Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, uinculum matrimoniorum, fides generis, propugnaculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput. pudicitia sollicita est ne cui placeat nisi sibi: pudicitia semper uerecunda, dum innocentiae mater est: pudicitia semper ornatur sole pudore,, bene sibi tane conscia de pulchritudine,, si inprobis displicet. pudicitia nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. haec nos conmendat Domino, conectit Christo: haec„expugnat omnia de membris inlicita desideriorum proelia, pacem nostris corporibus inducit, beata ipsa et beatos efficiens apud quoscumque habitare dignatur, quam numquam accusare possunt, nec qui eam non habent: uenerabilis etiam hostibus suis, dum illam multo magis mirantur qui expugnare non possunt. sed ut uirtus ista in uiris probata semper et a feminis ad petenda, sic inimica eius inpudicitia semper est detestanda: 1 puto om. Z et om. Kl potui sed ex potius sed K m. 2, potaisse Z 2 enim magis Z 4 facti] factori Z muto] modnlo K 5 fenerando v, foenerato dum Z illam Z suggwwt Z 7 possit v uefletis illa Z 8 copnlaitis in] copu- lans Z et rerum] nt itomm Z 9 mutilum uideretur] utilium sineretur Z avt praeeepta ministeriis tm. Z 11 pudicitia om. Z honer eet Z 12 matrimoniorum f. g. propngnaculum om. Kx 13 pudica Z sollicita om. Z 14 est ne cui, scripsi, est ne Z, est cai K, non 06t cui n uerecunda] fecunda Z 15 est] et Z Mmper om. Z \' 16 nuno Z si om. Z 18 deo Z 19 beata ipsa] de beatitadine sua Z 20 quam] qui Z 21 non possunt Z • nec] ne Z 22 illa Z \' miramnr Z qui K, quia Z, qui eam v 23 uirtus ista Z, maturs matus ita K corr. m . matura et v a*feminis K, infimia Z 24 sic om. Z semper] omnibus Z obscoenum ludibrium reddens ministros suos, nec corporibus parcens nec animis. debellatis enim propriis moribus totum hominem suum sub triumphum libidinis mittit: blanda prius, ut plus noceat dum placet, exhauriens rem cum pudore, hostis continentiae, frequenter perueniens ad sanguinem cupiditatum infesta rabies, incendium conscientiae bonae, mater impaenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis affectibus suos inserens filios, in aliena testamenta sobolem ignoti et corrupti generis inducens. quae plerumque extra sexum ardens, dum se non continet intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in uirorum quoque corporibus non uoluptatem nouam quaerat, sed extraordinaria et portentuosa contra ipsam naturam ex uiris per uiros monstra conquirat. Sed enim pudicitia locum primum in uirginibus tenet, secundum in continentibus, tertium in matrimoniis: uerum in omnibus gloriosa est cum gradibus suis. nam et matrimoniorum fidem tenere laus est inter tot corporis bella, et matrimonio de continentia modum statuisse maioris uirtutis est, dum etiam licita reiciuntur. certe ex utero sanctitatem custodisse et infantem se usque in senectutem in sua tota aetate tenuisse admirandae utique potentiae est: nisi quod blandas corporis leges non nosse magis felicitatis est, notas iam uicisse uirtutis est, sic tamen ut et uirtus ista de domo Dei ueniat, licet se in membris hominibus ostendat.