<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p> Ergo ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum, <lb/>
            quemadmodum Domini mors potentior erat quam uita, ita uoluit martyrum <lb/>
            suorum mortem esse potentem. quid enim infirmius quam uinciri <lb/>
            damnari caedi cruciari occidi et ad carnificis arbitrium praebere <lb n="30"/>
            corpus? haec species interdum misericordiam mouet etiam saeuissimis <lb/>
            tyrannis. uerum ubi iam ad monumenta martyrum pelluntur morbi, <lb/>
            rugiunt daemones, terrentur monarchae, coruscant miracula, concidunt <lb/>
            idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis. <lb/>
            praesentia infirma, epistolae graues, audiuit beatissimus

<note type="footnote"> 10 Luc. 22, 42. 35 II Cor. 10, 10. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="231"/>
            gentium doctor. hoc et ad martyres recte accommodabitur: uita infirma <lb/>
            et contemta, mors grauis ac potens. iam non est par omnium <lb/>
            martyrum in tormentis alacritas, quemadmodum nec omnes eodem genere <lb/>
            mortis defunguntur. tres illi beati pueri in mediis flammis inuenere <lb/>
            refrigerium et septi innocuo elemento uelut in conclaui canebant <lb n="5"/>
            hymnum Domino. Daniel item citra noxam leonum sodalitio est usus. <lb/>
            beatus Andreas, ut habet humana quidem historia, sed satis probatae <lb/>
            fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad crucem. alii diutinis ac uariis <lb/>
            cruciatibus subinde moriuntur nec tamen morte datur finire dolorem. <lb/>
            est igitur et illud neri martyris hoc quoque totum arbitrio Dei committere. <lb n="10"/>
            nouit ille quid expediat nobis et quid ad ipsius gloriam maxime <lb/>
            conducibile sit. tantum illud assidue cogitandum est: siue uiuimu$siue <lb/>
            morimur, Domini sumus. nec sibi quisquam <lb/>
            displiceat, si corpore pariter et animo sentiat grauem ac diutinam <lb/>
            molestiam, tantum fidat ei cui certat. is non patietur quemquam <lb n="15"/>
            tentari supra id quod potest, sed faciet etiam <lb/>
            cum tentatione prouentum. quosdam electos interdum patitur <lb/>
            in tormentis deficere, ut agnoscant imbecillitatem suam, atque eosdem <lb/>
            post fortissimos reddit in certamine. hac dispensatione Petrus ter abnegauit <lb/>
            Dominum, ut edoctus quam nihil posset suis uiribus confirmaret <lb n="20"/>
            fratres suos. quomodo autem confirmaret? ut sibi diffisi fiduciam <lb/>
            omnem collocarent in Domino. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Sed iam tempus est, ut de altero martyrii genere disseramus caritati  <lb/>
            tuae, de quo etiam accuratius est disputandum, quod occultum sit <lb/>
            et omnium temporum commune: neque enim semper saeuiunt Nerones, <lb n="25"/>
            Diocletiani, Decii ac Maximini: numquam tamen cessat diabolus exercere <lb/>
            Christi militiam professos. et fortassis erunt posthac donante <lb/>
            Christo tempora, quibus nullae tyrannorum persecutiones affligent <lb/>
            ecclesiam: numquam tamen defutura sunt certamina, numquam martyria <lb/>
            quibus homines pii glorificent Deum. ecclesia quidem adhuc in <lb n="30"/>
            hoc exsilio militans peculiaribus gaudiis applaudit iis, qui in professione <lb/>
            nominis Iesu animas suas fideliter deposuerunt, et ad horum <lb/>
            memorias magna cum alacritate concurritur: sed caeleste theatrum, <lb/>
            angelorum myriades et iustorum cum Christo regnantium innumerabilis <lb/>
            populus applaudunt omnibus, qui sinceram fidem et caritatem

<note type="footnote"> 12 Rom. 14, 8. 15 I Cor. 10, 13. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="232"/>
            inuictam quam habent erga Dominum Iesum integritate et innocentia <lb/>
            uitae testificantur. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Nec solum professione fidei, quae iuxta Paulum ore fit ad salutem, <lb/>
            glorificatur Deus: uerumetiam confessione commissorum. haec ne temere <lb/>
            ex nobis ipsis loqui uideamur, adducenda sunt scripturarum testimonia. <lb n="5"/>
            ergo nisi piorum uita cederet in gloriam Dei, Christus non <lb/>
            diceret in euangelio: ut uideant opera uestra bona et glorificent <lb/>
            patrem uestrum qui in caelis est. nec Paulus <lb/>
            apostolus scriberet Galatis: et in me glorificabant Deum. <lb/>
            confirmatur hoc et per repugnantiam ex his quae diximus. etenim si<lb n="10"/>
            nomen Dei polluitur ac dehonestatur impia uita sui populi, utique <lb/>
            bona illius uita cohonestatur. damnatur apud apostolum et philosophorum <lb/>
            impia sapientia, qui cum Deum cognouissent, non <lb/>
            tamen eum ut Deum glorificauerunt. sapientiam profitebantur <lb/>
            et summum exhibebant stultitiam. itaque cum Deum. <lb n="15"/>
            esse profiterentur, tamen turpiter uiuentes et idolis sacrificantes falso <lb/>
            testimonio quodammodo obscurabant Dei gloriam, quasi nec iustus <lb/>
            esset nec uerax, aut quasi non unus esset sed multi, aut quasi saxis <lb/>
            esset assimilis. id autem euidentius etiam testatur beatissimus Paulus <lb/>
            scribens ad Corinthios, emti, inquit, estis pretio magno,<lb n="20"/>
            glorificate et portate Deum in corpore uestro. ideo <lb/>
            Deus redemit nos pretio sanguinis sui, ut semel a peccatis expurgati <lb/>
            deinceps uitam ipso dignam ageremus. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p> Ac symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris. <lb/>
            quid si gerens signum Christi praestet opera Belial, nonne dedecoratur<lb n="25"/>
            ille cuius insignia gerimus ? contra sicut imperator sibi placet de <lb/>
            milite praestrenuo, sic existimans illius uirtutem ipsi decori et ornamento <lb/>
            esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lauit, quos <lb/>
            sanctificauit, quos spiritus donatiuo dignatus est, si uitae sanctimonia <lb/>
            declararint Domini gratiam in ipsis non fuisse uacuam. si Paulus <lb n="30"/>
            gloriatur in discipulorum pietate, gaudium et coronam suam illos appellans, <lb/>
            qui nihil erat nisi disponsator alieni muneris: annon Dominus <lb/>
            magis gloriatur super his pro quibus mortuus est? iam quod in <lb/>
            libro Iob ad hunc modum satanae loquitur Dominus:

<note type="footnote"> 7 Matth. 5, 16. <lb/>
            20 I Cor. 6, 20. </note>

<note type="footnote"> 9 Gal. 1, 24. <lb/>
            34 Iob 1, 8. </note>

<note type="footnote"> 13 Bom. 1, 21. </note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            num animaduertisti seruum meum Iob, quomodo non sit ei similis <lb/>
            super terram, homo simplex et rectus ac timens Deum <lb/>
            et recedens a malitia? nonne sermonem profert de suo cultore <lb/>
            gloriantis? beatus autem Paulus splendidiore etiam uerbo usus est <lb/>
            scribens secundam ad Corinthios epistolam: Deo autem gratia, <lb n="5"/>
            qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem <lb/>
            notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia <lb/>
            Christi bonus odor sumus Deo. melius est nomen bonum <lb/>
            super unguenta pretiosa. scriptura gloriosam famam <lb/>
            appellare solet odoramenta. non tamen Deus gloriatur hominum more, <lb n="10"/>
            sibi placens ac gestiens,, sed nostram salutem suam ducit gloriam et <lb/>
            ideo subiecit apostolus: in his qui salui fiunt et in his qui <lb/>
            pereunt. quomodo glorificatur Deus in his qui salui fiunt? quoniam <lb/>
            in illis illustratur illius misericordia. quomodo in his qui pereunt? <lb/>
            quoniam in his declaratur illius iustitia. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc ipse sermonis cursus nos eo deduxit, ut doceamus et peccatorom  <lb/>
            confessione glorificari Deum. hic occurrit protinus ex libro Iesu <lb/>
            Naue Achan, qui quoniam contra diuinum edictum sustulerat ex anathemate <lb/>
            pallium coccineum insigne ac ducentos siclos argenti ac linguam <lb/>
            auream siclorum quinquaginta, populus Israel terga uertit hostibus. <lb n="20"/>
            itaque Iosue dixit Achan: fili mi, da gloriam Domino <lb/>
            Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris, <lb/>
            ne abscondas. confessus dedit poenas, et auersus est furor Domini. <lb/>
            ea confessio clarificauit Dei iustitiam ac sapientiam. sapientiam, quod <lb/>
            illius oculis nihil esset abstrusum: iustitiam, quod non sine causa <lb n="25"/>
            passus esset hostes aduersus Israelem inualescere, quodque leges ipsius <lb/>
            nullus hominum impune uiolat. nihil erat magni quod suffuratus erat <lb/>
            Achan: magnum tamen erat documentum uniuerso populo, quantum <lb/>
            periculum sit Dei iussa negligere eique uelle imponere quasi quidquam <lb/>
            illum fugeret, aut quasi faueret praeuaricatoribus. atque ille <lb n="30"/>
            quidem cum esset Iudaeus, ob unicum peccatum quod ipsi leue uidebatur <lb/>
            seuerissimas poenas dedit, lapidatus ab uniuerso populo, corporis <lb/>
            interitu salutem animae redimens. non enim iudicat Deus bis in id <lb/>
            ipsum.

<note type="footnote"> 5 II Cor. 2, 14. 21 Ios. 7, 19.\' </note> 
<pb n="234"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>