Sed quae poena manet illos, qui post tantam enangelii lucem et gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustauerunt etiam donum caeleste , et participes facti sunt spiritus sancti, gustauerunt aeque bonum Dei uerbum uirtutesque saeculi uenturi, in multa atque immania crimina relabuntur, crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui habentes ? qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod cum tales sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem inuitantem. eiusmodi defectio quantam putas ignominiam inurit ecclesiae? nec ea ignominia non potest pertinere ad Christum qui est. caput ecclesiae et per omnia suum esse ducit, quod est corporis ac membrorum ipsius. e diuerso, quanta totius ecclesiae exsultatio, cum qui lapsus est per poenitentiam ecclesiae reconciliatur? ac ne putemus hoc gaudium apud uos tantum esse, Dominum audiamus in euangelio xara Lucam loquentem: ita dico uobis, quod gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. nam haec clausula finit parabolam de pastore, qui relictis nonaginta nouem ouibus unam quam a grege aberrauerat multo labore quaesitam ac tandem inuentam imposuit humeris suis et caulae restituit. simili sententia claudit parabolam de muliere, quae drachmam perditam inuenerat. ita dico uobis gaudium erit coram angelis Dei super uno pec catore poenitentiam agente. nec tamen hoc sic accipiendum est, quasi Deo et eius angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, quam citra lapsum perseuerare in innocentia: sed scriptura suo more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse uolens Deo gratissimam esse peccatorum conuersionem. non enim quaerit mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur et uiuat. Atque interdum piorum hominum lapsus quamuis enormes diuina dispensatione uertuntur in summum ecclesiae profectum. sic lapsus est apostolorum princeps, sic Paulus gentium doctor, sic Maria Magdalene, quibus nunc ecclesia praecipue gloriatur, quorum lapsus cesserunt in stabilimentum ac solatium domus Dei. praeterea non hic 16 Luc. 16, 7. 28 Ez. 18, 32. loquitur de uere iustis, sed de iustitia Pharisaica, quemadmodum alibi dicit: non est opus sanis medico, sed male habentibus. at non erant sani quibus hoc dicebat Dominus, sed legis qualicumque obseruatione tumidi sibi uidebantur sani et ideo non desiderabant medicum.\'. Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam uita martyrium hoc est testimonium reddat Deo: quod adeo negligendum non est, ut nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur non sit martyrium. frustra enim ceruicem praebueris carnifici, nisi prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui militant aduersus spiritum, odium inuidiam auaritiam libidinem: quibus quicumque seruit Deum quodammodo abnegauit et Christum ore profitens uita satanam Deum confitetur. nec hic sermo debet cuiquam uideri durior, cum sit uerax ac salutaris: quidquid homo quiuis Deo anteponit, sibi Deum facit, nec possumus duobus seruire dominis: unus enim est Deus ex toto corde ex tota anima ex totis uiribus diligendus.\' Quisquis igitur ore dicit: credo in unum Deum, et seruit auaritiae aut libidini aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua. sonans, aliud animo celans, uoce tantum testimonium perhibens Deo, cum uita satanam colat. efficacius autem est uitae quam linguae testimonium. non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum, sed qui facit uoluntatem patris caelestis. habent et opera suam linguam, habent suam facundiam etiam tacente lingua. ideo Dominus in euangelio Ioannem ita loquitur: opera quae dedit mihi pater ut perficiam, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodammodo loquuntur: non est Deus, nec scientia in excelso. quis non contremiscat, quis non inhorrescat, quis non laceret uestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales uoces audiat ex Christiano ? quantus horror, quantus dolor occupat animos nostros, cum quis uictus tormentis iussus abnegare Christum abnegat et ad Iouis statuam tus adolet? quam 2 Matth. 9, 12. 30 cf. Ps. 13, 1; 72, 11. 23 Matth. 7, 21. ,27 Io. 5, 36. trepidamus metuentes ne Deus iratus fulmen in nos uibret irae suae, ne terra dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas supplicii consortio multos inuoluat: et sunt scelera tam immania., ut uidisse quoque aut audisse sit detestabile. sed cur alias in simili crimine tam sumus conniuentes ? cur et nobis adeo blandimur et aliis. at uide quid de talibus loquitur apostolus scribens Tito: profitentur se nosse Deum, factis autem negant. idem in priore ad Timotheum de uidua quae negligit familiam: si qua autem suorum maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior. si fidem negauit quae negligentius habet suam familiam, quid dicturum putas de his qui se totos dediderunt mammonae et uentri? de Christianis utique loquitur Paulus scribens Philippensibus, cum ait: quorum finis interitus, quorum Deus uenter est. quos eosdem taxat scribens Romanis: huiusmodi Christo Domino non seruiunt, sed suo uentri. sentire iuxta scripturarum consuetudinem dixit pro colere. uentrem colunt eum quem habent pro Deo. iam de anaritia manifestius etiam pronuntiat scribens ad Colossenses: mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malamao et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus. Execramur eos qui procumbunt ad Dianae simulacrum: quanto iustius eos execramur, qui toto pectore seruiunt mammonae, qui illi quotidie sacrificant? et si auarus est idololatra qui pecuniae studio tenetur, qui quod hereditate obuenit aut industria partum est recondit nec erogat in egenos: quid censendum est de his qui lenocinio, qui fenore, qui rapto, qui fraude, qui calumniis, qui opprimendis pauperibus rem accumulant? atque haec idolorum seruitus non solum inuenitur inter Christianos, uerum etiam quod gemendum est inter episcopos. porro temulentia adeo communis est Africae nostrae, ut propemodum non habeant pro crimine. annon uidemus ad martyrum memorias Christianum a Christiano cogi ad ebrietatem ? an hoc leuius crimen esse ducimus, quam hircum immolare Baccho ? mihi uidetur multo grauius, si rem recta ratione uelimus expendere. cum tyrannus 6 Tit. 1, 16. 15 Bom. 16, 18. 8 I Tim. 6, 8. 18 Col. 3, 5. 13 PhiL 3, 19. dicit \'abnega Christum et immola Ioui, et esto amicus noster, aut morere\', saepe lingua negat corde reclamante et manus adolet tus, cum animus intus adoret Christum. quamquam hoc quoque grauissimum est crimen, tamen aliquam impietatis culpam eleuat humanae naturae imbecillitas. ibi satanas tibi loquitur uoce tyranni: at quid tibi dicit idem per tuam concupiscentiam? \'abnega Christum, et esto diues: sacrifica Mammonae et Christo nuntium remitte.\' quid est quod pollicetur ? aurum et argentum, inutilem materiam nisi exerceas. nec dicit \'morere sed oblecta oculos\', immo potius hoc dicit \'lucrare pecuniam ad breue tempus habiturus et perde in aeternum animam tuam. et tamen hic sponte submittis genua satanae et abnegato Christo te totum. illi mancipas. quid autem Christus? meus esto et uiue in aeternam : contemne diuitias istas temporarias, et ego tibi centuplum reponam in hoc saeculo et uitam aeternam in futuro. relinque terram et accipe coelum. ac Deus ista pollicens deseritur, et diabolus tam nihili res easque falso promittens adoratur. o foedam defectionem. o turpem idololatriam. o iniquam permutationem. quo praemio sollicitauit humani generis primos auctores? ostendit pomum et dedit mortem. mendacio fefellit: non moriemini, sed eritis sicut Dii, scientes bonum et malum. atque illi delusi qualem Dominum deseruerunt et ad quem defecerunt ? a qua felicitate exciderunt et in quas aerumnas semet coniecerunt? sed idem ille tenebrarum princeps qui Euae locutus est per serpentem, nobis loquitur per satellites suos ac ministros, per lenas et lenones, per eos qui pelliciunt ad amorem pecuniae ad ambitionem ad uoluptatem, auocantes a sinceritate quae est in Christo Iesu. idem ille loquitur nobis per concupiscentias nostras quae uiuunt in membris nostris. nec dicit quod homo tyrannus: aut mihi optempera aut morere, nec ostentat carceres catenas uncinos sartagines aut caminos incensos, non cruces laqueos aut gladios, sed tantum : \'contemne Deum, renuntia uitae caelestis hereditati, et committe adulterium, et capies uoluptatem). sed qualem? momentaneam et corporis tantum: quot autem amaritudinibus conditam ? infamia periculo, super omnia uero secreto conscientiae cruciatu. haec est esca diaboli, hoc auctoramentum. stipendium porro quale est? dicat maiore cum fide beatus 19 Gen. 3, 4. 5. apostolus: stipendium peccati mors est. quae mors? corporis, quam solam minitatur et inferre potest tyrannus homo? non, sed mors gehennae quae finem nescit. plus potest homo tyrannus quam diabolus. ille quodammodo cogit hominis naturam, hic nihil aliud potest quam sollicitare: deicere non potest nisi assentiaris, contemsisse uicisse est. \'