<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa006.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Sed interim grauissimus dolor oboritnr animo meo, dilecti, dom <lb/>
            mecum reputo, cum adhuc recens ille Christi sanguis feruere debeat <lb n="5"/>
            in cordibus fidelium, tam multos esse in quibus refrixit caritas, atque <lb/>
            hoc grauius discrucior, quod tales non paucos pastores habeat ecclesia, <lb/>
            qui non solum non opponunt corpora sua aduersus luporum incursus, <lb/>
            uerum etiam ipsi lupos agunt, dum mactant ac perdunt animas simplicium, <lb/>
            ipsi uentri suo, quaestui et ambitioni seruientes, adeoque<lb n="10"/>
            non implent uerbum Dei, ut illud cauponentur potius et impiis dogmatibus <lb/>
            adulterent: nec cogitant quod ille pastorum princeps seuerissimo <lb/>
            iudicio reposcet singulas oues, pro quibus redimendis sanguinem suum <lb/>
            fuderat, de manibus eorum. sed illos suum manet supplicium: nunc <lb/>
            melius est ut omissis querelis nos inuicem ad officium quod Christo<lb n="15"/>
            debemus exhortemur. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> Triplex a Christo testimonium accepimus, triplex illi testimonium <lb/>
            reddamus oportet. rudimenta fideliter tradamus baptizandis, perfectiora <lb/>
            baptizatis. confirmemus illos fructibus spiritus ad caelestem <lb/>
            uitam prouocantes, et si res postulet, libenter etiam uitam commisso <lb n="20"/>
            nobis gregi impendamus nostraque morte uicissim Deum clarificemus. <lb/>
            et ne cui uideatur mirum morte hominum glorificari Deum, audi beatum <lb/>
            Ioannem in euangelio de Petro, cui Dominus praedixerat fore ut <lb/>
            ubi senuisset, ab alio cingeretur et duceretur quo nollet, ita loquentem: <lb/>
            significans qua morte esset glorificaturus Deum. <lb n="25"/>
            quotquot igitur ab orbe condito propter Deum, propter iustitiam ac <lb/>
            pietatem mortui sunt, morte sua glorificauerunt Deum. nam eleemosynas <lb/>
            ieiunia precationes aliaque pietatis exercitamenta simulant etiam <lb/>
            hypocritae: mortem nemo suscepit alacriter, nisi qui certo persuasum <lb/>
            haberet, nihil aduersi posse accidere iis qui persistunt in caritate Dei. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> Neque tamen statim martyr est qui occiditur, occiduntur et sicarii et <lb/>
            piratae: non supplicium facit martyrem sed causa. quod si qui leguntur <lb/>
            sibi fortiter consciuisse necem, aut infirmitas erat morte quaerens dolorum <lb/>
            finem aut ambitio aut dementia. nec hoc est testimonium praebere <lb/>
            Deo id facere quod et Deo displicet et gentium etiam legibus

<note type="footnote"> 25 Io. 21, 19. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="229"/>
            prohibetur. plurimum interest inter barbaricam immanitatem et martyrum <lb/>
            modestissimam constantiam in se imbecillem, in Christo fortem. sunt <lb/>
            qui certis artibus corpus stupefaciunt, ne sentiant cruciatus: hoc <lb/>
            modo se quidem malefici muniunt aduersus carnificum manus. sunt et <lb/>
            affectus impotentes qui sensum adimunt animo, ita ut uel mortem impauidi <lb n="5"/>
            perferant. sed placidum illud ac mansuetum, illud humiliter <lb/>
            sublime et sublimiter humile non uidemus nisi in Christi martyribus. <lb/>
            non obtuentur trucibus oculis carnificem, non minitantur tyranno: <lb/>
            magis dolent de illorum caecitate quam de suis afflictionibus. scilicet <lb/>
            clamat et in illis Christus: pater ignosce illis, quia nesciunt <lb n="10"/>
            quid faciunt. non aliud spectant quam in caelum, ubi <lb/>
            spem omnem habent repositam. sic ipse Dominus uelut agnus sine <lb/>
            uoce ad mactationem ductus est: et si quam edidit uocem, ea magis <lb/>
            declarauit animum mitem ac placidum quam ullum potuisset silentium. <lb/>
            quam blanda oratione compellat ludam proditorem, quam placide <lb n="15"/>
            respondit caesus alapa, quam nihil ferocius loquitur Annae et <lb/>
            Caiphae, quam tranquille respondit Pilato. denique cum Pharisaei <lb/>
            uelut uictores mouerent capita sua amarissimis conuiciis in illum <lb/>
            debacchantes, ille mitissimus clamat: pater ignosce illis, quia <lb/>
            nesciunt quid faciunt. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Non igitur mori per se testimonium est, sed sic mori est testimonium  <lb/>
            praebere Deo. Stephanus iuuenis inter homicidas agnus inter <lb/>
            lupos stabat placido angelicoque uultu et ad Domini exemplum orat <lb/>
            pro lapidantibus nec alibi habet oculos quam in caelum. illic uidere <lb/>
            meruit, cuius praesidio superior erat persequentibus. qui uero timet <lb n="25"/>
            Deum, non metuit hominum saeuitias. qui ex animo diligit uitam caeIestem, <lb/>
            facile uilem habet animam atque illi cum beato Paulo ui uere <lb/>
            Christus est, mori lucrum. an non ingens lucrum est hanc et <lb/>
            breuem et innumeris malis contaminatam uitam cum sempiterna felicitate <lb/>
            commutare? hic Dominus quemadmodum et in ceteris omnibus <lb n="30"/>
            sese formam nobis exhibuit. quum enim instaret extremus actus martyrii <lb/>
            quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abiecit <lb/>
            sese in terram, prolixe atque etiam frequenter ac sanguineo sudore <lb/>
            madescens nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus <lb/>
            animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in

<note type="footnote"> 10 Luc. 23, 34. 27 PhiL 1, 21. </note> <lb n="35"/>
             
<pb n="230"/>
            desperationem caderemus, si cum omnia mortem praesentem intentant, <lb/>
            horrorem naturae senserimus. nisi enim adesset sensus dolorum, <lb/>
            nihil haberet admirabile martyrium, sed superare dolorem corona <lb/>
            dignum est. horrere mortem naturae est, uincere naturam animi <lb/>
            fortitudine gratiae est. omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum <lb n="5"/>
            corroborat. sed quibus praesidiis uincitur naturae infirmitas? si nos <lb/>
            totos humi prosternamus, hoc est si nihil omnino tribuamus uiribus <lb/>
            nostris, si uigilemus et oremus instanter, si nostram uoluntatem diuinae <lb/>
            uoluntati submittamus dicamusque illa ex animo ex toto corde: <lb/>
            transeat hic calix si fieri potest, sed fiat non sicut <lb n="10"/>
            ego uolo, sed sicut tu uis. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> Noui ego ac fleui quosdam magna animi fortitudine praeditos, qui <lb/>
            iam coronae proximi defecerunt et quem diu professi fuerant abnegarunt. <lb/>
            quid fuit in causa ? dimouerant oculos suos ab eo qui solus robur <lb/>
            dat infirmis: intermiserant orationem ac coeperant ad humana <lb n="15"/>
            praesidia respicere. contemplabantur suae naturae uiriculas, considerabant <lb/>
            aculeos ungulas candentes laminas ferrum et ignem reliquumque <lb/>
            carificinae apparatum etiam aspectu horrendum, et cruciatuum <lb/>
            atrocitatem cum suis uiribus conferebant, et ideo uictoriam amiserunt <lb/>
            e manibus. ubi quis ita cogitat hoc possum, illud perpeti non<lb n="20"/>
            possum&gt;, numquam feliciter peraget martyrium. sed qui se totum tradit <lb/>
            diuinae uoluntati non alio spectans quam ad illius opem, is demum <lb/>
            firmus est et inuictus. hoc autem fieri non potest, nisi adsit uera ac <lb/>
            uiuida fides, nihil haesitans, nihil disquirens: ne cogitaueris quanta <lb/>
            sit tyranni saeuitia, quanta hominis imbecillitas, sed quanta sit Domini<lb n="25"/>
            uirtus, qui certat ac uicit in membris suis. 
</p></div></div></body></text></TEI>