<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> Sed quae poena manet illos, qui post tantam enangelii lucem et <lb/>
            gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustauerunt etiam donum <lb/>
            caeleste , et participes facti sunt spiritus sancti, gustauerunt aeque <lb/>
            bonum Dei uerbum uirtutesque saeculi uenturi, in multa atque immania <lb/>
            crimina relabuntur, crucifigentes sibimetipsis filium Dei et <lb n="5"/>
            ostentui habentes ? qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod cum tales <lb/>
            sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt <lb/>
            ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem <lb/>
            inuitantem. eiusmodi defectio quantam putas ignominiam <lb/>
            inurit ecclesiae? nec ea ignominia non potest pertinere ad <lb n="10"/>
            Christum qui est. caput ecclesiae et per omnia suum esse ducit, <lb/>
            quod est corporis ac membrorum ipsius. e diuerso, quanta totius <lb/>
            ecclesiae exsultatio, cum qui lapsus est per poenitentiam ecclesiae <lb/>
            reconciliatur? ac ne putemus hoc gaudium apud uos tantum esse, <lb/>
            Dominum audiamus in euangelio <hi rend="italic"><sic>xara</sic> Lucam loquentem:</hi> ita dico <lb n="15"/>
            uobis, quod gaudium erit in caelo super uno peccatore <lb/>
            poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem <lb/>
            iustis, qui non indigent poenitentia. nam haec clausula <lb/>
            finit parabolam de pastore, qui relictis nonaginta nouem ouibus unam <lb/>
            quam a grege aberrauerat multo labore quaesitam ac tandem inuentam <lb n="20"/>
            imposuit humeris suis et caulae restituit. simili sententia claudit parabolam <lb/>
            de muliere, quae drachmam perditam inuenerat. ita dico <lb/>
            uobis gaudium erit coram angelis Dei super uno pec <lb/>
            catore poenitentiam agente. nec tamen hoc sic accipiendum <lb/>
            est, quasi Deo et eius angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, <lb n="25"/>
            quam citra lapsum perseuerare in innocentia: sed scriptura suo <lb/>
            more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse <lb/>
            uolens Deo gratissimam esse peccatorum conuersionem. non enim <lb/>
            quaerit mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur <lb/>
            et uiuat. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p> Atque interdum piorum hominum lapsus quamuis enormes diuina <lb/>
            dispensatione uertuntur in summum ecclesiae profectum. sic lapsus <lb/>
            est apostolorum princeps, sic Paulus gentium doctor, sic Maria Magdalene, <lb/>
            quibus nunc ecclesia praecipue gloriatur, quorum lapsus cesserunt <lb/>
            in stabilimentum ac solatium domus Dei. praeterea non hic

<note type="footnote"> 16 Luc. 16, 7. 28 Ez. 18, 32. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="235"/>
            loquitur de uere iustis, sed de iustitia Pharisaica, quemadmodum alibi <lb/>
            dicit: non est opus sanis medico, sed male habentibus. <lb/>
            at non erant sani quibus hoc dicebat Dominus, sed legis qualicumque <lb/>
            obseruatione tumidi sibi uidebantur sani et ideo non desiderabant medicum.\'. <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur  <lb/>
            assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam uita <lb/>
            martyrium hoc est testimonium reddat Deo: quod adeo negligendum <lb/>
            non est, ut nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur <lb/>
            non sit martyrium. frustra enim ceruicem praebueris carnifici, nisi <lb n="10"/>
            prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui <lb/>
            militant aduersus spiritum, odium inuidiam auaritiam libidinem: quibus <lb/>
            quicumque seruit Deum quodammodo abnegauit et Christum ore <lb/>
            profitens uita satanam Deum confitetur. nec hic sermo debet cuiquam <lb/>
            uideri durior, cum sit uerax ac salutaris: quidquid homo quiuis Deo <lb n="15"/>
            anteponit, sibi Deum facit, nec possumus duobus seruire dominis: <lb/>
            unus enim est Deus ex toto corde ex tota anima ex totis uiribus diligendus.\' <lb/>
            </p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Quisquis igitur ore dicit: credo in unum Deum, et seruit auaritiae  <lb/>
            aut libidini aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua. <lb n="20"/>
            sonans, aliud animo celans, uoce tantum testimonium perhibens Deo, <lb/>
            cum uita satanam colat. efficacius autem est uitae quam linguae testimonium. <lb/>
            non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit <lb/>
            in regnum, sed qui facit uoluntatem patris <lb/>
            caelestis. habent et opera suam linguam, habent suam facundiam <lb n="25"/>
            etiam tacente lingua. ideo Dominus in euangelio Ioannem ita loquitur: <lb/>
            opera quae dedit mihi pater ut perficiam, ipsa <lb/>
            opera quae ego facio testimonium perhibent de me. <lb/>
            quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodammodo <lb/>
            loquuntur: non est Deus, nec scientia in excelso. <lb n="30"/>
            quis non contremiscat, quis non inhorrescat, quis non laceret <lb/>
            uestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales uoces <lb/>
            audiat ex Christiano ? quantus horror, quantus dolor occupat <lb/>
            animos nostros, cum quis uictus tormentis iussus abnegare <lb/>
            Christum abnegat et ad Iouis statuam tus adolet? quam

<note type="footnote"> 2 Matth. 9, 12. <lb/>
            30 cf. Ps. 13, 1; 72, 11. </note>

<note type="footnote">23 Matth. 7, 21. </note>

<note type="footnote"> ,27 Io. 5, 36. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="236"/>
            trepidamus metuentes ne Deus iratus fulmen in nos uibret irae suae, ne terra <lb/>
            dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas supplicii consortio <lb/>
            multos inuoluat: et sunt scelera tam immania., ut uidisse quoque <lb/>
            aut audisse sit detestabile. sed cur alias in simili crimine tam <lb/>
            sumus conniuentes ? cur et nobis adeo blandimur et aliis. at uide <lb n="5"/>
            quid de talibus loquitur apostolus scribens Tito: profitentur se <lb/>
            nosse Deum, factis autem negant. idem in priore ad Timotheum <lb/>
            de uidua quae negligit familiam: si qua autem suorum <lb/>
            maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit <lb/>
            et est infideli deterior. si fidem negauit quae negligentius<lb n="10"/>
            habet suam familiam, quid dicturum putas de his qui se totos dediderunt <lb/>
            mammonae et uentri? de Christianis utique loquitur Paulus <lb/>
            scribens Philippensibus, cum ait: quorum finis interitus, <lb/>
            quorum Deus uenter est. quos eosdem taxat scribens Romanis: <lb/>
            huiusmodi Christo Domino non seruiunt, sed suo<lb n="15"/>
            uentri. sentire iuxta scripturarum consuetudinem dixit pro colere. <lb/>
            uentrem colunt eum quem habent pro Deo. iam de anaritia manifestius <lb/>
            etiam pronuntiat scribens ad Colossenses: mortificate, inquit, <lb/>
            membra uestra quae sunt super terram, fornicationem <lb/>
            immunditiam libidinem concupiscentiam malamao <lb n="20"/>
            et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p> Execramur eos qui procumbunt ad Dianae simulacrum: quanto iustius <lb/>
            eos execramur, qui toto pectore seruiunt mammonae, qui illi <lb/>
            quotidie sacrificant? et si auarus est idololatra qui pecuniae studio <lb/>
            tenetur, qui quod hereditate obuenit aut industria partum est recondit <lb n="25"/>
            nec erogat in egenos: quid censendum est de his qui lenocinio, <lb/>
            qui fenore, qui rapto, qui fraude, qui calumniis, qui opprimendis pauperibus <lb/>
            rem accumulant? atque haec idolorum seruitus non solum inuenitur <lb/>
            inter Christianos, uerum etiam quod gemendum est inter episcopos. <lb/>
            porro temulentia adeo communis est Africae nostrae, ut propemodum <lb n="30"/>
            non habeant pro crimine. annon uidemus ad martyrum memorias <lb/>
            Christianum a Christiano cogi ad ebrietatem ? an hoc leuius <lb/>
            crimen esse ducimus, quam hircum immolare Baccho ? mihi uidetur <lb/>
            multo grauius, si rem recta ratione uelimus expendere. cum tyrannus

<note type="footnote"> 6 Tit. 1, 16. <lb/>
            15 Bom. 16, 18. </note>

<note type="footnote">8 I Tim. 6, 8. <lb/>
            18 Col. 3, 5. </note>

<note type="footnote">13 PhiL 3, 19. </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            dicit \'abnega Christum et immola Ioui, et esto amicus noster, aut <lb/>
            morere\', saepe lingua negat corde reclamante et manus adolet tus, cum <lb/>
            animus intus adoret Christum. quamquam hoc quoque grauissimum <lb/>
            est crimen, tamen aliquam impietatis culpam eleuat humanae naturae <lb/>
            imbecillitas. ibi satanas tibi loquitur uoce tyranni: at quid tibi dicit <lb n="5"/>
            idem per tuam concupiscentiam? \'abnega Christum, et esto diues: <lb/>
            sacrifica Mammonae et Christo nuntium remitte.\' quid est quod pollicetur <lb/>
            ? aurum et argentum, inutilem materiam nisi exerceas. nec dicit <lb/>
            \'morere sed oblecta oculos\', immo potius hoc dicit \'lucrare pecuniam <lb/>
            ad breue tempus habiturus et perde in aeternum animam tuam. <lb n="10"/>
            et tamen hic sponte submittis genua satanae et abnegato Christo te <lb/>
            totum. illi mancipas. quid autem Christus? meus esto et uiue in <lb/>
            aeternam : contemne diuitias istas temporarias, et ego tibi centuplum <lb/>
            reponam in hoc saeculo et uitam aeternam in futuro. <lb/>
            relinque terram et accipe coelum. ac Deus ista pollicens deseritur, <lb n="15"/>
            et diabolus tam nihili res easque falso promittens adoratur. <lb/>
            o foedam defectionem. o turpem idololatriam. o iniquam <lb/>
            permutationem. quo praemio sollicitauit humani generis primos auctores? <lb/>
            ostendit pomum et dedit mortem. mendacio fefellit: non moriemini, <lb/>
            sed eritis sicut Dii, scientes bonum et malum. <lb n="20"/>
            atque illi delusi qualem Dominum deseruerunt et ad quem defecerunt ? <lb/>
            a qua felicitate exciderunt et in quas aerumnas semet coniecerunt? <lb/>
            sed idem ille tenebrarum princeps qui Euae locutus est per serpentem, <lb/>
            nobis loquitur per satellites suos ac ministros, per lenas et lenones, <lb/>
            per eos qui pelliciunt ad amorem pecuniae ad ambitionem ad uoluptatem, <lb n="25"/>
            auocantes a sinceritate quae est in Christo Iesu. idem ille loquitur <lb/>
            nobis per concupiscentias nostras quae uiuunt in membris <lb/>
            nostris. nec dicit quod homo tyrannus: aut mihi optempera aut morere, <lb/>
            nec ostentat carceres catenas uncinos sartagines aut caminos <lb/>
            incensos, non cruces laqueos aut gladios, sed tantum : \'contemne Deum, <lb n="30"/>
            renuntia uitae caelestis hereditati, et committe adulterium, et capies <lb/>
            uoluptatem). sed qualem? momentaneam et corporis tantum: quot <lb/>
            autem amaritudinibus conditam ? infamia periculo, super omnia uero <lb/>
            secreto conscientiae cruciatu. haec est esca diaboli, hoc auctoramentum. <lb/>
            stipendium porro quale est? dicat maiore cum fide beatus

<note type="footnote"> 19 Gen. 3, 4. 5. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="238"/>
            apostolus: stipendium peccati mors est. quae mors? corporis, <lb/>
            quam solam minitatur et inferre potest tyrannus homo? non, sed <lb/>
            mors gehennae quae finem nescit. plus potest homo tyrannus quam diabolus. <lb/>
            ille quodammodo cogit hominis naturam, hic nihil aliud potest <lb/>
            quam sollicitare: deicere non potest nisi assentiaris, contemsisse uicisse<lb n="5"/>
            est. \'
</p></div></div></body></text></TEI>