et accipe cum filio meo possessionem <lb/>
            regni coelestis\'. mox dispice, utri potius expediat obtemperare. <lb/>
            dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: (moechare et fruere <lb/>
            temporaria corporis uoluptate, et esto meus seruus et coheres gehennae.\' <lb n="25"/>
            audi potius quid dicat tibi Deus: sperne temporariam uoluptatem et <lb/>
            accipe centuplum bonae conscientiae gaudium in hoc saeculo et uitam <lb/>
            aeternam in futuro\', et expende utri potius sit auscultandum. suggerit <lb/>
            tibi per carnis affectum ueluti per Euam satanas (uiue genialiter\', ex <lb/>
            aduerso dicit Christus: beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem <lb n="30"/>
            accipient. ad eundem modum de ceteris tentationibus <lb/>
            obiice tentatori clipeum scripturarum, in quibus tibi loquitur <lb/>
            Deus non minore fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. ex his <lb/>
            torrentibus sume tibi lapides, quibus deiicias superbum Goliath. habes <lb/>
            exemplum a Domino tuo, sic ille prostrauit diabolum: nec deiicias

<note type="footnote"> 17 Matth. 5, 4.\' <lb/>
            30 Matth. 5, 4. </note>

<note type="footnote"> 18 Dent. 32, 35 </note>

<note type="footnote">19 Rom. 12, 19. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="246"/>
            animum si saepius inuadat, ac subinde maioribus machinis aggrediatur: <lb/>
            nihil potest aduersus eum qui tecum est. dic illud Ioannis : maior <lb/>
            est qui in nobis est, quam qui in isto mundo. succurrat <lb/>
            illud Domini dictum: confidite quoniam ego uici mundum. <lb/>
            his orationibus si Christi miles fuerit exercitatus ad conflictum , in a <lb n="5"/>
            dies comperiet suum antagonistam debiliorem. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p> Nec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit <lb/>
            tranquillitatem, sed obseruans illius insidias dicat cum beato Abacuc: <lb/>
            super custodiam meam stabo et gradum figam super <lb/>
            petram, omni custodia seruans cor meum, ne qua pateat aditus<lb n="10"/>
            obambulanti quaerentique quem deuoret. tutissimum autem cordis <lb/>
            munimentum est sobrietas cum instanti oratione iugique scripturarum <lb/>
            meditatione. omnis enim scriptura diuinitus inspirata, <lb/>
            utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, <lb/>
            ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo <lb n="15"/>
            Dei, ad omne opus bonum instructus. ex hac igitur colligendae <lb/>
            sunt sententiae, quas ad manum et uelut in procinctu habeas, <lb/>
            ut his protinus serpentem caput erigentem deiicias. nullus est enim <lb/>
            animorum morbus, cui non praesens remedium diuina scriptura suppeditaret. <lb/>
            hinc comparanda sunt exempla piorum sed praecipue Christi,<lb n="20"/>
            quibus se quisque uel animet uel consoletur. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p> Venio nunc ad illa mala quae uel ipsam naturam hominis comitantur <lb/>
            uel fortuito uidentur inferri. haec quoque pius animus et ad <lb/>
            pugnandum instructus sibi uertet in materiam coronae. exemplo faciam <lb/>
            quod dico clarius. excutitur aliquis facultatibus suis siue bello siue<lb n="25"/>
            naufragio siue rapina. ne protinus hic cogitet laqueum aut rationem <lb/>
            malis artibus sarciendi quod periit, sed ita secum loquatur: (Dominus <lb/>
            est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde. ipse dedit, ipse <lb/>
            abstulit, sit nomen Domini benedictum. gratias agat quod <lb/>
            acceperit ex Domini benignitate: agat gratias quod amiserit ad probationem <lb n="30"/>
            fidei. si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus lob, cum <lb/>
            illo mercedem accipiet. Dominus aestimat non quantum quis perdat <lb/>
            sed quam patienter, quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur <lb/>
            egentibus sed quo animo. habet aliquis filium unice carum, eo

<note type="footnote"> 2 Io. 4, 4. <lb/>
            28 Iob 1, 21. </note>

<note type="footnote">4 Io. 16, 33. </note>

<note type="footnote">9 Afc 2, 1. </note>

<note type="footnote">13 II Tim. 3, 16. </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            te mors orbat praematura, pestilentia spoliat te carissimis, sponsa <lb/>
            liberis amicis: ferto patienter et dic: \'Domino ita uisum, et sic fortassis <lb/>
            et nobis expediebat et nostris. sit nomen Domini benedictum). <lb/>
            sunt et morbi qui non minus atroces habent cruciatus, <lb/>
            quam ulla potest inferre tortorum saeuitia, ueluti pleuritis, ischiasis, <lb n="5"/>
            podagra, paralysis, calculus, renum et uesicae exulceratio. tale si quid <lb/>
            acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam, ne lingua erumpat in <lb/>
            uoces blasphemas, sed cum beato Dauid et Heli sacerdote dicat: <lb/>
            Dominus est, ; faciat quod bonum est in oculis ipsius. <lb/>
            ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem uertemus nobis <lb n="10"/>
            in coronam et Christo in gloriam. ac fiet fortasse, ut Dominus nostra <lb/>
            tolerantia propitiatus aut auferat afflictiones aut mitiget: quod si non <lb/>
            fit, tamen hac ratione faciemus, ut quod animo impatienti fuisset intolerabile <lb/>
            fiat patientia mitius. his atque huiusmodi argumentis non <lb/>
            desinemus nos inuicem exhortari ad illustrandam Domini gloriam, <lb n="15"/>
            cuius titulum et insignia gerimus. praestemus illi martyrium in suo <lb/>
            quisque statu et ordine, non solum in aduersis, uerum etiam in prosperis. <lb/>
            in aduersis agnoscamus amorem patris fiagellantis nos ad <lb/>
            correctionem et gratias agamus caritati qua diligit nos ut filios, quos <lb/>
            abdicare non uult sed emendatos recipere. in prosperis aeque gratias <lb n="20"/>
            agamus illius bonitati, qua consolatur nos ut tentationum pondus possimus <lb/>
            sustinere: ita fiet ut tota uita nostra nihil aliud sit quam testimonium, <lb/>
            declarans apud credentes et incredulos sapientiam bonitatem <lb/>
            misericordiam ac ueritatem Dei patris et filii illius Iesu et Spiritus <lb/>
            sancti. amen.

<note type="footnote"> - 9 II Reg. 15, 26</note>. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>