Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis augeat: est enim Dei donum et illi debetur omnis uictoriae gloria. ingeramus illorum animis et infigamus, quam horrendum crimen sit omnis idololatria, quam seuere punita sit a Deo sub lege uetere, quot millia trucidarit Moyses ob uitulum aureum. deinde proponatur comparatio manifestae idololatriae cum immolatur simulacris et occultae cum contemto Deo obeditur per concupiscentiam satanae. deinde conferantur inter se Deus fons omnis boni et diabolus omnis malitiae princeps. ostendatur et inaequalitas contubernii: in altera parte sunt filii Dei, conciues angelorum et heredes beatae immortalitatis: in altera filii Belial, societas omnium daemonum et heredes gehennae. conferatur et impar militiae genus, comparentur diuersa stipendia. haec si prius fuerint persuasa et intimis infixa uisceribus, facilis erit uictoria. nunc fides multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit ant uehementer langueat. quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: audi, Dominus Deus tuus, Dominus unus est? et: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies ? quis non quotidie recitat ore (credo in Deum patrem omnipotentem.\' at non credit in Deum qui in eo solo collocat totius felicitatis suae fiduciam, nec unum habet Deum ac Dominum qui per scortationem, per luxum et auaritiam satanae facit imperata, nec illi soli seruit qui seruit uentri, qui deditus est huic mundo, qui in prauo positus est. .28 Dent. 6. 84; 10, 20. Eihmci putant plurea esse deos, et hoc tibi uideris perfectus Christiauus, quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis? idem credunt Iudaei qui quotidie blasphemant in synagogis suis: idem credunt daemones et contremiscunt. si uere credis in Deum, crede iustum et ueracem: iustum in remunerandis piis et puniendis impiis, ueracem in promissis. crede non esse spem salutis, nisi per filium eius quem pro nobis omnibus tradidit in mortem: crede nihil accidere mali posse iis qui se totos illius uoluntati tradiderunt et in illo perseuerant. hoc est credere in Deum patrem, hoc est credere in filium eius, hoc est credere in Spiritum sanctum, unum Deum et ecclesiam sanctam mysticum Christi corpus, extra quam non est salus et in qua non est pernicies., Quisquis in tali petra pedes animi fixerit, aduersus omnes tentationum incursus stabit immobilis. exempli gratia: lacessitus ea conuicio, suggerit tibi caro uindictae cupiditatem. priusquam respondeas, sic cogita tecum: hunc maledicum hominem subornauit diabolus ut me deiiciat ac deiectum perdat, sed ausculta quid suadeat imperator tuus cui militas: beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram, et: mea est uindicta, et ego retribuam. quid suadeat fortissimus ille Christi dux Paulus: non nosmetipsos uindicantes, carissimi, sed date locum irae. diabolus dicit: (fruere uindicta et perde uitam aeternam>. Deus dicit: uince in bono malum, et noli resistere malo, et accipe cum filio meo possessionem regni coelestis\'. mox dispice, utri potius expediat obtemperare. dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: (moechare et fruere temporaria corporis uoluptate, et esto meus seruus et coheres gehennae.\' audi potius quid dicat tibi Deus: sperne temporariam uoluptatem et accipe centuplum bonae conscientiae gaudium in hoc saeculo et uitam aeternam in futuro\', et expende utri potius sit auscultandum. suggerit tibi per carnis affectum ueluti per Euam satanas (uiue genialiter\', ex aduerso dicit Christus: beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem accipient. ad eundem modum de ceteris tentationibus obiice tentatori clipeum scripturarum, in quibus tibi loquitur Deus non minore fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. ex his torrentibus sume tibi lapides, quibus deiicias superbum Goliath. habes exemplum a Domino tuo, sic ille prostrauit diabolum: nec deiicias 17 Matth. 5, 4.\' 30 Matth. 5, 4. 18 Dent. 32, 35 19 Rom. 12, 19. animum si saepius inuadat, ac subinde maioribus machinis aggrediatur: nihil potest aduersus eum qui tecum est. dic illud Ioannis : maior est qui in nobis est, quam qui in isto mundo. succurrat illud Domini dictum: confidite quoniam ego uici mundum. his orationibus si Christi miles fuerit exercitatus ad conflictum , in a dies comperiet suum antagonistam debiliorem. Nec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit tranquillitatem, sed obseruans illius insidias dicat cum beato Abacuc: super custodiam meam stabo et gradum figam super petram, omni custodia seruans cor meum, ne qua pateat aditus obambulanti quaerentique quem deuoret. tutissimum autem cordis munimentum est sobrietas cum instanti oratione iugique scripturarum meditatione. omnis enim scriptura diuinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. ex hac igitur colligendae sunt sententiae, quas ad manum et uelut in procinctu habeas, ut his protinus serpentem caput erigentem deiicias. nullus est enim animorum morbus, cui non praesens remedium diuina scriptura suppeditaret. hinc comparanda sunt exempla piorum sed praecipue Christi, quibus se quisque uel animet uel consoletur. Venio nunc ad illa mala quae uel ipsam naturam hominis comitantur uel fortuito uidentur inferri. haec quoque pius animus et ad pugnandum instructus sibi uertet in materiam coronae. exemplo faciam quod dico clarius. excutitur aliquis facultatibus suis siue bello siue naufragio siue rapina. ne protinus hic cogitet laqueum aut rationem malis artibus sarciendi quod periit, sed ita secum loquatur: (Dominus est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde. ipse dedit, ipse abstulit, sit nomen Domini benedictum. gratias agat quod acceperit ex Domini benignitate: agat gratias quod amiserit ad probationem fidei. si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus lob, cum illo mercedem accipiet. Dominus aestimat non quantum quis perdat sed quam patienter, quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur egentibus sed quo animo. habet aliquis filium unice carum, eo 2 Io. 4, 4. 28 Iob 1, 21. 4 Io. 16, 33. 9 Afc 2, 1. 13 II Tim. 3, 16. te mors orbat praematura, pestilentia spoliat te carissimis, sponsa liberis amicis: ferto patienter et dic: \'Domino ita uisum, et sic fortassis et nobis expediebat et nostris. sit nomen Domini benedictum). sunt et morbi qui non minus atroces habent cruciatus, quam ulla potest inferre tortorum saeuitia, ueluti pleuritis, ischiasis, podagra, paralysis, calculus, renum et uesicae exulceratio. tale si quid acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam, ne lingua erumpat in uoces blasphemas, sed cum beato Dauid et Heli sacerdote dicat: Dominus est, ; faciat quod bonum est in oculis ipsius. ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem uertemus nobis in coronam et Christo in gloriam. ac fiet fortasse, ut Dominus nostra tolerantia propitiatus aut auferat afflictiones aut mitiget: quod si non fit, tamen hac ratione faciemus, ut quod animo impatienti fuisset intolerabile fiat patientia mitius. his atque huiusmodi argumentis non desinemus nos inuicem exhortari ad illustrandam Domini gloriam, cuius titulum et insignia gerimus. praestemus illi martyrium in suo quisque statu et ordine, non solum in aduersis, uerum etiam in prosperis. in aduersis agnoscamus amorem patris fiagellantis nos ad correctionem et gratias agamus caritati qua diligit nos ut filios, quos abdicare non uult sed emendatos recipere. in prosperis aeque gratias agamus illius bonitati, qua consolatur nos ut tentationum pondus possimus sustinere: ita fiet ut tota uita nostra nihil aliud sit quam testimonium, declarans apud credentes et incredulos sapientiam bonitatem misericordiam ac ueritatem Dei patris et filii illius Iesu et Spiritus sancti. amen. - 9 II Reg. 15, 26 .