<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104p.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Quod autem requiem pedibus columba illa, sicut superius diximus,  <lb/>
            inuenire non poterat, hoc significabat uestigia negantium hoc est <lb n="10"/>
            sacrificatorum, lubrici ueneno serpentis sauciata in lapsum conuersa: <lb/>
            quae ulterius non possent super aspidem et basiliscum conscendere <lb/>
            et draconem et leonem calcare. quam potestatem tradidit Dominus <lb/>
            discipulis suis, sicut in euangelio ait. ecce do uobis potestatem <lb/>
            calcandi super omnem uirtutem inimici et super serpentes <lb n="15"/>
            et scorpiones, et non nocebunt uos. istis igitur <lb/>
            tot et tantis malignis spiritibus infestantibus et in lapsorum necem <lb/>
            insurgentibus prouisa est uulneratis salutis uia ut quibuscumque <lb/>
            uiribus possent toto se corpore protrahere, castris suis recipere, quibus <lb/>
            recepti possent medellis spiritalibus uulnera sua curare. recepta <lb n="20"/>
            igitur columba paucis etiam diebus interiectis iterato emittitur ex <lb/>
            arca: quae reuersa non tantum firma uestigia sed et insignia suae <lb/>
            pacis atque uictoriae per illa oleae folia quae suo ore portabat ostendit. <lb/>
            duplex ergo illa emissio duplicem nobis persecutionis temptationem <lb/>
            ostendit: prima in qua qui lapsi sunt uicti ceciderunt, <lb n="25"/>
            secunda in qua hi ipsi qui ceciderunt uictores extiterunt. nulli enim <lb/>
            nostrum dubium uel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima <lb/>
            acie id est Deciana persecutione uulnerati fuerunt hos postea id est <lb/>
            secundo proelio ita fortiter perseuerasse, ut contemnentes edicta

<note type="footnote"> 6 Soph. 3, 1. 2. 12 cf. Ps. 90, 13. 14 Luc. 10, 9. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 illum K, eum c 4 timere Kx 5 sic om. v</hi> et <lb/>
            om. v <hi rend="italic">ut] efc K</hi> 7 id est] <hi rend="italic">non ob K</hi> eiuitas] <hi rend="italic">aequitas K</hi> <lb/>
            ■on om. <hi rend="italic">K</hi> 10 innenire] intuere <hi rend="italic">K; cf. c. 15</hi> 11 lubrica <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            lapso <hi rend="italic">K</hi> 15 uirtotem <hi rend="italic">K,</hi> poteetatem « 16 uos <hi rend="italic">K Er.,</hi> uobis V <lb/>
            igitur K, eigo v <hi rend="italic">17 neee K 19 su∗∗is K 23 oleae K,</hi> <lb/>
            otinae v 24 emisio <hi rend="italic">K</hi> 26 hitipsi <hi rend="italic">K,</hi> hi v </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            saecularium principum hoc inuictum haberent, quod et non metuerunt <lb/>
            exemplo boni pastoris animam suam tradere, sanguinem fundere nec <lb/>
            ullam insanientis tyranni saeuitiam recusare. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p> Ecce quam gloriosos, quam Domino caros schismatici isti ligna <lb/>
            faenum stipulam appellare non dubitant: quorum pares hoc est<lb n="5"/>
            in eodem crimine lapsus sui adhuc usque constitutos nec ad paenitentiam <lb/>
            admittendos esse praesumunt ex illa Domini pronuntiatione <lb/>
            qui ait: qui me negauerit coram hominibus, negabo <lb/>
            eam coram patre meo qui est in caelis. pro dolor quid contra <lb/>
            dominica statuta contendunt, ut ea quae Christus iudicii sui tempore<lb n="10"/>
            sit acturus haec nunc stirps Nouatiani patris sui diaboli exemplum <lb/>
            secuti [nunc] exercere conentur dicente scriptura: mihi uindictam, <lb/>
            et ego retribuam, dicit Dominus. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Respondebimus eis et ad istam pronuntiationem Domini quam male <lb/>
            intellegunt et male sibi interpretantur. quod enim ait: qui me <lb n="15"/>
            negauerit coram hominibus, et ego negabo eam coram <lb/>
            patre meo qui est in caelis, utique futuri temporis significatio <lb/>
            est, quo tempore incipiet Dominus secreta hominum iudicare, <lb/>
            quo tempore tribunali Christi omnes nos oportet adstare, quo tempore <lb/>
            multi incipient dicere: Domine Domine, nonne in t uo<lb n="20"/>
            nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus, <lb/>
            et in tuo Domine uirtutes multas fecimus? <lb/>
            et tunc audient uocem Domini dicentis: discedite a me omnes <lb/>
            qui operati estis iniquitatem, non noui uos. ibi adimplebitur <lb/>
            quod ait: negabo et ego illos. quos autem maxime<lb n="25"/>
            negabit Dominus Christus, nisi uos omnes haereticos et schismaticos <lb/>
            et nominis sui alienos? qui enim aliquando Christiani

<note type="footnote"> 4 cf. I Cor. 3, 12. 8 Matth. 10, 33. 12 Hebr. 10, 30. <lb/>
            20 Matth. 7, 22. 23. 23 Io. 6, 68.-</note>

<note type="footnote"> 1 inuitum <hi rend="italic">K</hi> non metuerunt] meruerunt <hi rend="italic">K</hi> 2 et sanguinem <lb/>
            v necJ et <hi rend="italic">K</hi> 3 insaniae mentis <hi rend="italic">K</hi> 6 lapsos <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            7 presumit <hi rend="italic">K</hi> 8 qui <hi rend="italic">K,</hi> qua v 9 in caelis est v quid] <lb/>
            qui <hi rend="italic">K</hi> 10 statuta <hi rend="italic">K,</hi> praecepta <hi rend="italic">v</hi> contendit <hi rend="italic">K</hi> 11 exemplum <lb/>
            diaboli secuta <hi rend="italic">v</hi> 12 nunc <hi rend="italic">om. v</hi> conetur <hi rend="italic">v</hi> 14 ei <lb/>
            et <hi rend="italic">K,</hi> eis <hi rend="italic">v</hi> 15 intellegant <hi rend="italic">v</hi> interpretentur <hi rend="italic">v</hi> 17 in caelis <lb/>
            est v 20 incipiunt <hi rend="italic">K</hi> 21 nomine tuo v 23 tunc <hi rend="italic">K,</hi> <lb/>
            tamen <hi rend="italic">v</hi> 27 nomini <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            nune Nouatiani iam non Christiani primam fidem uestram perfidia <lb/>
            posteriore per nominis appellationem mutastis, uelim nunc propositioni <lb/>
            uestrae respondeatis. legite et docete quem Dominus de his <lb/>
            qui se dereliquerant uel negauerant, cum adhuc ipse esset, negauit: <lb/>
            atqui et ceteris qui secum remanserant de discipulis ait: numquid <lb n="5"/>
            et uos uultis ire? Petrum etiam quem negaturum ante <lb/>
            praedixerat, cum negasset, ipse non negauit, sed sustinuit, et <lb/>
            amare illum suam negationem flentem ipse postmodum lenit. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Qoaenam est tua, Nouatiane, dementia, ut illa quae ad exitium  <lb/>
            salutis pertineant tantum legas et quae ad misericordiam praetereas <lb n="10"/>
            clamante scriptura et dicente: paenitentiam agite qui <lb/>
            erratis, conuertimini corde, et secundum quoque prophetam <lb/>
            similiter exhortantem et dicentem: et conuertimini ad me in <lb/>
            toto corda uestro in ieiunio et ploratione et planctu: <lb/>
            et scindite corda uestra et non uestimenta: conuertimini <lb n="15"/>
            ad Dominum Deum uestrum. quoniam misericors <lb/>
            est et miserator et multae miserationis. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Adeo quia multae miserationis est Dominus audiuimus, audiamus  <lb/>
            quid per Dauid contestatur spiritus sanctus: si dereliquerint <lb/>
            filii eius legem meam et in mandatis meis non ambulauerint <lb n="20"/>
            et si iustificationes meas profanauerint <lb/>
            et praecepta mea non custodierint, uisitabo in uirga <lb/>
            facinora eorum et in flagellis delicta eorum: misericordiam <lb/>
            autem meam non dispergam ab eis. his similia <lb/>
            et per Ezechielem legimus dixisse Dominum; fili hominis, domus <lb n="25"/>
            Israel habitauit super terram suam, et coinquinauerunt <lb/>
            eam facinoribus suis. sicut mulieris menstruatae <lb/>
            facta est inmunditia eorum ante faciem meam

<note type="footnote"> 6 Io. 6, 68. 11 Ez. 18, 30. 18 loel 2, 12. 13. 19 Ps. 88, <lb/>
            31-34. 25 Ez. 36, 18-23. </note>

<note type="footnote"> 2 nominis mutastis uelum, propositioni <hi rend="italic">Er</hi>. 3 quam <hi rend="italic">K</hi> 5 atqui] <lb/>
            anqui∗ K n <hi rend="italic">eras</hi>. 6 ire <hi rend="italic">K,</hi> abire <hi rend="italic">v</hi> 8 illam <hi rend="italic">v</hi> flentem] fletu <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> laenit <hi rend="italic">K</hi> 9 ut illa] ∗∗ || ∗∗ illa <hi rend="italic">K</hi> exitum <hi rend="italic">K</hi> 12 aecrundum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> eundem <hi rend="italic">K,</hi> eodem <hi rend="italic">v</hi> propheta v 13 exorantem <lb/>
            <hi rend="italic">K,</hi> exhortante <hi rend="italic">v</hi> dicente v et <hi rend="italic">om</hi>. v 17 et multe K, multae v <lb/>
            18 audiamus <hi rend="italic">K</hi> 8. <hi rend="italic">I. m. 2</hi> 19 derelinquerint <hi rend="italic">K</hi> 21 et <hi rend="italic">om. K</hi> <lb/>
            22 mea om. <hi rend="italic">K</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            effudi iram meam super eos et disseminaui eos <lb/>
            inter gentes et secundum peccata eorum iudicaui <lb/>
            eos, quia coinquinauerunt sanctum nomen meum. <lb/>
            et quia dictum est de his: hic est populus Domini, <lb/>
            peperci eis propter sanctum nomen meum, quod. <lb n="5"/>
            spreuit domus Israel inter gentes. et coniungens ait: <lb/>
            propterea dic populo Israel: haec dicit Dominus: <lb/>
            non uobis parco domus Israel, sed propter sanctum <lb/>
            nomen meum parcam, quod coinquinastis inter gentes, <lb/>
            et scietis quia ego Dominus, cum sanctificabor <lb n="10"/>
            in uobis. item Dominus ad eundem: fili hominis, <lb/>
            dic populo Israel: quare locuti estis dicentes: erroribus <lb/>
            nostris contabescimus, et quomodo salui esse <lb/>
            poterimus? dic eis: uiuo ego, dicit Dominus, quia <lb/>
            non desidero mortem peccatoris, sicut desidero <lb n="15"/>
            ut auertatur peccator a uia sua pessima et uiuat. redite <lb/>
            ergo a uia uestra pessima. quid morti uos traditis <lb/>
            domus Israel? sic et per Esaiam prophetam: non in <lb/>
            aeternum indignabor uobis neque semper non defendam <lb/>
            nos. et quoniam Hieremias propheta in persona populi peccatoris <lb n="20"/>
            deprecatur Dominum dicens: emenda nos Domine, sed in <lb/>
            iudicio et non in ira, ne paucos facias nos, adiecit et <lb/>
            dixit Esaias: propter peccatum modice contristaui eum, <lb/>
            et percussi eum et auerti faciem meam ab eo, et contristatus <lb/>
            eat et abiit tristis in uiis suis, et quia operatur, <lb n="25"/>
            adiecit et dixit: uias eius uidi et curaui eum et <lb/>
            dedi ei exhortationem ueram pacem super pacem ∗∗ <lb/>
            paenitentibus? deprecantibus et operantibus restitui posse qui male <lb/>
            perierint quique a Christo declinauerint.

<note type="footnote"> 11 Ea. 33, 10. 11. 18 Es. 57, 16. 21 ffier. 10, 24. </note>

<note type="footnote"> &amp; nomen sanctum tI, <hi rend="italic">item l. 8</hi> 10 sanctificatus fuero v <lb/>
            14 dic eis <hi rend="italic">ex</hi> dicetis <hi rend="italic">K</hi> 16 sicut <hi rend="italic">K,</hi> sed v 18 sic et <hi rend="italic">K,</hi> sic v <lb/>
            20 hieremia <hi rend="italic">K</hi> 21 em. noвj emendamus <hi rend="italic">K</hi> 22 in in] ira <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            23 dicit <hi rend="italic">K</hi> 27 ueram <hi rend="italic">ex</hi> uram <hi rend="italic">K</hi> 28 paenitentibus <hi rend="italic">etc. comtpta <lb/>
            uidentwr</hi> qui <hi rend="italic">ex</hi> quam <hi rend="italic">K,</hi> quod v 29 quiqu.e <hi rend="italic">K,</hi> quodque e </note> 
<pb n="61"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>