Ergo ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum, quemadmodum Domini mors potentior erat quam uita, ita uoluit martyrum suorum mortem esse potentem. quid enim infirmius quam uinciri damnari caedi cruciari occidi et ad carnificis arbitrium praebere corpus? haec species interdum misericordiam mouet etiam saeuissimis tyrannis. uerum ubi iam ad monumenta martyrum pelluntur morbi, rugiunt daemones, terrentur monarchae, coruscant miracula, concidunt idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis. praesentia infirma, epistolae graues, audiuit beatissimus 10 Luc. 22, 42. 35 II Cor. 10, 10. gentium doctor. hoc et ad martyres recte accommodabitur: uita infirma et contemta, mors grauis ac potens. iam non est par omnium martyrum in tormentis alacritas, quemadmodum nec omnes eodem genere mortis defunguntur. tres illi beati pueri in mediis flammis inuenere refrigerium et septi innocuo elemento uelut in conclaui canebant hymnum Domino. Daniel item citra noxam leonum sodalitio est usus. beatus Andreas, ut habet humana quidem historia, sed satis probatae fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad crucem. alii diutinis ac uariis cruciatibus subinde moriuntur nec tamen morte datur finire dolorem. est igitur et illud neri martyris hoc quoque totum arbitrio Dei committere. nouit ille quid expediat nobis et quid ad ipsius gloriam maxime conducibile sit. tantum illud assidue cogitandum est: siue uiuimu$siue morimur, Domini sumus. nec sibi quisquam displiceat, si corpore pariter et animo sentiat grauem ac diutinam molestiam, tantum fidat ei cui certat. is non patietur quemquam tentari supra id quod potest, sed faciet etiam cum tentatione prouentum. quosdam electos interdum patitur in tormentis deficere, ut agnoscant imbecillitatem suam, atque eosdem post fortissimos reddit in certamine. hac dispensatione Petrus ter abnegauit Dominum, ut edoctus quam nihil posset suis uiribus confirmaret fratres suos. quomodo autem confirmaret? ut sibi diffisi fiduciam omnem collocarent in Domino. Sed iam tempus est, ut de altero martyrii genere disseramus caritati tuae, de quo etiam accuratius est disputandum, quod occultum sit et omnium temporum commune: neque enim semper saeuiunt Nerones, Diocletiani, Decii ac Maximini: numquam tamen cessat diabolus exercere Christi militiam professos. et fortassis erunt posthac donante Christo tempora, quibus nullae tyrannorum persecutiones affligent ecclesiam: numquam tamen defutura sunt certamina, numquam martyria quibus homines pii glorificent Deum. ecclesia quidem adhuc in hoc exsilio militans peculiaribus gaudiis applaudit iis, qui in professione nominis Iesu animas suas fideliter deposuerunt, et ad horum memorias magna cum alacritate concurritur: sed caeleste theatrum, angelorum myriades et iustorum cum Christo regnantium innumerabilis populus applaudunt omnibus, qui sinceram fidem et caritatem 12 Rom. 14, 8. 15 I Cor. 10, 13. inuictam quam habent erga Dominum Iesum integritate et innocentia uitae testificantur. Nec solum professione fidei, quae iuxta Paulum ore fit ad salutem, glorificatur Deus: uerumetiam confessione commissorum. haec ne temere ex nobis ipsis loqui uideamur, adducenda sunt scripturarum testimonia. ergo nisi piorum uita cederet in gloriam Dei, Christus non diceret in euangelio: ut uideant opera uestra bona et glorificent patrem uestrum qui in caelis est. nec Paulus apostolus scriberet Galatis: et in me glorificabant Deum. confirmatur hoc et per repugnantiam ex his quae diximus. etenim si nomen Dei polluitur ac dehonestatur impia uita sui populi, utique bona illius uita cohonestatur. damnatur apud apostolum et philosophorum impia sapientia, qui cum Deum cognouissent, non tamen eum ut Deum glorificauerunt. sapientiam profitebantur et summum exhibebant stultitiam. itaque cum Deum. esse profiterentur, tamen turpiter uiuentes et idolis sacrificantes falso testimonio quodammodo obscurabant Dei gloriam, quasi nec iustus esset nec uerax, aut quasi non unus esset sed multi, aut quasi saxis esset assimilis. id autem euidentius etiam testatur beatissimus Paulus scribens ad Corinthios, emti, inquit, estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore uestro. ideo Deus redemit nos pretio sanguinis sui, ut semel a peccatis expurgati deinceps uitam ipso dignam ageremus. Ac symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris. quid si gerens signum Christi praestet opera Belial, nonne dedecoratur ille cuius insignia gerimus ? contra sicut imperator sibi placet de milite praestrenuo, sic existimans illius uirtutem ipsi decori et ornamento esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lauit, quos sanctificauit, quos spiritus donatiuo dignatus est, si uitae sanctimonia declararint Domini gratiam in ipsis non fuisse uacuam. si Paulus gloriatur in discipulorum pietate, gaudium et coronam suam illos appellans, qui nihil erat nisi disponsator alieni muneris: annon Dominus magis gloriatur super his pro quibus mortuus est? iam quod in libro Iob ad hunc modum satanae loquitur Dominus: 7 Matth. 5, 16. 20 I Cor. 6, 20. 9 Gal. 1, 24. 34 Iob 1, 8. 13 Bom. 1, 21. num animaduertisti seruum meum Iob, quomodo non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malitia? nonne sermonem profert de suo cultore gloriantis? beatus autem Paulus splendidiore etiam uerbo usus est scribens secundam ad Corinthios epistolam: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo. melius est nomen bonum super unguenta pretiosa. scriptura gloriosam famam appellare solet odoramenta. non tamen Deus gloriatur hominum more, sibi placens ac gestiens,, sed nostram salutem suam ducit gloriam et ideo subiecit apostolus: in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. quomodo glorificatur Deus in his qui salui fiunt? quoniam in illis illustratur illius misericordia. quomodo in his qui pereunt? quoniam in his declaratur illius iustitia. Nunc ipse sermonis cursus nos eo deduxit, ut doceamus et peccatorom confessione glorificari Deum. hic occurrit protinus ex libro Iesu Naue Achan, qui quoniam contra diuinum edictum sustulerat ex anathemate pallium coccineum insigne ac ducentos siclos argenti ac linguam auream siclorum quinquaginta, populus Israel terga uertit hostibus. itaque Iosue dixit Achan: fili mi, da gloriam Domino Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. confessus dedit poenas, et auersus est furor Domini. ea confessio clarificauit Dei iustitiam ac sapientiam. sapientiam, quod illius oculis nihil esset abstrusum: iustitiam, quod non sine causa passus esset hostes aduersus Israelem inualescere, quodque leges ipsius nullus hominum impune uiolat. nihil erat magni quod suffuratus erat Achan: magnum tamen erat documentum uniuerso populo, quantum periculum sit Dei iussa negligere eique uelle imponere quasi quidquam illum fugeret, aut quasi faueret praeuaricatoribus. atque ille quidem cum esset Iudaeus, ob unicum peccatum quod ipsi leue uidebatur seuerissimas poenas dedit, lapidatus ab uniuerso populo, corporis interitu salutem animae redimens. non enim iudicat Deus bis in id ipsum. 5 II Cor. 2, 14. 21 Ios. 7, 19.\'