Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli uerbis non poterit diffidere. is scribens ad Hebraeos orsus ab Abel usque ad Gedeonem ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures sunt qui non defuncti sunt morte uiolenta, immo pauci sunt qui sic mortui sunt: et tamen de omnibus pronuntiat: et hi testimonio fidei probati inuenti sunt, perspicue declarans etiam uita bona peragi martyrium fidei. ecclesiae quidem usus discernit illos cognominibus, martyres appellans eos qui uiolenta morte decesserunt, confessores qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt nomen Domini Iesu parati mortem oppetere uel potius martyrii supremam coronam ambientes. apud Deum tamen quicumque carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis, quicumque Christo uere commortui sunt eique in baptismo consepulti sunt, ut iam non sibi uiuant neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est 26 Hebr. 1, 39. IDA. 16 mortuus, martyres sunt nec martyrum corona fraudabuntur: inprimis autem monachi qui uere monachi sunt ac uirgines quae uere uirgines sunt. neque enim locus desertus , saccus pro ueste, legumen pro cibo, neque ieiunia neque chameuniae monachum absoluunt, sub his inuolucris interdum latet animus ualde mundanus. quod ita deprehenditur si ad munus aliquod ecclesiasticum uocentur: ibi uideas quosdam ex illis facillime uinci deliciis, impatientiores iniuriarum, appetentiores uindictae quam quiuis alius sit ex media plebe. quid causae est? quoniam corpus exercuerunt magis quam animum: cum beatus Paulus doceat, quod exercitatio corporalis ad modicum utilis sit, pietas ad omnia ualeat. Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant corpus suum et in seruitutem redigunt: sed quod satanas mille instructus artibus nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in angelum lucis et ex huiusmodi corporum exercitamentis inducit illis falsam sanctimoniae persuasionem, cumque intus madeant spiritalibus uitiis, et sibi et aliis habentur pii. talis erat iustitia Pharisaeorum, cui praelata est iudice Christo publicani iniustitia. ita sunt et uirgines fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere uiro intactum, cum animus auaritia superbia inuidia et obtrectatione sit corruptissimus. sunt et falso uiduae, quae dum uiuunt in deliciis Christo mortuae sunt. in summa tamen quisquis uere Christianus cuiusque status ant ordinis habet certamina sua, habet crucem suam: quam si patienter tollit ,| si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum, tantum ne sibi uindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est glorificare Deum, sed clarificare seipsum. Habet unusquisque fidelium agones suos, habet aduersarium diabolum, habet agonothetam Deum, habet theatrum non solum ecclesiae et angelorum sed et infidelium, quemadmodum dicit Paulus ad Corinthios: spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. si uincimus, gloriantur angeli, gloriantur et fidelium ecclesiae, gloriatur et ipse Christus in membris suis. sin uincimur ignauia nostra, triumphat satanas cum angelis suis, iusultant nobis increduli ac Deum contumeliis afficiunt, dicentes: ecce qui iactant se redemtos a tyrannide satanae, qui praedicant se mortuos mundo, 10 I Tim. 4, 8. 30 I Cor. 4, 9. nihilominus uincuntur a cupiditatibus suis quam nos, quos dicunt adhuc teneri sub regno satanae. quid prodest illis baptismus, quo dicunt exui ueterem hominem cum actibus suis et indui nonum qui secundum Deum creatus est? quid prodest illis Spiritus sanctus, cuius arbitrio dicunt se temperari ? cur semper in ore habent ceuangelium euangelium'), cum tota uita discrepet ab euangelii praeceptis ? quanto creditis pudore suffunditur ecclesia, cum haec ingeruntur ab hostibus nec habet quo refellat opprobria? nonne uidemus totum ecclesiae coetum demittere uultus atque erubescere, quotiens aliqua uirgo quae Christo nupserat dilapsa ex angelico contubernio, defecit ad stuprum aut coniugium ? quantus moeror occupat omnium nostrum animos sed praecipue pastorum, si quando Christi miles tormentis inferior renuntiauit imperatori suo? quantus autem ex aduerso satanae triumphus ? Itaque, fratres dilectissimi, si uere diligimus Deum, si quotidie petimus ex animo sanctificetur nomen tuum , summo studio aduigilemus, necubi polluamus nomen illius, sed et morte et uita glorificemus illum, iuxta beati Pauli monita uiuentes sine querela ut simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae, inter quos luceamus sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes ad gloriam Christi Iesu, regis et agonothetae nostri, qui suum esse ducit quidquid in membris ipsius geritur. patiamur cum illo, ut cum illo glorificemur in die Domini. nos hic illum clarificemus apud homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram angelis suis, cum, ut inquit beatus Paulus, uenerit glorificari in sanctis suis. nemo coronatur nisi legitime certauerit. et hi qui corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus se abstinent, nihil non facientes quod ad uictoriam conducit: quid nos facere conuenit, ut assequamur illam immortalis uitae coronam incorruptibilem et immarcescibilem in coelis ? Hic si quis roget, quo pacto quis possit esse martyr sine sanguinis effusione: quisquis hoc animo sequitur iustitiam, ut mortem citius admissurus sit, quam uelit a iustitia deflectere, huic promta uoluntas pro martyrio deputabitur. Deus enim non aestimat quemquam ex euentu rerum sed ex affectu. cur enim ille fraudetur martyrii gloria, per quem non stetit quominus martyrium peregerit? ut contra 23 II Thess. 1, 10; II Tim. 2, 5; I Cor. 9, 25. 16 * mercedem apostatae feret, quisquis hoc animo uiuit, ut Christum negaturus sit, si iactura bonorum ant corporis cruciatus aut mors sit accipienda. qui ob paululum pecuniae peierat an is uerebitur abnegare Christum, si tota res periclitetur, si intentetur infamia, carcer et mors ? qui ob febriculam ad incantatricum remedia confugit an is malit cruciatus morte tristiores perferre quam Christo renuntiare ? immo qui totiens ob breuem carnis delectatiunculam, ob momentaneam gloriam deficit a Christo, uitam habebit uilem pro Christo? nec hunc tyrannus fecit apostatam, sed ad tyrannum accessit apostata. ut autem est similis certandi ratio, ita iisdem armis fratrum animi communiendi sunt ad has pugnas quibus ostendimus confirmandos ad martyrium. fides est, quae pugnat et superat in martyribus: nec quisquam defecit in tormentis nisi fidei defectu.