Exustus crepitat liquidis ardoribus aer. Hinc habet in falsum de uero fabula famam, Solis progeniem currus optasse paternos Nec ualuisse lenem puerum frenare superbos Solis equos, arsisse orbem: tunc fulmine raptum Aurigam, inlicitum planctum mutasse sorores. Viderit Eridanus, si qua illic populus albet, Si quis ibi senio plumat modulatior ales. Hic aliter uersae maerent miracula formae. Namque comes coniuncx eheu male tunc quoque legis Femina diuinae patiens ad murmura caeli Audaces oculos nequiquam pone retorsit, Non habitura loqui quod uiderat: et simul illic In fragilem mutata salem stetit ipsa sepulcrum Ipsa et imago, sibi formam sine corpore seruans: Durat adhuc etenim nuda statione sub aethra, Nec pluuiis dilapsa situ nec diruta uentis: Quin etiam si quis mutilauerit aduena formam, « 0 102 inludere coni. Miiller 103 libentesque globos cinfuso A 101 famantis A 105 Bulpura A flagrat cahos A, flagrat chaus H, flagrat B, fiagrantibus v aestant aethor A 106 erusustus H aer] aether B 107 falsum A, falso HR ν , *abit in falsam coni. M&Uer 110 solis A, ignis HBv flumine A 112 heridanus HR 113 si quia ibi A, aut si quis HBv senium plnmat A, plumat scnio HBv nisi quod H pluma, s. plorat uel plangit Miiller 114 aliter ex aliae A; alia euersae coni. Muller 115 eheu male tunc A, hen met male tum H, heu letum R . eheu me male tum c qu ό que] metaque R legis] logos A 116 diuinae ad patiens A, non patiens diuinae Hv, non p. diuina R \' 117 nequicquam Rx posse A, sola HBv 118 uiderit HBv 119 sepulchrum a 120 ipsa et] ipsaque Rv corpore seruans AB, carne reseruans H 121 etenim adhuc 12, etenim adhoc H aethro A, aethram v 122 dclapsa HR dituruta A 123 qui nec iam R mntilanerat R, muta lauerit A Protinus ex sese suggestu uulnera complet. Dicitur et uiuens alio iam in corpore sexus Munifico solitos dispungere sanguine menses. Iamque urbes nusquam Sodomum, gens impia nusquam, Tota rogus regio est: hinc atro horrore fauillae Hincque situ cano cineres incendia signant. Nullus arat frustra piceas fuligine glebas. Occidit illa prior species, quam prospiciens Loth Discretus patruo dites delegerat agros. Semiperempta etiam si qua illic iugera laetas Autumni conantur opes, facile optima esse Promittunt oculis pira persica et omnia mala,