Ecce quam gloriosos, quam Domino caros schismatici isti ligna faenum stipulam appellare non dubitant: quorum pares hoc est in eodem crimine lapsus sui adhuc usque constitutos nec ad paenitentiam admittendos esse praesumunt ex illa Domini pronuntiatione qui ait: qui me negauerit coram hominibus, negabo eam coram patre meo qui est in caelis. pro dolor quid contra dominica statuta contendunt, ut ea quae Christus iudicii sui tempore sit acturus haec nunc stirps Nouatiani patris sui diaboli exemplum secuti [nunc] exercere conentur dicente scriptura: mihi uindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Respondebimus eis et ad istam pronuntiationem Domini quam male intellegunt et male sibi interpretantur. quod enim ait: qui me negauerit coram hominibus, et ego negabo eam coram patre meo qui est in caelis, utique futuri temporis significatio est, quo tempore incipiet Dominus secreta hominum iudicare, quo tempore tribunali Christi omnes nos oportet adstare, quo tempore multi incipient dicere: Domine Domine, nonne in t uo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus, et in tuo Domine uirtutes multas fecimus? et tunc audient uocem Domini dicentis: discedite a me omnes qui operati estis iniquitatem, non noui uos. ibi adimplebitur quod ait: negabo et ego illos. quos autem maxime negabit Dominus Christus, nisi uos omnes haereticos et schismaticos et nominis sui alienos? qui enim aliquando Christiani 4 cf. I Cor. 3, 12. 8 Matth. 10, 33. 12 Hebr. 10, 30. 20 Matth. 7, 22. 23. 23 Io. 6, 68.- 1 inuitum K non metuerunt] meruerunt K 2 et sanguinem v necJ et K 3 insaniae mentis K 6 lapsos K 7 presumit K 8 qui K, qua v 9 in caelis est v quid] qui K 10 statuta K, praecepta v contendit K 11 exemplum diaboli secuta v 12 nunc om. v conetur v 14 ei et K, eis v 15 intellegant v interpretentur v 17 in caelis est v 20 incipiunt K 21 nomine tuo v 23 tunc K, tamen v 27 nomini K nune Nouatiani iam non Christiani primam fidem uestram perfidia posteriore per nominis appellationem mutastis, uelim nunc propositioni uestrae respondeatis. legite et docete quem Dominus de his qui se dereliquerant uel negauerant, cum adhuc ipse esset, negauit: atqui et ceteris qui secum remanserant de discipulis ait: numquid et uos uultis ire? Petrum etiam quem negaturum ante praedixerat, cum negasset, ipse non negauit, sed sustinuit, et amare illum suam negationem flentem ipse postmodum lenit. Qoaenam est tua, Nouatiane, dementia, ut illa quae ad exitium salutis pertineant tantum legas et quae ad misericordiam praetereas clamante scriptura et dicente: paenitentiam agite qui erratis, conuertimini corde, et secundum quoque prophetam similiter exhortantem et dicentem: et conuertimini ad me in toto corda uestro in ieiunio et ploratione et planctu: et scindite corda uestra et non uestimenta: conuertimini ad Dominum Deum uestrum. quoniam misericors est et miserator et multae miserationis.