<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli uerbis  <lb/>
            non poterit diffidere. is scribens ad Hebraeos orsus ab Abel usque <lb/>
            ad Gedeonem ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures <lb n="25"/>
            sunt qui non defuncti sunt morte uiolenta, immo pauci sunt qui sic <lb/>
            mortui sunt: et tamen de omnibus pronuntiat: et hi testimonio <lb/>
            fidei probati inuenti sunt, perspicue declarans etiam uita <lb/>
            bona peragi martyrium fidei. ecclesiae quidem usus discernit illos cognominibus, <lb/>
            martyres appellans eos qui uiolenta morte decesserunt, confessores <lb n="30"/>
            qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt <lb/>
            nomen Domini Iesu parati mortem oppetere uel potius martyrii supremam <lb/>
            coronam ambientes. apud Deum tamen quicumque carnem suam <lb/>
            crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis, quicumque Christo uere <lb/>
            commortui sunt eique in baptismo consepulti sunt, ut iam non sibi <lb n="35"/>
            uiuant neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est

<note type="footnote"> 26 Hebr. 1, 39. </note>

<note type="footnote"> IDA. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb/>
             
<pb n="242"/>
            mortuus, martyres sunt nec martyrum corona fraudabuntur: inprimis <lb/>
            autem monachi qui uere monachi sunt ac uirgines quae uere uirgines <lb/>
            sunt. neque enim locus desertus , saccus pro ueste, legumen pro cibo, <lb/>
            neque ieiunia neque chameuniae monachum absoluunt, sub his inuolucris <lb/>
            interdum latet animus ualde mundanus. quod ita deprehenditur<lb n="5"/>
            si ad munus aliquod ecclesiasticum uocentur: ibi uideas quosdam ex <lb/>
            illis facillime uinci deliciis, impatientiores iniuriarum, appetentiores <lb/>
            uindictae quam quiuis alius sit ex media plebe. quid causae est? <lb/>
            quoniam corpus exercuerunt magis quam animum: cum beatus Paulus doceat, <lb/>
            quod exercitatio corporalis ad modicum utilis sit,<lb n="10"/>
            pietas ad omnia ualeat. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p> Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant <lb/>
            corpus suum et in seruitutem redigunt: sed quod satanas mille <lb/>
            instructus artibus nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in <lb/>
            angelum lucis et ex huiusmodi corporum exercitamentis inducit illis <lb n="15"/>
            falsam sanctimoniae persuasionem, cumque intus madeant spiritalibus <lb/>
            uitiis, et sibi et aliis habentur pii. talis erat iustitia Pharisaeorum, <lb/>
            cui praelata est iudice Christo publicani iniustitia. ita sunt et uirgines <lb/>
            fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere uiro intactum, <lb/>
            cum animus auaritia superbia inuidia et obtrectatione sit corruptissimus.<lb n="20"/>
            sunt et falso uiduae, quae dum uiuunt in deliciis Christo mortuae <lb/>
            sunt. in summa tamen quisquis uere Christianus cuiusque status <lb/>
            ant ordinis habet certamina sua, habet crucem suam: quam si patienter <lb/>
            tollit ,| si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum, <lb/>
            tantum ne sibi uindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est <lb n="25"/>
            glorificare Deum, sed clarificare seipsum. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p> Habet unusquisque fidelium agones suos, habet aduersarium diabolum, <lb/>
            habet agonothetam Deum, habet theatrum non solum ecclesiae <lb/>
            et angelorum sed et infidelium, quemadmodum dicit Paulus ad Corinthios: <lb/>
            spectaculum facti sumus mundo et angelis et <lb n="30"/>
            hominibus. si uincimus, gloriantur angeli, gloriantur et fidelium <lb/>
            ecclesiae, gloriatur et ipse Christus in membris suis. sin uincimur <lb/>
            ignauia nostra, triumphat satanas cum angelis suis, iusultant nobis increduli <lb/>
            ac Deum contumeliis afficiunt, dicentes: ecce qui iactant se <lb/>
            redemtos a tyrannide satanae, qui praedicant se mortuos mundo,

<note type="footnote"> 10 I Tim. 4, 8. 30 I Cor. 4, 9. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="243"/>
            nihilominus uincuntur a cupiditatibus suis quam nos, quos dicunt adhuc <lb/>
            teneri sub regno satanae. quid prodest illis baptismus, quo dicunt <lb/>
            exui ueterem hominem cum actibus suis et indui nonum qui secundum <lb/>
            Deum creatus est? quid prodest illis Spiritus sanctus, cuius arbitrio <lb/>
            dicunt se temperari ? cur semper in ore habent ceuangelium <lb n="5"/>
            euangelium'), cum tota uita discrepet ab euangelii praeceptis ? quanto <lb/>
            creditis pudore suffunditur ecclesia, cum haec ingeruntur ab hostibus <lb/>
            nec habet quo refellat opprobria? nonne uidemus totum ecclesiae coetum <lb/>
            demittere uultus atque erubescere, quotiens aliqua uirgo quae <lb/>
            Christo nupserat dilapsa ex angelico contubernio, defecit ad stuprum <lb n="10"/>
            aut coniugium ? quantus moeror occupat omnium nostrum animos sed <lb/>
            praecipue pastorum, si quando Christi miles tormentis inferior renuntiauit <lb/>
            imperatori suo? quantus autem ex aduerso satanae triumphus ? 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Itaque, fratres dilectissimi, si uere diligimus Deum, si quotidie petimus  <lb/>
            ex animo sanctificetur nomen tuum , summo studio aduigilemus, <lb n="15"/>
            necubi polluamus nomen illius, sed et morte et uita glorificemus <lb/>
            illum, iuxta beati Pauli monita uiuentes sine querela ut simplices <lb/>
            filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae, <lb/>
            inter quos luceamus sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes <lb/>
            ad gloriam Christi Iesu, regis et agonothetae nostri, qui suum <lb n="20"/>
            esse ducit quidquid in membris ipsius geritur. patiamur cum illo, ut <lb/>
            cum illo glorificemur in die Domini. nos hic illum clarificemus apud <lb/>
            homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram angelis suis, cum, <lb/>
            ut inquit beatus Paulus, uenerit glorificari in sanctis suis. <lb/>
            nemo coronatur nisi legitime certauerit. et hi qui <lb n="25"/>
            corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus se abstinent, <lb/>
            nihil non facientes quod ad uictoriam conducit: quid nos facere <lb/>
            conuenit, ut assequamur illam immortalis uitae coronam incorruptibilem <lb/>
            et immarcescibilem in coelis ? 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Hic si quis roget, quo pacto quis possit esse martyr sine sanguinis  <lb n="30"/>
            effusione: quisquis hoc animo sequitur iustitiam, ut mortem citius admissurus <lb/>
            sit, quam uelit a iustitia deflectere, huic promta uoluntas <lb/>
            pro martyrio deputabitur. Deus enim non aestimat quemquam ex <lb/>
            euentu rerum sed ex affectu. cur enim ille fraudetur martyrii gloria, <lb/>
            per quem non stetit quominus martyrium peregerit? ut contra

<note type="footnote"> 23 II Thess. 1, 10; II Tim. 2, 5; I Cor. 9, 25. </note>

<note type="footnote"> 16 * </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="244"/>
            mercedem apostatae feret, quisquis hoc animo uiuit, ut Christum negaturus <lb/>
            sit, si iactura bonorum ant corporis cruciatus aut mors sit accipienda. <lb/>
            qui ob paululum pecuniae peierat an is uerebitur abnegare <lb/>
            Christum, si tota res periclitetur, si intentetur infamia, carcer et mors ? <lb/>
            qui ob febriculam ad incantatricum remedia confugit an is malit cruciatus <lb n="5"/>
            morte tristiores perferre quam Christo renuntiare ? immo qui <lb/>
            totiens ob breuem carnis delectatiunculam, ob momentaneam gloriam <lb/>
            deficit a Christo, uitam habebit uilem pro Christo? nec hunc tyrannus <lb/>
            fecit apostatam, sed ad tyrannum accessit apostata. ut autem est similis <lb/>
            certandi ratio, ita iisdem armis fratrum animi communiendi sunt<lb n="10"/>
            ad has pugnas quibus ostendimus confirmandos ad martyrium. fides <lb/>
            est, quae pugnat et superat in martyribus: nec quisquam defecit in <lb/>
            tormentis nisi fidei defectu. 
</p></div></div></body></text></TEI>