Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, uinculum matrimoniorum, fides generis, propugnaculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput. pudicitia sollicita est ne cui placeat nisi sibi: pudicitia semper uerecunda, dum innocentiae mater est: pudicitia semper ornatur sole pudore,, bene sibi tane conscia de pulchritudine,, si inprobis displicet. pudicitia nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. haec nos conmendat Domino, conectit Christo: haec„expugnat omnia de membris inlicita desideriorum proelia, pacem nostris corporibus inducit, beata ipsa et beatos efficiens apud quoscumque habitare dignatur, quam numquam accusare possunt, nec qui eam non habent: uenerabilis etiam hostibus suis, dum illam multo magis mirantur qui expugnare non possunt. sed ut uirtus ista in uiris probata semper et a feminis ad petenda, sic inimica eius inpudicitia semper est detestanda: 1 puto om. Z et om. Kl potui sed ex potius sed K m. 2, potaisse Z 2 enim magis Z 4 facti] factori Z muto] modnlo K 5 fenerando v, foenerato dum Z illam Z suggwwt Z 7 possit v uefletis illa Z 8 copnlaitis in] copu- lans Z et rerum] nt itomm Z 9 mutilum uideretur] utilium sineretur Z avt praeeepta ministeriis tm. Z 11 pudicitia om. Z honer eet Z 12 matrimoniorum f. g. propngnaculum om. Kx 13 pudica Z sollicita om. Z 14 est ne cui, scripsi, est ne Z, est cai K, non 06t cui n uerecunda] fecunda Z 15 est] et Z Mmper om. Z \' 16 nuno Z si om. Z 18 deo Z 19 beata ipsa] de beatitadine sua Z 20 quam] qui Z 21 non possunt Z • nec] ne Z 22 illa Z \' miramnr Z qui K, quia Z, qui eam v 23 uirtus ista Z, maturs matus ita K corr. m . matura et v a*feminis K, infimia Z 24 sic om. Z semper] omnibus Z obscoenum ludibrium reddens ministros suos, nec corporibus parcens nec animis. debellatis enim propriis moribus totum hominem suum sub triumphum libidinis mittit: blanda prius, ut plus noceat dum placet, exhauriens rem cum pudore, hostis continentiae, frequenter perueniens ad sanguinem cupiditatum infesta rabies, incendium conscientiae bonae, mater impaenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis affectibus suos inserens filios, in aliena testamenta sobolem ignoti et corrupti generis inducens. quae plerumque extra sexum ardens, dum se non continet intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in uirorum quoque corporibus non uoluptatem nouam quaerat, sed extraordinaria et portentuosa contra ipsam naturam ex uiris per uiros monstra conquirat. Sed enim pudicitia locum primum in uirginibus tenet, secundum in continentibus, tertium in matrimoniis: uerum in omnibus gloriosa est cum gradibus suis. nam et matrimoniorum fidem tenere laus est inter tot corporis bella, et matrimonio de continentia modum statuisse maioris uirtutis est, dum etiam licita reiciuntur. certe ex utero sanctitatem custodisse et infantem se usque in senectutem in sua tota aetate tenuisse admirandae utique potentiae est: nisi quod blandas corporis leges non nosse magis felicitatis est, notas iam uicisse uirtutis est, sic tamen ut et uirtus ista de domo Dei ueniat, licet se in membris hominibus ostendat. Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. quare antiqua dico ? quia cum ipsis hominibus instituta sunt. nam ideo ex uiro suo et 1 ministris suiB К2v 2 suum om. Z 9 blanda] et blandet Z dum] ut Z placeat Z 4 peraeniet Z 5 conscientiae] continentiae Z 6 bonae m. impaenitentiae om. Z contumelie Z 8 ingerens Z 11 uoluntatem K extraordinarie portentuosa quedam Z 12 uirum ex uiro K m. 2 15 tertio Kx uerum] saciu Z est] sed Z 16 suis om. Z nam et] manet Z est om. Z 18 inlicita K 19 in ex i K, ad Z tota sua aetate Z 20 admiranda potentia est Z plangas corporales Z 21 facilitatis Z 22 ut et om. Z domo Kl, dono K2 Zv 23 homines Z 24 quare ... instituta sunt om. KXZ, add. tn marg. K* 25 nam et t1 ex om. Kt1 uir suus n et om. n femina est ut praeter eundem alterum nesciat, et ideo uiro reddita est mulier ut suppleto quod fuerat ei ereptum nihil requirat alienum. sic et duo inquit erunt in carne una, ut in unum redeat quod unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem praestet alterius. inde et apostolus caput mulieris pronuntiauit uirum, ut coniunctione tione duorum pudicitiam probaret. nam ut alterius caput membris aptum non potest esse, ita et alieno capiti membra non sua: caput enim suis conuenit membris et membra capiti suo, utraque naturali fibula in concordia mutua cohaerent, ne qua oriente discordia de diuisione membrorum pactum diuini foederis rumperetur. addit tamen et dicit: quoniam qui uxorem suam diligit, seipsum diligit. nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam. caritatis cum pudicitia ex hoc magna praescriptio, si uxores diligendae sunt a uiris suis, sicut Christus dilexit ecclesiam, et ita uxores maritos debent diligere, ut ecclesia diligit Christum. Hanc sententiam Christus quando uxorem dimitti non nisi ob adulterium dixit interrogatus tantum honorem pudicitiae dedit. hinc nata est illa sententia: adulteras non sinetis uiuere. hinc apostolus dicit: haec est uoluntas Dei ut abstineatis uos a fornicatione. hinc et illud dicit: membra Christi membris meretricis non esse iungenda. hinc traditur satanae in 3 Matth. 19, 6. 5 cf. I Cor. 11,3. 11 Eph. 5, 23. 29. 17 cf. • Matth. 5, 32. 19 Leu. 20, 10 20 Thess. 4, 3. 21 I Cor. 6,9.15, 1 feminae Kv, eundem] unum Z 2 ut mulier Z supleto Z Bubleto K\', subiecto K2V ei om. K, et Z erepto Z, proprium v 3 et sic duo erant inquit Z in unum] unuiu Z 4 separationi ne reditum occasionem praebeat Z 5 pronunciat Z coniunctionem K 6 duorum pudicitiam] uiro rem pudicam Z alterius caput om. Z membris suis Z 7 esse] apud alienum add. Z et om. Z non om. Z 8 et om. Z utrique ista naturalis Z 9 mutua] ut ita Z coherente K, coherentem Z qua om. Z 10 addidit t. e. dixit Z 12 eam] illam Z 18 et om. Z caritas K cum om. Z ex] ut Z 14 si] ut sicut Z suis om. Z sicut et v, ut Z 15 et om. Z . 16 diligit] dilexit Z 17 dixit christus Z non om. Z 18 nata] tanta Z 19 adulteros] Z 20 dixit Z 21 et dicit] nullum dcm Z 22 sathana Z ni A 2 interitum carnis qui proculcato iure pudicitiae uitia carnis exercet. hinc merito regnum caelorum non tenent adulteri, hinc est quod omne peccatum extra corpus dicit esse, solum adulterum peccare in suum corpus: hinc ceterae praeceptorum auctoritates quas nunc recolere omnes non est necesse apud uos praesertim qui illas nostis frequenter et facitis, quae licet descripta non sint, queruli tamen de illis non potestis esse. adulter enim non habet excusationem aut habere potuit, quia ducere licebat uxorem.