Sed interim grauissimus dolor oboritnr animo meo, dilecti, dom mecum reputo, cum adhuc recens ille Christi sanguis feruere debeat in cordibus fidelium, tam multos esse in quibus refrixit caritas, atque hoc grauius discrucior, quod tales non paucos pastores habeat ecclesia, qui non solum non opponunt corpora sua aduersus luporum incursus, uerum etiam ipsi lupos agunt, dum mactant ac perdunt animas simplicium, ipsi uentri suo, quaestui et ambitioni seruientes, adeoque non implent uerbum Dei, ut illud cauponentur potius et impiis dogmatibus adulterent: nec cogitant quod ille pastorum princeps seuerissimo iudicio reposcet singulas oues, pro quibus redimendis sanguinem suum fuderat, de manibus eorum. sed illos suum manet supplicium: nunc melius est ut omissis querelis nos inuicem ad officium quod Christo debemus exhortemur. Triplex a Christo testimonium accepimus, triplex illi testimonium reddamus oportet. rudimenta fideliter tradamus baptizandis, perfectiora baptizatis. confirmemus illos fructibus spiritus ad caelestem uitam prouocantes, et si res postulet, libenter etiam uitam commisso nobis gregi impendamus nostraque morte uicissim Deum clarificemus. et ne cui uideatur mirum morte hominum glorificari Deum, audi beatum Ioannem in euangelio de Petro, cui Dominus praedixerat fore ut ubi senuisset, ab alio cingeretur et duceretur quo nollet, ita loquentem: significans qua morte esset glorificaturus Deum. quotquot igitur ab orbe condito propter Deum, propter iustitiam ac pietatem mortui sunt, morte sua glorificauerunt Deum. nam eleemosynas ieiunia precationes aliaque pietatis exercitamenta simulant etiam hypocritae: mortem nemo suscepit alacriter, nisi qui certo persuasum haberet, nihil aduersi posse accidere iis qui persistunt in caritate Dei. Neque tamen statim martyr est qui occiditur, occiduntur et sicarii et piratae: non supplicium facit martyrem sed causa. quod si qui leguntur sibi fortiter consciuisse necem, aut infirmitas erat morte quaerens dolorum finem aut ambitio aut dementia. nec hoc est testimonium praebere Deo id facere quod et Deo displicet et gentium etiam legibus 25 Io. 21, 19. prohibetur. plurimum interest inter barbaricam immanitatem et martyrum modestissimam constantiam in se imbecillem, in Christo fortem. sunt qui certis artibus corpus stupefaciunt, ne sentiant cruciatus: hoc modo se quidem malefici muniunt aduersus carnificum manus. sunt et affectus impotentes qui sensum adimunt animo, ita ut uel mortem impauidi perferant. sed placidum illud ac mansuetum, illud humiliter sublime et sublimiter humile non uidemus nisi in Christi martyribus. non obtuentur trucibus oculis carnificem, non minitantur tyranno: magis dolent de illorum caecitate quam de suis afflictionibus. scilicet clamat et in illis Christus: pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. non aliud spectant quam in caelum, ubi spem omnem habent repositam. sic ipse Dominus uelut agnus sine uoce ad mactationem ductus est: et si quam edidit uocem, ea magis declarauit animum mitem ac placidum quam ullum potuisset silentium. quam blanda oratione compellat ludam proditorem, quam placide respondit caesus alapa, quam nihil ferocius loquitur Annae et Caiphae, quam tranquille respondit Pilato. denique cum Pharisaei uelut uictores mouerent capita sua amarissimis conuiciis in illum debacchantes, ille mitissimus clamat: pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Non igitur mori per se testimonium est, sed sic mori est testimonium praebere Deo. Stephanus iuuenis inter homicidas agnus inter lupos stabat placido angelicoque uultu et ad Domini exemplum orat pro lapidantibus nec alibi habet oculos quam in caelum. illic uidere meruit, cuius praesidio superior erat persequentibus. qui uero timet Deum, non metuit hominum saeuitias. qui ex animo diligit uitam caeIestem, facile uilem habet animam atque illi cum beato Paulo ui uere Christus est, mori lucrum. an non ingens lucrum est hanc et breuem et innumeris malis contaminatam uitam cum sempiterna felicitate commutare? hic Dominus quemadmodum et in ceteris omnibus sese formam nobis exhibuit. quum enim instaret extremus actus martyrii quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abiecit sese in terram, prolixe atque etiam frequenter ac sanguineo sudore madescens nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in 10 Luc. 23, 34. 27 PhiL 1, 21. desperationem caderemus, si cum omnia mortem praesentem intentant, horrorem naturae senserimus. nisi enim adesset sensus dolorum, nihil haberet admirabile martyrium, sed superare dolorem corona dignum est. horrere mortem naturae est, uincere naturam animi fortitudine gratiae est. omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum corroborat. sed quibus praesidiis uincitur naturae infirmitas? si nos totos humi prosternamus, hoc est si nihil omnino tribuamus uiribus nostris, si uigilemus et oremus instanter, si nostram uoluntatem diuinae uoluntati submittamus dicamusque illa ex animo ex toto corde: transeat hic calix si fieri potest, sed fiat non sicut ego uolo, sed sicut tu uis. Noui ego ac fleui quosdam magna animi fortitudine praeditos, qui iam coronae proximi defecerunt et quem diu professi fuerant abnegarunt. quid fuit in causa ? dimouerant oculos suos ab eo qui solus robur dat infirmis: intermiserant orationem ac coeperant ad humana praesidia respicere. contemplabantur suae naturae uiriculas, considerabant aculeos ungulas candentes laminas ferrum et ignem reliquumque carificinae apparatum etiam aspectu horrendum, et cruciatuum atrocitatem cum suis uiribus conferebant, et ideo uictoriam amiserunt e manibus. ubi quis ita cogitat hoc possum, illud perpeti non possum>, numquam feliciter peraget martyrium. sed qui se totum tradit diuinae uoluntati non alio spectans quam ad illius opem, is demum firmus est et inuictus. hoc autem fieri non potest, nisi adsit uera ac uiuida fides, nihil haesitans, nihil disquirens: ne cogitaueris quanta sit tyranni saeuitia, quanta hominis imbecillitas, sed quanta sit Domini uirtus, qui certat ac uicit in membris suis.