Post hunc Aethiopas Gaeon adlapsus opimat. Tertius est Tigris, Eufrati adiunctus amoeno, Assyriam celeri discretim flumine sulcans. Hic positus custos Adamus cum coniuge fida Atque opifex tali formatur uoce tonantis: Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus, Quos nemus intonsum ramo frondente creauit, Solliciti ne forte malum noxale legatis, Quod uiret ex gemino discreta ad munia suco. Nec minus interea caecos nox alta tenebat Ac modo formatos uestis nec texerat artus. Has inter sedes et baccis mitibus ortus, Spumeus astuto uincens animalia sensu, Serpebat tacite spiris frigentibus anguis, Liuida mordaci uoluens mendacia sensu, Femineo temptat sub pectore mollia corda: Dic mihi cur metuas felicia germina mali? Numquid poma Deus non omnia nota sacrauit? E quis si studeas mellitos carpere uictus, 49 reddt B (reddent eius scripturam falso perhibet Bal.) 55 horto. fort . 57 yfson S \' 59 prasinus R 60 euilam It, heuilath v 61 ethiopas geon R, aeth. gihon v 62 euphrati 11 76 pectora B Aureus astrigero redibit cardine mundus. Illa negat uetitosque timet contingere ramos: Sed tamen infirmo uincuntur pectora sensu. Ilicet ut niueo iam mitia dente momordit, Adfulsit nulla maculatum nube serenum. Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens, Compulit insueto munus deferre marito. Quod simul ac sumpsit, detersa nocte nitentes Emicuere oculi mundo splendente sereni. Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque Cumque pudenda uident, ficulnis frondibus umbrant.