Multifariam multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino carissime, diuinae benignitati, quod et tuam pietatem excitauit 7 Sir. 42, 12. 14 PhiL 4, 8. 9. 6 frequentantium C 13 paulus apostolus v 14 inquit om. v. — Explicit (liber add. m. 2) de singalaritate clericorum C . — ad exstimulandum officium meum, ut unico libello commilitonibus nostris materiam subministrarem, unde sibi gratia spiritus opitulante munimenta telaque fabricarentur aduersus persecutionum incursus, et mihi quod petebas conanti non dedignata est adesse, et quod utriusque nostrum operam non passa est esse sterilem, hoc est quod mei Fortunati pium desiderium bene fortunauit, et ministri sui officium uoluit esse gregis sui beneficium. scribis enim ex eo libro multum roboris et alacritatis accessisse strenuis, timidioribus autem et infirmis tantum animorum esse additum, ut ex his quoque per Dei gratiam certam uictoriam nobis promittere debeamus. eoque libentius obtemperaui posterioribus tuis litteris, quibus orat tua caritas, ut quoniam hoc auspiciis Domini nostri Iesu Christi bene successit, addam uolumen alterum de duplici martyrii genere: quorum unum exhibetur cum saeuit tortorum immanitas, alterum occultius quidem est, sed nihilominus fortem animum postulat multaque diuinitus armatura communitum. utinam et hoc munus Christi spiritus per me fratribus et commilitonibus nostris largiri dignetur et quod dederit bene prosperare. quemadmodum enim nihil sanctum nisi illo sanctificante, nihil potens nisi illo corroborante: ita nihil felix, nihil auspicatum nisi illo prosperante. sane et uestris precibus et Domini bonitate fretus aggrediar. Martyr, ut iis quoque notum est qui Graece nesciunt, testem sonat. quamquam autem post exortam euangelicae ueritatis lucem ecclesiastica consuetudo cognominis huius honorem proprie tribueret iis qui in tormentis usque ad mortem perdurarunt in professione nominis Iesu Christi et euangelicum instrumentum sanguine suo uelut obsignarunt apud incredulos: omnis tamen piorum uita testimonium reddit Deo, non quod ille cuiusquam egeat testimonio, qui ex se fons est aeternae gloriae, ut nec ullis hominum honoribus fieri possit honoratior nec ullis mortalium ignominiis obscurior: sed tamen ita uisum est aeterno illius diuinoque consilio, ut suam bonitatem sapientiam ac potentiam apud homines per homines uelit illustrari, sicut mundum gubernari uoluit per angelos, cum angelorum ministerio non egeat, multaque hominibus per homines largiatur, quae per se dare poterat, qui quidquid uult nutu potest et cui uoluisse fecisse est. et quamquam ut dixi ad illam ineffabilem maiestatem nulla pertingit ignominia, tamen in scripturis ita loquitur, quasi per nos honoretur uel ignominia afficiatur. nam in Deuteronomio cum Moyse expostulat, quod apud populum ob laticis penuriam murmurantem in Cades deserti Sin ad aquas contradictionis non sanctificarit ipsum inter filios Israel, et ob hanc offensam non est illi nec Aaroni datum ingredi terram promissam ac tot annis exspectatam. sed tantum e montis uertice procul aspicere licuit. Porro quod dictum est sanctificare pro glorificare, qui litteras Hebraeorum callent, affirmant esse sermonis illius proprietatem. quod ipsum tamen ex aliis scripturarum locis liquere potest, si minus illorum testimonio fidimus, quandoquidem et in oratione dominica sanctificetur nomen tuum dictum est pro glorificetur siue clarificetur nomen tuum. sic et Corinthios exhortatur, ut glorificent ac baiulent Deum in corpore suo. sicut enim nomen Dei glorificatur uita piorum hominum, in quibus ipse per spiritum suum operatur quidquid faciunt boni: ita e diuerso polluitur et infamatur malefactis eorum qui se Dei cultores profitentur. quemadmodum et militis uirtus aut serui probitas redundat in gloriam ducis aut heri, ita militis ignauia aut serui nequitia dedecori est duci aut hero, propterea quod horum mores magna ex parte pendent ab illorum moribus in quorum potestate sunt. qui etiamsi prorsus absunt ab omni culpa, tamen popularis existimatio solet dominorum mores ex seruorum moribus aestimare. unde etiam hic uidemus diuinam scripturam frequenter iuxta mortalium affectus loquentem uelut in Leuitico de eo qui de semine suo dedisset idolo Moloch dicit: quia polluit nomen sanctum meum. at quod ab hominibus sanctificatum est, pollui potest: Dei uero nomen in se semper est gloriosum, apud homines tantum contaminatur, quemadmodum mendax infamia non polluit uirum integrum. sic et apud Ezechielem clamat nomen suum fuisse pollutum inter gentes impiis moribus Israelitarum. quin et beatissimus Paulus scribens Romanis ex auctoritate prophetae dicit, appellans Iudaeos legem profitentes, sed ea quae lex uetat facientes: nomen Dei blasphematur inter gentes. et in oratione dominica, sicut attigi modum, ex auctoritate redemtoris oramus ut sanctificetur nomen Dei patris, hoc est ut inclarescat et illustretur apud homines utique per homines uel potius in hominibus. illustratur 11 Matth. 6, 9. 24 Leu. 20, 3. 31 Rom. 2, 24. autem, si spiritus illius regnet in nobis et si illius uoluntati obtemperetur in terris, quemadmodum in caelis nulla est rebellio. quoniam autem homines ex sese nihil habent uirtutis, quidquid per nos recte geritur cedit in gloriam Dei et ideo thesaurum diuinae potentiae promit interdum ex uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei et non ex nobis. Ergo quamquam omnia piorum uita martyrio suo glorificat Deum et Christum filium eius, nullum tamen est illustrius testimonium apud homines quam sanguinis, hoc est uitae propter Deum contemtae et mortis fortiter toleratae. reddiderunt et miracula testimonium diuinae potentiae, praesertim apud incredulos, nam his proprie data sunt signa, quemadmodum scribit beatus apostolus: sed semper efficacius fuit sanguinis profusi testimonium. quot morbos insanabiles uerbo sanarat Dominus, quot caecos illustrarat, quot mancos paralyticos ac debiles restituerat, quot exanimes ad uitam reuocarat? et tamen pauci credebant in eum, et audiebat: in Beelzebub eiecit daemonia. ceterum ubi uentum est ad sanguinem, ibi deiectum est satanae regnum, ibi subactus est mundus. commemorat et Ioannes euangelista triplex in terra testimonium, spiritus aqua et sanguis, quod efficacissimum est postremo recensens loco. spiritum in columbae specie descendentem super Iesum uidere meruit Ioannes baptista, an alii uiderint incertum. certe hoc testimonium Ioanni datum est, quo desineret dubitare de Domino Iesu, an ille esset qui baptizaret spiritu et igni. aquae testimonium uidit Ioannes euangelista, nec satis constat solusne uiderit an cum multis. erat quidem hoc ingens mysterium sacri lauacri quo delentur peccata: sed uidit aquam simul effluere cum sanguine, qui nisi adfuisset inefficax erat aqua. quid enim prodest aboleri peccata, nisi succedat uita iustitiae quam confert sanguis? quamquam hi tres unum sunt: unus enim Deus est, qui per spiritum aquam et sanguinem declarat hominum generi uirtutem ac bonitatem suam: aut ideo dicuntur unum esse, quoniam undique sibi constat testimonium nec ulla ex parte dissonat, quemadmodum quos artissima iungit amicitia propter summum animorum consensum unus animus esse dicuntur. Ac iuxta sensum crassiorem haec tria praecipua sunt m homine uitae argumenta atque etiam instrumenta. quamdiu enim pulmonis 16 Luc. 11, 15. officio attrahitur uicissim ac redditur halitus, certum uitae indicium est: unde loquendi consuetudine spirare dicuntur qui uiuunt et exspirasse qui uitam finierunt. quin et anima Latinis flatus dicitur ad Graecae uocis imitationem, qui uentum ἄνεμον uocant super haec sunt in ipso homine subtilissimi spiritus a corde ubi fontom habent sparsi per uniuersum corpus, sed praecipue per arterias commeantes, licet et aliis partibus omnibus mixti: hi si subito euolent, mortem praesentem afferunt : sin includantur, lenta aegrotatione consumunt hominem. adest et humor quidam naturalis, quem ut arbitror medici phlegma uocant, sparsus et ipse per uniuersum corpus. huius usum numquam sentimus euidentius quam in sensu gustus: nisi enim hic admixtus sit inter linguam et palatum, nullum erit palati iudicium. et tamen haec sic mixta sunt in homine, ut non sit sanguis absque spiritu et phlegmate, et pariter ad tuendam uitam conferunt omnia. uidemus quoduis animal mori simulatque sanguis effluxerit, et consumto humore quem medici radicalem uocant non aliter moritur homo, quam exstinguitur lucerna consumto oleo. sed nimium diu moramur in contemplatione naturae, quod tamen non inutiliter factum opinor a nobis, ut dilucidius fiat caritati uestrae mysterium, in cuius contemplatione ideo uersamur lubentius quia salubrius. nam iuxta naturae considerationem tunc ista magnam uim habent, cum in nino corpore sua munia peragunt: ac iuxta mysticam philosophiam tunc demum plurimum ualent cum corpus relinquunt.