<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa005.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas  <lb/>
            sexuum, uinculum matrimoniorum, fides generis, propugnaculum pudoris, <lb/>
            fons castitatis, pax domus, concordiae caput. pudicitia sollicita <lb/>
            est ne cui placeat nisi sibi: pudicitia semper uerecunda, dum innocentiae <lb/>
            mater est: pudicitia semper ornatur sole pudore,, bene sibi <lb n="15"/>
            tane conscia de pulchritudine,, si inprobis displicet. pudicitia nihil <lb/>
            ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. haec nos conmendat <lb/>
            Domino, conectit Christo: haec„expugnat omnia de membris inlicita <lb/>
            desideriorum proelia, pacem nostris corporibus inducit, beata ipsa et <lb/>
            beatos efficiens apud quoscumque habitare dignatur, quam numquam <lb n="20"/>
            accusare possunt, nec qui eam non habent: uenerabilis etiam hostibus <lb/>
            suis, dum illam multo magis mirantur qui expugnare non <lb/>
            possunt. sed ut uirtus ista in uiris probata semper et a feminis ad <lb/>
            petenda, sic inimica eius inpudicitia semper est detestanda:

<note rend="script" type="footnote"> 1 puto om. <hi rend="italic">Z</hi> et om. Kl potui sed <hi rend="italic">ex</hi> potius sed <hi rend="italic">K m. 2, <lb/>
            potaisse Z</hi> 2 enim magis Z <hi rend="italic">4 facti] factori Z</hi> muto] <lb/>
            modnlo K <hi rend="italic">5 fenerando v, foenerato dum Z illam Z</hi> suggwwt <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> 7 possit v uefletis illa <hi rend="italic">Z</hi> 8 copnlaitis in] copu- <lb/>
            <hi rend="italic">lans Z</hi> et rerum] <hi rend="italic">nt itomm Z</hi> 9 mutilum uideretur] utilium <lb/>
            sineretur <hi rend="italic">Z</hi> avt praeeepta ministeriis tm. <hi rend="italic">Z</hi> 11 pudicitia om. <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            honer eet <hi rend="italic">Z</hi> 12 matrimoniorum f. g. propngnaculum <hi rend="italic">om. Kx</hi> <lb/>
            13 pudica <hi rend="italic">Z</hi> sollicita om. <hi rend="italic">Z</hi> 14 est ne cui, <hi rend="italic">scripsi,</hi> est ne <hi rend="italic">Z,</hi> <lb/>
            est cai <hi rend="italic">K,</hi> non 06t cui n uerecunda] fecunda <hi rend="italic">Z</hi> 15 est] et <hi rend="italic">Z <lb/>
            Mmper om. Z \' 16 nuno Z si om. Z 18 deo Z</hi> 19 beata <lb/>
            ipsa] de beatitadine sua Z 20 quam] qui <hi rend="italic">Z</hi> 21 non possunt <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> • nec] ne Z <hi rend="italic">22 illa Z \' miramnr Z</hi> qui K, <lb/>
            <lb/>
            quia <hi rend="italic">Z,</hi> qui eam v 23 uirtus ista <hi rend="italic">Z,</hi> maturs matus ita <hi rend="italic">K corr. m</hi>. <lb/>
            matura et v <hi rend="italic">a*feminis K, infimia Z 24 sic om. Z semper]</hi> <lb/>
            omnibus <hi rend="italic">Z</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            obscoenum ludibrium reddens ministros suos, nec corporibus parcens nec <lb/>
            animis. debellatis enim propriis moribus totum hominem suum sub <lb/>
            triumphum libidinis mittit: blanda prius, ut plus noceat dum placet, <lb/>
            exhauriens rem cum pudore, hostis continentiae, frequenter perueniens <lb/>
            ad sanguinem cupiditatum infesta rabies, incendium conscientiae<lb n="5"/>
            bonae, mater impaenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, <lb/>
            expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis affectibus suos <lb/>
            inserens filios, in aliena testamenta sobolem ignoti et corrupti generis <lb/>
            inducens. quae plerumque extra sexum ardens, dum se non continet <lb/>
            intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in uirorum quoque<lb n="10"/>
            corporibus non uoluptatem nouam quaerat, sed extraordinaria et <lb/>
            portentuosa contra ipsam naturam ex uiris per uiros monstra conquirat. <lb/>
            </p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p> Sed enim pudicitia locum primum in uirginibus tenet, secundum in <lb/>
            continentibus, tertium in matrimoniis: uerum in omnibus gloriosa est <lb n="15"/>
            cum gradibus suis. nam et matrimoniorum fidem tenere laus est inter <lb/>
            tot corporis bella, et matrimonio de continentia modum statuisse maioris <lb/>
            uirtutis est, dum etiam licita reiciuntur. certe ex utero sanctitatem <lb/>
            custodisse et infantem se usque in senectutem in sua tota <lb/>
            aetate tenuisse admirandae utique potentiae est: nisi quod blandas <lb n="20"/>
            corporis leges non nosse magis felicitatis est, notas iam uicisse uirtutis <lb/>
            est, sic tamen ut et uirtus ista de domo Dei ueniat, licet se in <lb/>
            membris hominibus ostendat. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. quare antiqua dico ? <lb/>
            quia cum ipsis hominibus instituta sunt. nam ideo ex uiro suo et

<note type="footnote"> 1 ministris suiB <hi rend="italic">К2v</hi> 2 suum om. <hi rend="italic">Z</hi> 9 blanda] et blandet <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> dum] ut <hi rend="italic">Z</hi> placeat <hi rend="italic">Z</hi> 4 peraeniet <hi rend="italic">Z</hi> 5 conscientiae] <lb/>
            continentiae <hi rend="italic">Z</hi> 6 bonae m. impaenitentiae <hi rend="italic">om. Z</hi> contumelie <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            8 ingerens <hi rend="italic">Z</hi> 11 uoluntatem <hi rend="italic">K</hi> extraordinarie portentuosa quedam <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> 12 uirum <hi rend="italic">ex</hi> uiro <hi rend="italic">K m. 2</hi> 15 tertio <hi rend="italic">Kx uerum]</hi> <lb/>
            saciu <hi rend="italic">Z</hi> est] sed <hi rend="italic">Z</hi> 16 suis om. <hi rend="italic">Z</hi> nam et] manet <hi rend="italic">Z</hi> est <lb/>
            <hi rend="italic">om. Z</hi> 18 inlicita <hi rend="italic">K</hi> 19 in <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">K,</hi> ad <hi rend="italic">Z</hi> tota sua aetate <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            20 admiranda potentia est <hi rend="italic">Z</hi> plangas corporales Z 21 facilitatis <lb/>
            <hi rend="italic">Z</hi> 22 ut et om. <hi rend="italic">Z</hi> domo <hi rend="italic">Kl,</hi> dono <hi rend="italic">K2 Zv</hi> <lb/>
            23 homines <hi rend="italic">Z</hi> 24 quare ... instituta sunt <hi rend="italic">om. KXZ,</hi> add. <lb/>
            tn <hi rend="italic">marg. K*</hi> 25 nam et t1 ex om. <hi rend="italic">Kt1</hi> uir suus n <lb/>
            et om. n </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="17"/>
            femina est ut praeter eundem alterum nesciat, et ideo uiro reddita <lb/>
            est mulier ut suppleto quod fuerat ei ereptum nihil requirat alienum. <lb/>
            sic et duo inquit erunt in carne una, ut in unum redeat quod <lb/>
            unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem praestet alterius. <lb/>
            inde et apostolus caput mulieris pronuntiauit uirum, ut coniunctione <lb n="5"/>
            tione duorum pudicitiam probaret. nam ut alterius caput membris <lb/>
            aptum non potest esse, ita et alieno capiti membra non sua: caput <lb/>
            enim suis conuenit membris et membra capiti suo, utraque naturali <lb/>
            fibula in concordia mutua cohaerent, ne qua oriente discordia de <lb/>
            diuisione membrorum pactum diuini foederis rumperetur. addit tamen <lb n="10"/>
            et dicit: quoniam qui uxorem suam diligit, seipsum diligit. <lb/>
            nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam, <lb/>
            sicut et Christus ecclesiam. caritatis cum pudicitia ex hoc magna <lb/>
            praescriptio, si uxores diligendae sunt a uiris suis, sicut Christus <lb/>
            dilexit ecclesiam, et ita uxores maritos debent diligere, ut ecclesia <lb n="15"/>
            diligit Christum. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Hanc sententiam Christus quando uxorem dimitti non nisi ob adulterium  <lb/>
            dixit interrogatus tantum honorem pudicitiae dedit. hinc nata <lb/>
            est illa sententia: adulteras non sinetis uiuere. hinc apostolus <lb/>
            dicit: haec est uoluntas Dei ut abstineatis uos a <lb n="20"/>
            fornicatione. hinc et illud dicit: membra Christi membris <lb/>
            meretricis non esse iungenda. hinc traditur satanae in

<note type="footnote"> 3 Matth. 19, 6. 5 cf. I Cor. 11,3. 11 Eph. 5, 23. 29. 17 cf. • <lb/>
            Matth. 5, 32. 19 Leu. 20, 10 20 Thess. 4, 3. 21 I Cor. 6,9.15, </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 feminae <hi rend="italic">Kv,</hi> eundem] unum <hi rend="italic">Z</hi> 2 ut mulier <hi rend="italic">Z</hi> supleto <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            Bubleto K\', subiecto <hi rend="italic">K2V</hi> ei om. <hi rend="italic">K,</hi> et <hi rend="italic">Z</hi> erepto <hi rend="italic">Z,</hi> proprium v <lb/>
            3 et sic duo erant inquit <hi rend="italic">Z</hi> in unum] unuiu <hi rend="italic">Z</hi> 4 separationi ne <lb/>
            reditum occasionem praebeat <hi rend="italic">Z</hi> 5 pronunciat <hi rend="italic">Z</hi> coniunctionem <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 6 duorum pudicitiam] uiro rem pudicam <hi rend="italic">Z</hi> alterius caput <lb/>
            <hi rend="italic">om. Z</hi> membris suis <hi rend="italic">Z</hi> 7 esse] apud alienum <hi rend="italic">add. Z</hi> et <hi rend="italic">om. Z</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. Z</hi> 8 et <hi rend="italic">om. Z</hi> utrique ista naturalis <hi rend="italic">Z</hi> 9 mutua] <lb/>
            ut ita <hi rend="italic">Z</hi> coherente <hi rend="italic">K,</hi> coherentem <hi rend="italic">Z</hi> qua om. <hi rend="italic">Z</hi> 10 addidit <lb/>
            t. e. dixit <hi rend="italic">Z</hi> 12 eam] illam <hi rend="italic">Z</hi> 18 et <hi rend="italic">om. Z</hi> caritas <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            cum <hi rend="italic">om. Z</hi> ex] ut <hi rend="italic">Z</hi> 14 si] ut sicut <hi rend="italic">Z</hi> suis <hi rend="italic">om. Z</hi> <lb/>
            sicut et v, ut <hi rend="italic">Z</hi> 15 et <hi rend="italic">om. Z</hi>. 16 diligit] dilexit <hi rend="italic">Z</hi> 17 dixit <lb/>
            christus <hi rend="italic">Z</hi> non om. <hi rend="italic">Z</hi> 18 nata] tanta <hi rend="italic">Z</hi> 19 adulteros] <hi rend="italic">Z</hi> <lb/>
            20 dixit <hi rend="italic">Z</hi> 21 et dicit] nullum dcm <hi rend="italic">Z</hi> 22 sathana <hi rend="italic">Z</hi> </note>

<note type="footnote">ni A </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            interitum carnis qui proculcato iure pudicitiae uitia carnis exercet. hinc <lb/>
            merito regnum caelorum non tenent adulteri, hinc est quod omne <lb/>
            peccatum extra corpus dicit esse, solum adulterum peccare in suum <lb/>
            corpus: hinc ceterae praeceptorum auctoritates quas nunc recolere <lb/>
            omnes non est necesse apud uos praesertim qui illas nostis frequenter<lb n="5"/>
            et facitis, quae licet descripta non sint, queruli tamen de illis non <lb/>
            potestis esse. adulter enim non habet excusationem aut habere potuit, <lb/>
            quia ducere licebat uxorem. 
</p></div></div></body></text></TEI>